Books Should Be Free is now
Loyal Books
Free Public Domain Audiobooks & eBook Downloads
Search by: Title, Author or Keyword

De francicae linguae recta pronuntiatione   By: (1519-1605)

Book cover

First Page:

DE FRANCICÆ LINGVÆ RECTA PRONVNTIATIONE.

THEODORO BEZA auctore.

GENEVÆ, Apud Eustathium Vignon.

M. D. LXXXIIII.

ILLVSTRI et in primis generoso Domino, Domino Carolo, Baroni à Zerotin, Namestij, Rosicij, Brandaïsij, Domino, Theodorus Beza S.P. in Domino.

Tuorumne magis in te instituendo sapientiam, an tuam in discendo diligentiam admirer nescio, Illustris Domine Baro. Nam illi profectò sapientissimè iudicarunt nobilibus præsertim viris necessariam esse exterarum quoque rerum cognitionem, quæ neque certiore vlla ratione, neque gratiore vllo labore, quàm ipsarum regionum ac gentium inspectione comparatur, modò sanum quidem iudicium adhibeatur, tum in ijs fugiendis quæ nunquam vidisse præstiterit, tum in ijs obseruandis quorum notitia pietas, cæteræque virtutes cum ætate adolescant. Tum verò vicissim, diuino quodam beneficio, & præstantissimi viri tuíque monitoris Venceslai Lauinij consilijs fretus, vsque adeò tibi non defuisti, vt paucissimos esse arbitrer, vel ex majoribus etiam natu, tecum in hac adhuc tenera ætate, siue peregrinarum linguarum peritia, siue variarum terra maríque gentium notitia conferendos. Quòd sit reducem in patriam tam preciosis vndique conuectis mercibus locupletem cernere vel illi nunquam satis laudato viro illustri tuo parenti, Domino Iohanni procerum Marchionatus Morauiæ præcipuo, vel omni virtute multo etiam magis quàm genere nobilitate patruo itidem tuo D. Iohanni conspicere licuisset, Deus bone, quanta illi te lætitia, tota ipsis congratulante patria, excepissent? At illos Deus Opt. Max. in meliore nunc quiete collocauit. Patria verò te, sat scio, & in ea quidem imprimis illustris ille Dominus, Dominus Fridericus, alter ex tuis duobus patruis adhuc per Dei gratiam superstes, velut intentis in te oculis, expectat: illud nimirum sperans, in quo spem illius (fauente Deo) non modo sustinebis, sed etiam longè latéque superabis: fore nimirum vt, peracta tandem vsque adeò diuturna peregrinatione, majores illos tuos, splendida Morauiæ & vicinarum regionum lumina, præsertim quod ad pietatem, cæterásque veras virtutes, attinet, re diuiuos in te conspiciat: & reipsa, magno cum ornamento & emolumento suo, donis in te singulari Dei beneficio collatis aliquando perfruatur. Et hæc quidem Deus Opt. Max. vtinam rata & firma esse velit. Cæterùm cùm hanc quoque Ciuitatem & Ecclesiam tum præsentia tua cohonestaris, tum etiam plurimis honestissimis exemplis illustraris, putaui tibi minimè fore ingratum, si te à nobis discedentem aliquo genere officij prosequerer. Præbuit autem mihi argumentum tua in Franciam suscepta profectio, cuius occasione cùm multa mihi à multis jam annis de Francico idiomate meditata in mentem venissent, & te cognoscendæ quoque illius linguæ summo teneri desiderio animaduertissem: hisce ferijs vindemialibus illa tibi & alijs aliquot nobilibus Germanis priuatim exposui, quæ nunc ad te recognita & emendata mitto, vt quum in Franciam veneris, vsu ipso agnoscas, quæ quibusdam regulis à me non temerè obseruata comperies. Quòd si quis erit qui scriptiunculam istam, vt neque professioni neque personæ meæ conuenientem reprehendat, illum cogitare velim, aliud esse, animi gratia, nonnihil exspatiari, quàm extra viam aberrare. Et præterquàm quòd in homine Franco probandum etiam videtur ruentis Francicæ linguæ fulciendæ studium, possum ego me tum Platonis de literarum elementis in Cratylo tam subtiliter disputantis, tum etiam Cæsaris maximi viri exemplo tueri, cui in maximis etiam occupationibus tantum fuit ocij, vt de recta Latine loquendi ratione accuratissimè scriberet. Sed vtcunque ista veluti ludibundi animi commentatio à cæteris accipiatur, augurari libet, futurum vt tibi, cui propriè scripta est, totíque adeò Germanorum genti non improbetur... Continue reading book >>




eBook Downloads
ePUB eBook
• iBooks for iPhone and iPad
• Nook
• Sony Reader
Read eBook
• Load eBook in browser
Text File eBook
• Computers
• Windows
• Mac

Review this book



Popular Genres
More Genres
Languages
Paid Books