Books Should Be Free is now
Loyal Books
Free Public Domain Audiobooks & eBook Downloads
Search by: Title, Author or Keyword

De M. Terenti Varronis Libris Grammaticis   By:

Book cover

First Page:

{Transcriber's Note:

All material in brackets [ ] or parentheses ( ) is in the original text. Material added by the transcriber is in braces { }.

Greek words have been transliterated and placed inside double quotes: "glôssa". Individual letters have been written out: "alpha," "epsilon." Digamma used as part of a word is expressed as w: "welenê". Antisigma (reversed C) has been expressed as C. Greek letters used as numbers have been converted to Arabic numerals: epsilon' > 5.}

De M. TERENTI VARRONIS LIBRIS GRAMMATICIS

Scripsit Relliquiasque Subiecit

AVGVSTVS WILMANNS

Berolini Apud Weidmannos MDCCCLXIIII

Friderico Ritschl Ottoni Iahn Praeceptoribus

AMORIS CAVSA

PRAEFATIO

Cum per tempus aliquod uersato in conligendis et disponendis relliquiis Varronianis specimen studiorum mihi proponendum esset, elegi libros grammaticos; nam eos commode ceteris neglectis tractari et singulorum argumentum paullo quam adhuc factum est accuratius circum scribi posse intellegebam. dispositionem et indolem horum librorum indagare contentus neque uniuersam Varronis grammaticam theoriam explicate studui, quae res necessaria et magni momenti ad cognoscendam historian grammaticae antiquae nitatur in libris V X de lingua latina nunc a meo consilio alienis, neque in singulis locis inlustrandis omnia quae cum his coniuncta fuisse coiceres congerere, sed in certis testimoniis acquiescere uolui. exclusi uero libros, in quibus praeter alia grammaticae quoque obseruationes legebantur, quales epistolicas quaestiones fuisse scimus, et mera ueriloquia, larga manu ubique a M. Terentio sparsa, quae ex aliis libris repetita sunt.

In componendis relliquiis antiquam librorum formam quantum fieri potuit restitui, ut et singulas libris e quibus sumptae esse uiderentur tribuerem, et pristinum ordinem reuocarem. asterisco signaui fragmenta, quibus Varronis nomen ab auctoribus non adponitur. duas relliquiis subieci adnotationes. altera perscripsi eos scriptorum locos ad eandem Varronis expositionem referendos, qui ad probandam disputationem meam et ordinem singulorum fragmentorum reconcinnandum alicuius sunt momenti. altera ad criticam spectat; qua in re hanc mihi inposui legem, ut quae in codicibus leguntur religiose adnotarem, Putschii et aliorum, quorum exemplaria in omnium manibus sunt, nomen singulis locis facili negotio saepe emendatis non semper adscriberem. ut autem paullo emendatiora haec fragmenta prodeant praesertim Henrici Keili liberalitati mea laude maiori debetur, a quo facile Hermannus Vsener inpetrauit, ut quae ad Varronis locos in grammaticis latinis obuios adnotauerat meum in usum describere sibi liceret. de quibusdam uero locis ipse Keilius benigne certiorem me fecit. praeterea Vsener Bernae duos Augustini de dialectica libros nitidissime mihi contulit et multos aliorum scriptorum locos a me rogatus inspexit. Seruianorum locorum lectiones Georgius Thilo liberalissime mecum communicauit. alias alii me instruxerunt quos suo quemque loco nominaui. ne autem quidquam, quod aliis debetur taceam, conmemorandum est Vseneri et Curti Wachsmuthi amicorum beneficium, qui me in Italiam profecto non solum plagularum accuratissime corrigendarum taedium susceperunt uerum etiam conplures locos medicina egentes felici sagacitate emendauerunt. quibus omnibus gratias ago lectoresque mecum agent.

Romae in Capitolio mense Iulio 1864.

TABVLA DISPVTATIONIS

{Transcriber's note: To aid in searching for text, the table of contents has been expanded with key phrases taken verbatim from the book. The numbered items 1 8 are the author's original tabula . Sections marked with roman numerals appear in the text, though not in the author's tabula ... Continue reading book >>




eBook Downloads
ePUB eBook
• iBooks for iPhone and iPad
• Nook
• Sony Reader
Read eBook
• Load eBook in browser
Text File eBook
• Computers
• Windows
• Mac

Review this book



Popular Genres
More Genres
Languages
Paid Books