Books Should Be Free is now
Loyal Books
Free Public Domain Audiobooks & eBook Downloads
Search by: Title, Author or Keyword

Ars grammaticae Iaponicae linguae   By: (-1638)

Book cover

First Page:

ARS GRAMMATICAE IAPONICAE LINGVAE.

IN GRATIAM ET ADIVTORIVM eorum, qui prædicandi Euangelij causa ad Iaponiæ Regnum se voluerint conferre.

Composita, & Sacræ de Propaganda Fide Congregationi dicata à Fr. Didaco Collado Ordinis Prædicatorum per aliquot annos in prædicto Regno Fidei Catholicæ propagationis Ministro.

[Illustration: EVNTES IN VNIVERSVM MVNDVM PRÆDICATE EVANGELIVM OMNI CREATVRÆ]

ROMÆ, Typis & impensis Sac. Congr. de Propag. Fide. MDCXXXII. SVPERIORVM PERMISSV.

Imprimatur si placet Reuerendiss. P. M. S. Pal. Apost. A. Episc. Vmbriaticen. Vicesg.

Imprimatur

Fr. Nicolaus Riccardius S. Pal. Apost. Magister, Ordinis Prædicatorum.

[Transcriber's Note: The book contains no Contents or Index. Instead, the full chapter titles are listed here.]

PROLOGVS AD LECTOREM. De nomine & eius declinatione, & genere. De pronomine. De pronomine secundæ personæ scilicet ego &c. De pronomine secundæ person[e,]: scilicet Tu, tui, tibi, &c. De pronomine tertiæ personæ, scilicet ille, illa, illud. De pronominibus relatiuis. De formatione verborum, & coniugationibus. De Pr[e,]terito imperfecto, perfecto, & plusquam perfecto. De futuro primæ coniugationis. Imperatiuum primæ coniugationis. Optatiuum primæ coniugationis. Subiunctiuum primæ coniugationis affirmatiuæ. Infinitiuum. Prima coniugatio negatiua. Secunda coniugatio affirmatiua. Secunda coniugatio negatiua. Tertia coniugatio affirmatiua. Tertia coniugatio negatiua. Coniugatio verbi substantiui negatiui. De Particulis conditionalibus. De verbo potentiali. Verba irregularia quo ad coniugationes. De verbo adhuc, & de eius formatione & differentijs. De aliquibus verbis quæ de se habent honorem determinatum. Aduertentiæ circa coniugationes verborum. De Adverbiis. Caput primum. De aduerbijs locorum. Aduerbia ad causam interrogandum & responendum. Aduerbia temporis. Aduerbia negandi. Aduerbia affirmandi. Adverbia comparatiua. Aduerbia superlatiua. Aduerbia intensionis & exaggerationis. Aduerbia congregandi. Aduerbia concludendi, & aduertendi. De Præpositionibus casuum. De coniunctionibus & diuisionibus. De interiectione. De sintaxi, & casibus, quos regunt verba. De Arithmetica Iaponiæ & materia numerorum, in quibus hoc opus hic labor. Aliquæ regulæ coniugationum in scriptura librorum. ERRATA SIC CORRIGE.

PROLOGVS AD LECTOREM.

Et aduertentiæ aliquæ pro Iaponicæ linguæ perfecta pronuntiatione.

Etsi quondam à principio plantationis Orthodoxæ fidei nostræ in Regno Iaponico, composita fuerit quædam ars grãmaticæ linguæ prædictæ a P. Ioanne Rodriguez Societatis Iesu; quia tamen raro res in sua prima conditione perfectæ lumen aspiciunt, & aliàs, ob temporum diuturnitatem, vix aliquam copiam prædictæ artis est iam inuenire: Visum est mihi, aliquale Deo, & ministris fidei propagationis (quæ sine linguæ instrumento non potest esse) obsequium præstiturum, si extractis ab arte prædicta necessarijs (sunt enim multa) & relictis, quæ peritis in prædicta lingua talia non probantur; additis etiam ijs, quæ experientia, & vsu, lectioneque continua librorum, Deo largiente (qui dat verbum Euangelizantibus) sum adeptus, in compendium alarè, & sub breuitate redigerem præcepta omnia quæ ad eruditè vtendum lingua Iaponica, prædicatoribus (pro quibus labor est assumptus) sunt necessaria. Quia verò simul cum præceptis, & regulis, expedit exempla, in quibus prædicta regulæ verificantur ponere; libuit etiam ad maiorem discipulorum consolationem & iuuamen non solum hoc; sed etiam exemplorum omnium declarationem in lingua Latina (quæ inter Theologos est cõmunior) adiungere, quo nihil a magistro restet amplius desiderandum... Continue reading book >>




eBook Downloads
ePUB eBook
• iBooks for iPhone and iPad
• Nook
• Sony Reader
Read eBook
• Load eBook in browser
Text File eBook
• Computers
• Windows
• Mac

Review this book



Popular Genres
More Genres
Languages
Paid Books