Books Should Be Free is now
Loyal Books
Free Public Domain Audiobooks & eBook Downloads
Search by: Title, Author or Keyword

Dissertatiunculae Quaedam Critico-Theologicae   By: (1801-1890)

Book cover

First Page:

Transcriber's note: A few typographical errors have been corrected: they are listed at the end of the text.

DISSERTATIUNCULAE QUAEDAM

CRITICO THEOLOGICAE

AUCTORE

JOANNE H. NEWMAN

ANGLO

[Illustration]

[Illustration]

TYPIS S. CONGREGATIONIS DE PROPAGANDA FIDE

MDCCCXLVII.

REVERENDO PATRI

ANTONIO BRESCIANI

E SOCIETATE IESV

COLLEGII VRBANI RECTORI

VIRO LECTISSIMO

NOBIS HOSPITIBVS SVIS ET LINGVA PAENE BARBARIS

ACCEPTISSIMO

HOC SERENISSIMORVM DIERVM

SVB EIVS TVTELA ACTORVM

QVALECVNQVE MONVMENTVM

COMMENDATVM DICATVMQUE

VELIMVS

MONITUM

Opuscula haec qualiacunque, ex nupera Oxoniensi Bibliotheca Patrum maxima ex parte desumpta, Latine autem liberius reddita, criticis prudentioribus commendo; id aegre ferens, quod, notulis quibusdam meis domi relictis, minus prodeunt accurata, quam pro ratione studiorum meorum a benevolis sperari potuisset.

In Fest. S. Anselm. 1847.

DISSERT. 1. De quarta Oratione S. Athanasii contra Arianos pag. 1

2. De Ecthesi Ephesina contra Paulum Samosatenum 24

3. De vocibus [Greek: prin gennêthênai ouk en] Anathematismi Nicaeni 41

4. De vocibus [Greek: ex heteras hupostaseôs ê ousias] Anathematismi Nicaeni 58

{1}

[Illustration]

DISSERTATIO I.

DE QUARTA ORATIONE S. ATHANASII CONTRA ARIANOS.

[Illustration]

Quatuor illas, quas vulgo vocant, Athanasii Orationes contra Arianos partes esse unius operis, recentioribus criticis persuasissimum est; post ipsum, ut videtur, Photium, qui codice CXL ad [Greek: pentabiblon] Athanasii provocat. Profecto Montefalconius, ut in re minime dubia, omni probatione praeter ipsam librorum structuram supersedendum judicat. «Nihil opus est longiore disputatione, cum clarum sit ex hisce ipsis quatuor Orationibus, nihil eas commune cum ullo alio opere habere; sed ita inter se cohaerere, ut unum ipsae opus simul conficiant, quarum prima sit principium, quarta autem omnium sit finis, quam sane ob causam sola haec ultima solita terminatur conclusione.» Athan. Opp. t. I. pp. 403, 4. Haec ille; qui tamen paullo submissius loquitur, cum in Praefat. sua p. XXXV, et in Vit. Athan. p. LXXII, concedit eas non esse exaratas certo aliquo consilio prius inito, sed, decursu controversiae, alteram ex altera, quo res majorem haberet lucem, fuisse productas; id quod praecipue cernitur in secunda et tertia incipientibus, ubi sanctus Doctor, more suo, disputationem jam forte longiorem, propter haereticorum tamen pervicaciam, continuandam judicat.

Nec minus liquida res est Tillemontio, scribenti: «Les quatre oraisons sont toutes liées ensemble, et en un même corps, comme il paraît principalement, parce qu'il n'y a que la derniere qui finisse par la glorification ordinaire.» {2} Mem. Eccl. t. 8. p. 701. Et alibi: «Il est certain que ces quatre discours ... semblent ... ne faire qu'une seule pièce, qu'on aura partagée tantôt en quatre, tantôt en cinq.» p. 191.

Tillemontii vestigia sequitur, tanquam pedissequus, Ceillerius, Aut. Eccl. t. 5. pp. 217, 218. qui cum Montefalconio consentit posteriores libros, vice quemque sua, anteriorum partes suscipere.

Jam prius Petavio, Incarnationem V. D. tractanti, idem excidit judicium; eo gravius, quod obiter doctissimo theologo elapsum est. Dum enim Epistolam Athanasii ad Ep. Aeg. et Lib. contendit non esse revera partem Orationum contra Arianos, (ut tum temporis ab Athanasii Editoribus habebatur,) quia scilicet illa Epistola non spectat, nisi in parte quadam, ad doctrinam Arianorum, haec monet: «Non est ejusdem cum sequentibus argumenti, nam in istis adversus Arianam haeresim disputat etc. .... Continue reading book >>




eBook Downloads
ePUB eBook
• iBooks for iPhone and iPad
• Nook
• Sony Reader
Read eBook
• Load eBook in browser
Text File eBook
• Computers
• Windows
• Mac

Review this book



Popular Genres
More Genres
Languages
Paid Books