Books Should Be Free is now
Loyal Books
Free Public Domain Audiobooks & eBook Downloads
Search by: Title, Author or Keyword

De Canibus Britannicis Of Englishe Dogges   By: (1510-1573)

Book cover

First Page:

[Transcriber's Note:

This text is intended for users whose text readers cannot use the "real" (Unicode/UTF 8) version of the file. Characters that could not be fully displayed have been "unpacked" and shown in brackets:

[em], [en]; [um], [un] (e, u with "tilde" for following nasal)

The "oe" ligature is written as the two letters oe. Greek has been transliterated and shown between marks.

Forms such as "y^e" (for "the") represent "y" with small "e" printed directly above.

The e text consists of two titles: Caius's original De Canibus Britannicis and Fleming's translation Of English Dogges , both from the 1912 Cambridge edition of Caius's Complete Works . The separate texts are followed by a combined text, giving the Latin original and the English translation in small alternating segments. Note that the single large table of the Caius original was broken into five smaller "Dialls" in the translation.

Numbers in parentheses were printed in the gutter; they represent pages (translation) or leaves (Latin) of the original editions, as used in their respective Indexes. Sidenotes (Latin only) are shown in brackets.

Additional notes are at the end of the e text.]

IOANNIS CAII BRITANNI

DE Canibus Britannicis libellus.

Ad Gesnerum.

Scripsimus ad te (charissime Gesnere) superioribus annis variam historiam de variis quadrupedum, avium, atque piscium formis, variis herbarum atque fruticum speciebus & figuris. Scripsimus & de canibus quædam ad te seorsum, quæ in libro tuo de iconibus animalium ordine secundo mansuetorum quadrupedum, ubi de Canibus Scoticis scribis, & in fine epistolæ tuæ ad Gulielmum Turnerum de libris a te editis, inter libros nondum excusos, te editurum polliceris. Sed quia de Canibus nostris quædam in eo libello mihi videbantur desiderari, editionem prohibui, & alium promisi. Quamobrem, ut promissis meis starem, & expectationi tuæ satisfacerem, homini omnis cognitionis cupido, universitatem generis, differentiam atque usum, mores & ingenium, veluti (1b) methodo quadam conabor explicare. Dispertiar in tres species, Generosam, Rusticam, & Degenerem; sic ut de illa primò, de hac postremò, de rustica, medio loco tibi dicam. Omnes Britannicos vocabo; tum quòd una Insula Britannia, ut Anglicos omnes, sic quoque Scoticos omnes complectatur: tum quòd venatibus magis indulgemus, quia voluptati ex feris & venatione, propter animalium copiam, atque hominum otium, magis Britanni sumus dediti, quàm eorum animalium indigi & negotiosi Scoti. [Ex generosis venaticis.] Ergo cum omnis ratio generosæ venationis, vel in persequendis feris, vel in capiendis avibus finiatur, canum, quibus hæc aguntur, duo genera sunt: alterum quod feras investiget, alterum quod aves persequatur. Utraque Latinis uno & communi nomine dici possunt venatica. Sed Anglis cum aliud esse videatur feras sectari, aliud aves capere, ut primum venationem, secundum aucupium nominant, ita canum nomina volunt esse diversa: ut qui feras lacessunt, venatici; qui aves, aucupatorii dicerentur. Venaticos rursum divido in quinque genera. Aut enim odoratu, aut visu fatigant feras, aut pernicitate vincunt, aut odoratu & pernicitate superant, aut dolo capiunt.

[Sagax.] Qui odoratu fatigat, & prompta alacritate in venando utitur, & incredibili ad investigandum sagacitate narium valet: a qua re nos sagacem hunc appellamus, quem Græci ab investigando ichneutên, à nare rhinêlatên dicunt. Huic labra propensa sunt, & aures ad os usque pendulæ, corporisque (2) media magnitudo. [Leverarius.] Hunc Leverarium vocitabimus, ut universum genus in certas species atque nomina reducamus: cum alioqui usus aut officii nomine, in unitatem speciei adigi nullo modo queant. Nam alius leporis, alius vulpis, alius cervi, alius platycerotis, alius taxi, alius lutræ, alius mustelæ, alius cuniculi (quem tamen non venamur nisi casse & viverra) tantum odore gaudet: & in suo quisque genere & desiderio egregius est... Continue reading book >>




eBook Downloads
ePUB eBook
• iBooks for iPhone and iPad
• Nook
• Sony Reader
Read eBook
• Load eBook in browser
Text File eBook
• Computers
• Windows
• Mac

Review this book



Popular Genres
More Genres
Languages
Paid Books