Books Should Be Free is now
Loyal Books
Free Public Domain Audiobooks & eBook Downloads
Search by: Title, Author or Keyword

Apicii librorum X qui dicuntur De re coquinaria quae extant   By:

Book cover

First Page:

{Transcriber's Note:

All material in square brackets [ ], angle brackets < > and parentheses ( ) is in the original text. Material added by the transcriber is in braces { }.

Letters that could not be fully displayed are "unpacked" and shown top to bottom within braces. Special forms: {} obelus (dagger symbol) {p/} line through descender {a/} any other letter, crossed out /// erasure {7} Tironian ampersand (in apparatus) and paragraph symbol (papyrus) {a} {s} alpha, sigma (in apparatus) {epsilon} single Greek letters in papyrus transcription All other Greek text, including the long Appendix, has been transliterated and is shown between "double quotes."

Gesperrt (extended) text and boldface (recipe citations only) are shown between marks.

Where the critical apparatus cites a page and line, recipe numbers are added in braces: {4 2, 27}. Other numbers are explained at the end of the text.}

APICII

LIBRORVM X QVI DICVNTVR

DE RE COQVINARIA

QVAE EXTANT

EDIDERVNT

C. GIARRATANO ET FR. VOLLMER

LIPSIAE IN AEDIBVS B.G. TEVBNERI MCMXXII

Printed in Germany

PRAEFATIO

De Apiciani libri fatis et codicibus exposuimus Giarratano in libello 'I codici dei libri de re coquinaria di Celio, Napoli 1912', Vollmer in Sitz. Ber. d. Bayer. Akad. d. Wiss. phil. hist. Kl. 1920 Abh. 6. pauca addenda videntur: codicem Caesenatem interim inspexit et contulit Giarratano, nullius est preti. nec maioris cod. Vat. lat. 6803 papyrius fol. 71 96, quem in Skutschii et Ihmii usum contulerat Samter. quae ad usum huius editionis maxime necessaria erunt, luculente digesta habes in indice codicum post hanc praefationem.

edidimus igitur et ipsos Apicii libros quos putant, qui tamen non pleni nec integri sunt, sed saeculo fere IVº vel Vº epitomati et vulgari sermone aliquatenus adulterati, et excerpta Vinidarii Gothi, qui saeculo fere VIº et ipse opusculum Apicianum tunc adhuc plenum suum in usum compilavit, magis etiam quam ille prior excerptor licentiis sermonis vulgaris indulgens. hos squalores et quidquid librarii insequentes similiter deturpaverunt detersimus quoad licebat: composita et aestimata sunt vulgaris sermonis vestigia apud Vollmerium l.l.

edidimus, inquimus, hos libros nec tamen ignoramus nos nihil fere agere potuisse nisi ut recenseremus ea quae tradita sunt abstersis maculis gravissimis, vere emendaturum non esse nisi qui plenam rerum scientiam habeat et tam excussis fontibus graecis et latinis quam experimentis factis cognoverit quid Apicius praecipere potuerit, quid re vera praeceperit.

plene attulimus varias lectiones codicum EV ita tamen ut discrepantias pure orthographicas praetermitteremus. restituimus contra Schuchium, cuius tamen numeros paragraphos in margine addidimus, dispositionem librorum per capita et capitula ab ipso ut opinamur auctore institutam.

indices adiecimus quales per haec tempora addere licebat, sperantes fore ut aliquando aliquis plene technica artis coquinariae verba graeca et latina colligat et explicet.

restat ut lectores moneamus optime de hac editione olim meritos esse W. Studemund et M. Ihm excutiendo codices E et V; lectiones codicis V nos exhibemus secundum photographa optima, in codice E reddimus collationem Studemundii nostrum in usum repetitam expletam correctam liberalissime a W.M. Lindsay et ab E.A. Lowe , qui nuper de hoc codice E exposuit in Berliner Philol. Wochenschrift 1920 p. 1174.

Lucae et Monaci C. Giarratano. Fr. Vollmer.

APICII

CAE

Archetypus Fuldensis, inde descripti

V Vaticanus Vrbinas lat. 1146 litteris Turonicis scriptus saec. IX E Cheltenham bibl. Phillipps 275 litteris partim insularibus partim minusculis Carolinis scriptus saec... Continue reading book >>




eBook Downloads
ePUB eBook
• iBooks for iPhone and iPad
• Nook
• Sony Reader
Read eBook
• Load eBook in browser
Text File eBook
• Computers
• Windows
• Mac

Review this book



Popular Genres
More Genres
Languages
Paid Books