Books Should Be Free is now
Loyal Books
Free Public Domain Audiobooks & eBook Downloads
Search by: Title, Author or Keyword

Cicero's Orations   By: (106 BC - 43 BC)

Book cover

First Page:

M. TULLI CICERONIS ORATIO IN CATILINAM PRIMA IN SENATU HABITA

ARGUMENTUM

L. Sergius Catilina, homo patricii generis, magna vi et animi et corporis, sed ingenio malo pravoque, praetorius, qui iam a. u. c. 689 caedem consulum facere eaque facta rerum potiri constituerat, casu autem rem perficere prohibitus erat, ascitis ad consilium rei publicae opprimendae hominibus omnis generis perditissiis atque audacissimis, quos inopia, cupiditas, scelera stimulabant, consulatum in annum 691 p. u. c. petivit, sed cum, quae in animo habebat, perniciosa rei publicae consilia parum occultata essent, studiis bonorum omnium M. Tullius Cicero una cum C. Antonio consul factus est. Qua re commotus L. Catilina M. Cicerone C. Antonio consulibus cupidius etiam sua consilia recepit, quibus maxime Ciceronis consulis diligentia restitit ad quem Catilinae eiusque sociorum consilia a Fulvia, muliere nobili, quae rem habebat cum Q. Curio, qui particeps fuit conspirationis illius, deferebantur. Cum autem ista mala consilia contra salutem rei publicae a coniuratis inita apertius iam agitarentur, senatus consultum factum est, darent operam consules, ne quid res publica detrimenti caperet, effectumque est, ut Catilina spe consulatus, quem in proximum annum petebat, excideret, designarenturque D. Silanus et L. Murena. Quae cum ita essent, L. Catilina, qui iam ante per Italiam ad homines seditiosos, maxime veteres L. Sullae milites, concitandos nuntios miserat, ad C. Manlium, qui Faesulas, in urbem Etruriae munitam, manum armatorum coegerat, proficisci constituit et bellum patriae inferre convocatisque nocte, quae inter VIII et VII Id. Novembres erat, sociis in domum M. Porci Laecae consilium, quod ceperat, aperuit. Qua in congregatione nocturna duo equites Romani Ciceronem consulem illa ipsa nocte ante lucem, cum sicut salutaturi eius domum intrassent, interficiendum receperunt. M. Cicero vitatis insidiis proximo die, qui fuit a. d. VI Id. Novembres, dispositis praesidiis senatum in templum Iovis Statoris convocavit, quo cum Catilina quasi sui purgandi causa venisset, Cicero eam, quae infra legitur, orationem in Catilinam vehementissime invehens habuit.

Quo usque tandem abutere, Catilina, patientia nostra? quam diu etiam furor iste tuus nos eludet? quem ad finem sese effrenata iactabit audacia? Nihilne te nocturnum praesidium Palati, nihil urbis vigiliae, nihil timor populi, nihil concursus bonorum omnium, nihil hic munitissimus habendi senatus locus, nihil horum ora voltusque moverunt? Patere tua consilia non sentis, constrictam iam horum omnium scientia teneri coniurationem tuam non vides? Quid proxima, quid superiore nocte egeris, ubi fueris, quos convocaveris, quid consilii ceperis, quem nostrum ignorare arbitraris? O tempora, o mores! Senatus haec intellegit. consul videt; hic tamen vivit. Vivit? immo vero etiam in senatum venit, fit publici consilii particeps, notat et designat oculis ad caedem unum quemque nostrum. Nos autem fortes viri satis facere rei publicae videmur, si istius furorem ac tela vitemus. Ad mortem te, Catilina, duci iussu consulis iam pridem oportebat, in te conferri pestem, quam tu in nos [omnes iam diu] machinaris. An vero vir amplissumus, P. Scipio, pontifex maximus, Ti. Gracchum mediocriter labefactantem statum rei publicae privatus interfecit; Catilinam orbem terrae caede atque incendiis vastare cupientem nos consules perferemus? Nam illa nimis antiqua praetereo, quod C. Servilius Ahala Sp. Maelium novis rebus studentem manu sua occidit. Fuit, fuit ista quondam in hac re publica virtus, ut viri fortes acrioribus suppliciis civem perniciosum quam acerbissimum hostem coercerent. Habemus senatus consultum in te, Catilina, vehemens et grave, non deest rei publicae consilium neque auctoritas huius ordinis; nos, nos, dico aperte, consules desumus. Decrevit quondam senatus, ut L. Opimius consul videret, ne quid res publica detrimenti caperet; nox nulla intercessit; interfectus est propter quasdam seditionum suspiciones C... Continue reading book >>




eBook Downloads
ePUB eBook
• iBooks for iPhone and iPad
• Nook
• Sony Reader
Read eBook
• Load eBook in browser
Text File eBook
• Computers
• Windows
• Mac

Review this book



Popular Genres
More Genres
Languages
Paid Books