Books Should Be Free is now
Loyal Books
Free Public Domain Audiobooks & eBook Downloads
Search by: Title, Author or Keyword

Chartvlarivm Ecclesiae Sancti Petri de Bvrgo Valentiae Ordinis Sancti Avgvstini   By: (1841-1923)

Book cover

First Page:

SOCIÉTÉ D'ARCHÉOLOGIE DE LA DROME.

CHARTVLARIVM

ECCLESIAE

SANCTI PETRI DE BVRGO

VALENTIAE

ORDINIS SANCTI AVGVSTINI.

Ex monumentis ineditis descripsit, prolegomenis & notis illustravit, indicibus auxit

C. U. J. CHEVALIER

S.C.E. diaconus.

CHARTVLARIVM

SANCTI PETRI DE BVRGO.

I.

Carta de officio & dignitate Prioris Burgensis ecclesie .[A]

PRIOR[1] primum comuni consilio canonicorum talis eligi debet, qui ecclesie & universe dispensationi tocius comunie idoneus habeatur. Deinde assensu abbatis in capitulo ab universo conventu voluntarie approbatus pompatice in ecclesiam ductus, ad dexteram abbatis ab ipso abbate collocari debet; primus cantare, ultimus legere[2], curam universorum gerere. Si quid inhonestum aut emendandum fuerit, corrigere & emendare. Dum abbas non affuerit, clericos in choro communi consilio & voluntate canonicorum elevare, capiscolium & rectorem scolarum in capitulo consilio & voluntate canonicorum [pone]re. Primus de universis necessariis communie[3], intrinsecus sive extrinsecus respondere. Baiulum,[4] cellerarium[5] & omnem familiam providere & custodire, sacramenta in capitulo cum canonicis & procuratoribus capere, intus & extra curiose administrare; procuratores, sive dispensatores communie ceterarumque rerum consilio canonicorum disponere, claves commendare, iusticias & iudicia in capitulo pertractare, hac definire. Si vero prior defuerit, deliberacione & iudicio procuratorum aliorumque canonicorum iusticie & iudicia pertractanda hac definienda sunt, nisi tanta vel talis interveniat causa, que definiri non valeat. Tunc ad abbatem recurratur, ut in capitulo cum canonicis per ipsum diffiniatur. Prior in comutationibus sive in venditionibus ubique terciam partem sibi recipit, nisi in propriis ecclesie possessionibus [nec non] in condaminis[6], & in clauso[7], & in prato, & in devisio[8], & in feudis canonicorum. Prioris sunt domus & casamenta, a domo Giraldi Chaulet usque ad vallum [d]e las Torloicheiras, & tenementu[m Ga]landi & vinea de Ylice. Deficiente priore, omnia que prioratus sunt debent ad communiam canonicorum & mensam redire, unde accepta fuerunt. Prior in refectorio primus ad tintinnabulum sedet, solus comedit, duplicem capit cibum, in comestionibus carnium & piscium, exceptis volucribus de quibus tercia pars ei minuitur. In consultis primus; Benedicite suum est; nichil de rebus ecclesiasticis sive communie sine canonicis vel procuratoribus agere habet, nisi forte grandis interveniat causa. Quicquid ad ecclesiam vel ad communiam attinet consilio canonicorum agendum est. Placita enim vicarie & negocia causarum hominum universe terre communie, a priore sive a procuratoribus cum canonicis in claustro pertractanda sunt. Lex communiter canonicorum est. In gatgeriis[9] quas communia acceperit, si quid venditionis vel commutationis evenerit totum communie erit.

Nos B. Ebredunensis Archiepiscopus[10], & P. succentor Parisiensis[11], oculata fide ista predicta vidimus in cartolario ecclesie Sancti Petri de Burgo, & legimus de verbo ad verbum[12].

[A] Transcription de l'original d'un extrait sans date du Cartulaire de Saint Pierre du Bourg (voir Notice paléographique préliminaire), parchemin de 23 lignes. Le dos porte cet autre titre: De dignitate & officio prioris , avec cette note: tamen nullam datam habet & parum valet . Cette charte, comme l'insinue la souscription, a eu deux sceaux pendants sur double queue, dont il ne reste que les attaches.

[1] Dans les monastères, le prieur avait le premier rang après l'abbé, & gouvernait en son absence sous le titre de prieur claustral . Les obédiences ou membres d'une abbaye étaient sous l'autorité d'un prieur: il prenait le nom de conventuel quand il ne reconnaissait pas de supérieur; tel fut celui du Bourg de Valence après la transformation de l'abbaye en collégiale (voir Notice historique prélim... Continue reading book >>




eBook Downloads
ePUB eBook
• iBooks for iPhone and iPad
• Nook
• Sony Reader
Read eBook
• Load eBook in browser
Text File eBook
• Computers
• Windows
• Mac

Review this book



Popular Genres
More Genres
Languages
Paid Books