Books Should Be Free is now
Loyal Books
Free Public Domain Audiobooks & eBook Downloads
Search by: Title, Author or Keyword

Encomium Artis Medicae   By: (1469-1536)

Book cover

First Page:

[Illustration: IMAGO·ERASMI·ROTERODA MI·AB·ALBERTO·DVRERO·AD VIVAM·EFFIGIEM·DELINIATA·

"TÊN·KREITTÔ·TA·SYNGRAMMATA·DEIXEI"

·MDXXVI·

A/D]

ENCOMIUM ARTIS MEDICÆ

Desiderio Erasmo Roterodamo Autore.

DE LOF DER GENEESKUNDE van Desiderius Erasmus.

Erasmus Roterodamus D. Henrico Afinio Lyrano insigni Medico S.D.

Nuper dum bibliothecam recenseo, doctissime Afini, venit in manus oratio quaedam olim mihi nihil non experienti, in laudem artis medicae declamata; continuo visum est orationem non optimam optimo dicare medico, ut vel tui nominis lenocinio studiosorum centuriis commendetur.

Erit hoc interim mei in te animi qualecunque documentum, dum dabitur aliud nostra necessitudine dignius.

Bene vale.

Lovanii tertio Idus Martias Anno MDXVIII.

[Transcriber's Note:

All sidenotes have been collected here to act as a table of contents. Most repeat key words, names or phrases from the text. Those that appear at the beginning of a paragraph, along with a few others that function as explanatory notes, have also been kept in their original places.

A few Greek words have been transliterated, and will appear within "double quotes."

Attentio. Propositio. Laudandi ratio per comparationem. Dignitas et autoritas medicinae. Inventio artis. Torquet exemplum in suum commodum. A difficultate. Longum hyperbaton. Divina res medicina. Laus ab effectu. Ars medicorum et mortuos excitare credita est. Initium vitae medicis debetur. Ab utilitate perpetua. Senectam remoratur ars medicorum. Totum hominem curat medicus. Temperaturam corporis emendat medicus. A simili. Plato. Principibus maxime necessarius medicus. Ab exemplo. Honos habitus medicinae. Honora medicum. A similibus. Sanitatis custos medicus. Exempla. Christus non aegrotavit. Confutatio. Donum curationis. Exemplum. Detorquet. Quibus culta medicina. Moses. Orpheus. Homerus. Moly. Nepenthes. Machaon. Paeon. Chiron. Christus ipse medicus. Paulus medicus. Raphael. A simili. Seleucides. A quaestu. Confutatio. Ex Aristophane. Proverbium. Epilogus. ]

DECLAMATIO ERASMI ROTERODAMI IN LAUDEM ARTIS MEDICÆ.

[Sidenote: Attentio. ]

Quo saepius est ars medicinae, meditatis et elaboratis orationibus, hoc ex loco, apud plerosque vestrum praedicata, idque a viris singulari facundia praeditis, auditores celeberrimi, hoc mihi sane minus est fiduciae, me vel tantae rei, vel aurium vestrarum expectationi satisfacturum. Neque enim rem prope divinam nostra facile assequetur infantia, neque vulgaris oratio de re toties audita taedium possit effugere.

[Sidenote: Propositio. ]

Verumtamen ne salutari maiorum instituto videar deesse, qui solenni encomio juventutis animos ad huius praeclarae scientiae studium, admirationem, amorem, excitandos, accendendos, inflammandosque censuerunt, experiar et ipse pro mea virili (siquidem me dicentem adjutabit vestra tum attentio, tum humanitas, favore candido prosequens, quem ad hoc muneris vestra adegit autoritas) medicae facultatis dignitatem, autoritatem, usum, necessitatem, non dicam explicare, quod prorsus infiniti fuerit negotii, sed summatim modo perstringere, ac veluti confertissimas locupletissimae cujuspiam reginae opes, per transennam (ut aiunt) studiosorum exhibere conspectibus.

[Sidenote: Laudandi ratio per comparationem. ]

Cuius quidem ea vel praecipua laus est, primum quod nullis omnino praeconiis indiget, ipsa abunde per se vel utilitate, vel necessitate commendata mortalibus. Deinde quod toties iam a tam praeclaris ingeniis praedicata, semper tamen novam laudum suarum materiam, ingeniis etiam parum foecundis ex sese suppeditat, ut nihil necesse sit, eam vulgato more invidiosis illis contentionibus, non sine caeterarum disciplinarum contumelia depraedicare... Continue reading book >>




eBook Downloads
ePUB eBook
• iBooks for iPhone and iPad
• Nook
• Sony Reader
Read eBook
• Load eBook in browser
Text File eBook
• Computers
• Windows
• Mac

Review this book



Popular Genres
More Genres
Languages
Paid Books