Books Should Be Free is now
Loyal Books
Free Public Domain Audiobooks & eBook Downloads
Search by: Title, Author or Keyword

De Usu Ratiocinii Mechanici in Medicina   By: (1668-1738)

Book cover

First Page:

HERMANNI BOERHAAVE

DE USU RATIOCINII MECHANICI IN MEDICINA

ORATIO

HABITA IN AUDITORIO MAGNO

XXIV. SEPTEMBRIS.

MDCCIII.

CUM TERTII SUAE STATIONIS ANNI LABORES AUSPICARETUR.

[Illustration ]

Nobilissimis et Splendidissimis Viris Academiae Batavae Curatoribus,

D. Jacobo, Baroni Wasnariae, Toparchae Opdami, Hensbroek, Wochmeer, Spierdijk, Zuydwijk, Kernchem, Twikelo, Lage, etc. Ordinis Equestris Nobilium Hollandiae Primo Assessori, Illustris Ordinis Equestris Danici, Cujus insigne Elephas, membro, Equitum Foed. Belgicae Magistro. Munitissimae Urbis Sylvae Ducis Gubernatori. Ad Potentissimos Poloniae et Borussiae Reges, ad Serenissimum Electorem Hanoveriensem, et ad Plures Germaniae Principes, Legato Extraordinario, etc. etc.

D. Huberto Rosenboom, JCto, Toparchae in 's Grevelsregt, Supremae Batavorum Curiae Praesidi, etc. etc.

D. Hermanno van den Honaart, JCto, Viro Consulari in Senatu primae in Hollandia Dordrechtanorum Urbis, ejusque Voto in Delegatos Praepotentium Ordinum Hollandiae adscripto, Comiti Aggerum Alblasserwaarde, etc. etc.

Eorumque collegis, Amplissimis, Gravissimisque Viris ,

D. Johanni van den Berg, JCto, Consulum hoc anno Praesidi, et Amplissimi simul Consessus Curatorum Academiae Actuario,

D. Conrado Ruysch, JCto.

D. Abrahamo van Alphen, JCto. D. Petro van Dorp.

Hanc Orationem Ea, qua par est, veneratione Sacrat Virtuti, et Nomini Eorum Devotissimus

HERMANNUS BOERHAAVE.

HERMANNI BOERHAAVE

De Usu ratiocinii Mechanici in Medicina

ORATIO.

Qui corporum vires ex mole, figura, et velocitate, vel assumtis, vel deprehensis observatione, calculo aestimant Geometrico, Mechanici appellantur. Quos ipse Artis usus, claraque demonstratae veritatis lux, Sapientibus adeo commendavit, ut aliam omni aeque laudatam seculo, omni aeque comprobatam suffragio, temere non inveneris. Miram profecto, et insperato rei eventu humana fere altiorem Sapientiam!

Illa enim certis quidem, sed paucis admodum, iisque vulgatis ubique principiis fundamenta debet subtilissimi cujusque et difficillimi inventi.

Postulata ideo Scientiae hujus sordent his, qui fronte prima decepti rebus pretium statuere, vel obscura tantum suspicere solent. Artium vero severissimae successum quisquis spectat, summo eam ingenii cultu dignissimam habet, quia fundamento subnixa tam plano Hominum robur longe supra vires Generis Humani evexit. Ejus quippe effectu nulla datur immobilis moles, licet moturus minimo valuerit agendi momento.

Quare utilitatem ejus ommis civilis, omnis agnoscit militaris disciplina. Hanc aliis artibus necessariam non tantum idonei judices, sed et vanae gloriae ex ignara laude aucupes imperiti celebrant. In sola medicina spernitur, vel praetervisa nihil boni praestare vulgo censetur.

Quod ipsum tamen adeo ego alienum a rei veritate, adeo calamitosum fundo medico habeo, ut dicendi argumentum hac mihi hora aliunde non petiverim. Neque Vestram exspectationem, neque mea me vota fefellisse crediderim, si plani sermonis perspicuitate evicero, Mechanices in Medicina usum esse summum, necessitatem maximam .

Quae agitanti ubertas rei verborum apparatum praecidere videtur. Sed reficit me Vestra in judicando spectata satis sinceritas, quae damnata dudum exordii demulcentis lenocinia ab loco hoc, qui soli veritati sacer, relegavit. Rem itaque ipsam libere exordior; maxime quum severa veritas patientiam quidem et attentionem imploret, gratiam vero repudiet et odia.

Generalem corporis naturam nullos definivisse verius quam Mathematicos tam clarum habeo, ut litem de fide hujus asserti exspectem plane nullam. Quae vero singulari cuique, prout in rerum natura existit, corpori propria sit indoles, ex universali hac Geometrarum idea a priori nullus rite deduxerit... Continue reading book >>




eBook Downloads
ePUB eBook
• iBooks for iPhone and iPad
• Nook
• Sony Reader
Read eBook
• Load eBook in browser
Text File eBook
• Computers
• Windows
• Mac

Review this book



Popular Genres
More Genres
Languages
Paid Books