Books Should Be Free is now
Loyal Books
Free Public Domain Audiobooks & eBook Downloads
Search by: Title, Author or Keyword

De Plantis Esculentis Insularum Oceani Australis Commentatio Botanica   By: (1754-1794)

Book cover

First Page:

[Transcriber's Note: Typographic errors have been preserved as printed. Some of these errors are noted in the original erratum at the end of the book. Sigmoidal s's have been converted to ordinary s's but no attempt has been made to alter the original use of u or v. This text contains some non ASCII Unicode characters.]

{1} GEORGII FORSTER, MEDIC. DOCT.

SERENISS. POLONIAE REGI A CONSILIIS INTIMIS, ETC.

DE PLANTIS ESCVLENTIS INSVLARVM OCEANI AVSTRALIS COMMENTATIO BOTANICA.

Sed primum positum sit, nosmet ipsos commendatos esse nobis, primamque ex natura hanc habere appetitionem, ut conservemus nosmet ipsos. CIC. de finib. bon. et mal. L. IV.

BEROLINI, APVD HAVDE et SPENER, MDCCLXXXVI.

{2} [blank] {3} VIRO ILLVSTRI ET GENEROSO IOANNI ANDREAE MVRRAY, EQVITI ORDINIS DE WASA, CONSILIARIO REGIAE AVLAE, PROFESSORI MEDICINAE ET BOTANICES IN ACADEMIA REGIA GOETTINGENSI, REL. BOTANICO NOSTRI AEVI PRIMARIO

HVNC DELECTVM FLORVLAE AVSTRALIS

PIENTISSIME CONSECRAT GEORGIVS FORSTER.

{4} [blank] {5} PRAEFATIO.

Asiam inter orientalem et Americam zephyrinam late extenditur Oceanus australis, omnium vastissimus, nullis extra zonam torridam, praeter unicam fere novam Zeelandiam, terris interceptus; intra tropicos autem plurimis insulis, veluti punctis conspersus, quarum aliae in congeries aliquot collectae, aliae majori spatio disjunctae jacent. Versus occidentem inde a decimo quem vocant latitudinis australis gradu usque ad quadragesimum quartum, idem oceanus novam Hollandiam, Europa maiorem, alluit.

Incolae harum terrarum alii candidiores sunt, alii nigricantes. Priores numero reliquis praestant, uno eodemque sermone utuntur, morumque similitudine, quantum pro climatum diversitate licuit, inter se conveniunt. Ex Indiae regionibus orientalibus per archipelagum moluccanum atque philippinas insulas in oceanum australem eosdem migrasse, propter analogiam linguae eorum vernaculae cum malaica, {6} certissimum est. Oceani huius partem borealem, tropico tamen inclusam, tres insularum congeries occupant, Latronum quae et Marianae dicuntur, Carolinae, et novissimo Cookii itinere detectae Sandvigiae. In ea parte quae trans aequatorem ad austrum sita est, totidem archipelagis, Amicorum scilicet, Societatis et Marchionis Mendozae, sedem figerunt; quibus adnumerari debent insulae illae, hinc atque illinc in oceano dispersae, cuius superficiem vix superant, stupendis lithophytorum habitaculis inaedificatae, nobis demersae (Low Islands ) dicendae. Eiusdem stirpis porro ramentum extra tropicum australem, versus americae littora in paschali insula reperitur (Ostereiland), aliud deinceps ex opposito novae hollandiae nova Zeelandia est, inde a tricesimo quinto ad quadragesimum septimum latitudinis gradum protensa.

Nigrae gentis longe alia est ratio; nam in Indiae archipelagis orientalibus, et praesertim in montuosis sylvaticisque insularum latibulis agrestium hominum familiae reperiuntur, quae forte cum hisce australioribus nigritis ex eadem stirpe prognatae sunt. Eiusdem gentis praecipua sedes est illa insularum congeries, quae aequatori et moluccanis insulis proxima, Papuae sive novae Guineae, Britanniae, Hiberniaeque nominibus in tabulis geographicis designari solet... Continue reading book >>




eBook Downloads
ePUB eBook
• iBooks for iPhone and iPad
• Nook
• Sony Reader
Read eBook
• Load eBook in browser
Text File eBook
• Computers
• Windows
• Mac

Review this book



Popular Genres
More Genres
Languages
Paid Books