Books Should Be Free is now
Loyal Books
Free Public Domain Audiobooks & eBook Downloads
Search by: Title, Author or Keyword

Chemiam artibus academicis jure esse inserendam   By: (1705?-1780)

Book cover

First Page:

Hieronymi Davidis Gaubii

ORATIO INAUGURALIS

Qua Ostenditur

CHEMIAM ARTIBUS ACADEMICIS JURE ESSE INSERENDAM

Habita XXI. Maji MDCCXXXI.

Quum publicum Chemiam praelegendi munus in Academia Lugduno Batava auspicaretur.

[Illustration: HIERONYMUS DAVID GAUBIUS]

Medicinae Doctor.

Ejusde[m et] Chemiae et Collegii Practico Medici

in ACADEMIA BATAVA, quae LEIDAE est, PROFESSOR ORDINARIUS

[Cursive text, possibly hand written: illegible]

Illustrissimis et Nobilissimis Viris ACADEMIAE LUGDUNA BATAVAE CURATORIBUS,

JOHANNI HENRICO, COMITI DE WASSENAER, Domino de Opdam, Hensbroek, Spierdyk, Zuydwyk, Kernchem, et lage etc. etc.

Equiti ordinis Johannitici, in equestrem nobilium Hollandiae ordinem adlecto, ad supremum foederati belgii senatum delegato etc. etc.

JOHANNI TRIP, J.U.D. Toparchae in Berkenrode, civitatis Amstelaedamensis senatori, cum maxime consulum praesidi, Societatis Indiae Orientalis moderatori. etc. etc.

ARENTIO BRUNONIS, VAN DER DUSSEN, J.U.D. Reipublicae Delphensis senatori et consulari, delegatis praepotentium ordinum Hollandiae adscripto, etc. etc.

EORUMQUE COLLEGIS Amplissimis, Gravissimisque Viris Civitatis Lugdunensis Consulibus .

ABRAHAMO HOOGENHOUCK, J.U.D. Consulum praesidi.

DANIELI VAN ALPHEN, J.U.D.

HENRICO VAN WILLIGEN, J.U.D.

GERHARDO EMILIO VAN HOOGEVEEN J.U.D.

Nec Non Viro Spectatissimo

DAVIDI VAN ROYEN, J.U.D. Urbis Leidensis Graphiario, Illustriss: Curatoribus et Ampliss. Consulibus a Secretis.

L.M.Q.D. Hanc Orationem Virtuti et Gloriae Eorum Devotissimus HIERONYMUS DAVID GAUBIUS.

Hieronymi Davidis Gaubii

ORATIO INAUGURALIS

Qua Ostenditur

CHEMIAM ARTIBUS ACADEMICIS JURE ESSE INSERENDAM

Si quae unquam, in scena vitae meae, magna mihi et peregrina obvenit mearum rerum vicissitudo, ea sane est, quam hic nunc subeo. Locus insolitus; inusitata hominum frequentia, horumque omnium conversa in me ora atque oculi; munus inconsuetum; nova prorsus sunt omnia: omnia alienam subito adepta faciem, pari et stupore et solicitudine percellunt animum.

Scilicet in Academica panegyri perorare jubeor Chemicus, et quidem, dum officii ita poscit ratio, de Chemia. An vero majus uspiam, quam quod Mercurium inter et Vulcanum est, datur discrimen? An Artium ulla ab Oratoriae elegantiis abest longius, quam Chemia? Chemia, inquam! quae aspera, laboriosa, styli incuria politioris, Eloquentiae lenociniis nec studens, nec accommoda, tota in opere versatur, et cultores suos non per verba, sed per ignem sapere, per experimenta Philosophari docet.

Invisite animo saltem, si libet, officinam Chemicam! Ecquid putatis ibi inventuros? An numerosam librorum congeriem, et suis pulchre ordinata forulis sexcenta Autorum volumina? An priscae monumenta Eloquentiae, Rhetoribus tam exoptata; aut suggestum Tulliana voce resonantem? Nihil profecto horum: alia omnino est, quae hic occurrit, supellex; alius plane apparatus: variae nimirum furnorum alia atque alia ratione constructorum, series, sustentando cuilibet ignis gradui appropriatae; erecta tecto tenus loculamenta, quam plurimis artis operibus, ad praeparanda nova mox rursum inservituris, adimpleta; innumerae vasorum, materie et figura discrepantium, species; carbonum cespitumque acervus nunquam defecturus; praesto ad usum cola, cribra, spathulae, folles, forcipes, et si quae alia vel alendo igni, vel regendo requiruntur. Haec inter artificem videbitis, non otiose ad pulpita desidentem; sed atras carbone manus, taciturna attentione, admoventem operi: fumo, cineribus, fuligine obsitum, jam igne intensissimo durissima liquare metalla; jam vivis urere flammis vegetabile; hinc cautissime opposita committere corpora, flammivomos mox in conflictus ruitira; illinc, calore moderato, rerum virtutes, exacto ad numerum stillicidio, elicere; electas alibi, tepore naturali, unire arctius et digerere; verbo: totum inter furnos defixum, excitando, applicando, moderando igne occupatissimum, hujus in corpora efficaciam modis omnibus explorare... Continue reading book >>




eBook Downloads
ePUB eBook
• iBooks for iPhone and iPad
• Nook
• Sony Reader
Read eBook
• Load eBook in browser
Text File eBook
• Computers
• Windows
• Mac

Review this book



Popular Genres
More Genres
Languages
Paid Books