Books Should Be Free is now
Loyal Books
Free Public Domain Audiobooks & eBook Downloads
Search by: Title, Author or Keyword

De Pronunciatione Graecae & Latinae Linguae   By: (1510-1573)

Book cover

First Page:

[Transcriber's Note:

This text is intended for users whose text readers cannot use the "real" (unicode/UTF 8) version of the file. The "oe" ligature has been unpacked into the separate letters o and e. Greek words have been transliterated and shown between marks. Words shown with lines were italicized in the original.

The text is taken from the 1912 Cambridge edition of Caius's Complete Works . The editor's general introduction says:

In this volume no attempt has been made to produce a facsimile reprint. Even if such a design had been entertained, the great variety of form in which the original editions were issued would have made it impossible to carry out the re issue with any uniformity. Obvious misprints have been corrected, but where a difference in spelling in the same work or on the same page e.g. baccalarius , baccalaureus is clearly due to the varying practice of the writer and not to the printer, the words have been left as they stood in the original. On the other hand the accents in the very numerous Greek quotations have been corrected.

Numbers in parentheses were printed in the gutter; they probably represent pages or leaves of the 1574 original. Sidenotes are shown in brackets.]

IOANNIS CAII ANGLI,

De

Pronunciatione Græcæ & Latinæ linguæ cum scriptione nova libellus.

[Lege lector & iudica.] Scripturus de noua Græcæ & Latinæ linguæ pronunciatione (3) & scriptione noua, spero me sine offensione cuiusquam id facturum. Libera enim regio hæc semper fuit, & liberos in ea oportet esse homines. Nequè enim quæ soluto animo familiariter scribi consuerunt, temporibus istis excluduntur: etsi plena grauitatis omnia sunt. Non enim ad graues aut exercitatos, sed leues & inexercitatos scribo: & eos ratione & usu doceo, quos nec usus nec longa vita instituit. Cum essem in Italia graues viros grauiter & cum decoro pronunciantes audiebam. Cum in Britanniam veneram, nouos viros, nouo quodam pronunciationis genere omnia personare offendebam. Hîc itaquè sic cogitabam apud me. Cum nec Romæ, nec in uniuersa Italia, imò verò cum nequè in Germania, Gallia, neque Belgia, nec alibi gentium, quàm in nostra Britannia ullum unquam verbum de pronunciatione illa noua, ullauè mentio aut significatio tum fuit, nouam pronunciationem alibi in usu non fuisse quàm in Britannia certò scire licet. Nequè ea tamen uniuersa, sed certo quodam loco, in quo per ea tempora oratores noui imperabant. Sic tamen hæc refero, ut eos propter literas aliasque virtutes vehementer amem & suspiciam: propter hæc verò laudem minimè. Cuius rei alioqui certè me cepisset admiratio, cum & Plautus scribat in Casina, vetera nouis esse meliora, ideoque sapientiores esse qui utuntur vino veteri, quàm qui nouo: qui veteres spectent fabulas, quàm qui nouas: qui vetera opera atquè verba, quàm qui noua: qui usitata, quam qui insueta: (4) qui veteres comoedias, quàm qui nouas: qui veteri denique nummo, quàm nuper nato. Thus quoque vetus nouo odoratius esse, prouerbio celebratur, usque adeò ut idem, rem malam, sed notam & usitatam, optimam esse dicat in Trinummo. Nam quæ noua sunt, etsi optima, tamen propter insolentiam videntur pessima, & fieri potest ut usu experiaris talia cum periculo, cum declinare non sit futurum integrum. Etenim sæpè viatorem noua non vetus orbita fallit. Quare vetustatem suo loco conseruandam, nouitates, etsi spem meliorum afferant, repudiandas esse Plautus consulit: nec nouitates nos magis ad inquirendas causas excitare, quàm magnitudines rerum debere: eosque errores quos rerum nouitates attulerunt, naturæ ratione depellere oportere M. Tullius existimat. Sed nostrorum hominum est, semper nouum cribrum, nouo paxillo primos suspendere, et nouas inducere sectas nouis paradoxis... Continue reading book >>




eBook Downloads
ePUB eBook
• iBooks for iPhone and iPad
• Nook
• Sony Reader
Read eBook
• Load eBook in browser
Text File eBook
• Computers
• Windows
• Mac

Review this book



Popular Genres
More Genres
Languages
Paid Books