Books Should Be Free is now
Loyal Books
Free Public Domain Audiobooks & eBook Downloads
Search by: Title, Author or Keyword

The Georgics (Latin)   By: (70 BC - 19 BC)

Book cover

First Page:

PUBLI VERGILI MARONIS

GEORGICON

LIBER I

Quid faciat laetas segetes, quo sidere terram vertere, Maecenas, ulmisque adiungere vitis conveniat, quae cura boum, qui cultus habendo sit pecori, apibus quanta experientia parcis, hinc canere incipiam. Vos, o clarissima mundi lumina, labentem caelo quae ducitis annum, Liber et alma Ceres, vestro si munere tellus Chaoniam pingui glandem mutavit arista, poculaque inventis Acheloia miscuit uvis; et vos, agrestum praesentia numina, Fauni, ferte simul Faunique pedem Dryadesque puellae: Munera vestra cano. Tuque o, cui prima frementem fudit equum magno tellus percussa tridenti, Neptune; et cultor nemorum, cui pinguia Ceae ter centum nivei tondent dumeta iuvenci; ipse nemus linquens patrium saltusque Lycaei, Pan, ovium custos, tua si tibi Maenala curae, adsis, o Tegeaee, favens, oleaeque Minerva inventrix, uncique puer monstrator aratri, et teneram ab radice ferens, Silvane, cupressum, dique deaeque omnes, studium quibus arva tueri, quique novas alitis non ullo semine fruges, quique satis largum caelo demittitis imbrem; tuque adeo, quem mox quae sint habitura deorum concilia, incertum est, urbisne invisere, Caesar, terrarumque velis curam et te maximus orbis auctorem frugum tempestatumque potentem accipiat, cingens materna tempora myrto, an deus inmensi venias maris ac tua nautae numina sola colant, tibi serviat ultima Thule teque sibi generum Tethys emat omnibus undis, anne novum tardis sidus te mensibus addas, qua locus Erigonen inter Chelasque sequentis panditur ipse tibi iam bracchia contrahit ardens Scorpius et caeli iusta plus parte reliquit quidquid eris, nam te nec sperant Tartara regem nec tibi regnandi veniat tam dira cupido, quamvis Elysios miretur Graecia campos nec repetita sequi curet Proserpina matrem da facilem cursum atque audacibus adnue coeptis ignarosque viae mecum miseratus agrestis ingredere et votis iam nunc adsuesce vocari.

Vere novo, gelidus canis cum montibus humor liquitur et Zephyro putris se glaeba resolvit, depresso incipiat iam tum mihi taurus aratro ingemere et sulco attritus splendescere vomer. Illa seges demum votis respondet avari agricolae, bis quae solem, bis frigora sensit; illius inmensae ruperunt horrea messes. At prius ignotum ferro quam scindimus aequor, ventos et varium caeli praediscere morem cura sit ac patrios cultusque habitusque locorum et quid quaeque ferat regio et quid quaeque recuset. Hic segetes, illic veniunt felicius uvae, arborei fetus alibi, atque iniussa virescunt gramina. Nonne vides, croceos ut Tmolus odores, India mittit ebur, molles sua tura Sabaei, at Chalybes nudi ferrum, virosaque Pontus castorea, Eliadum palmas Epiros equarum. Continuo has leges aeternaque foedera certis inposuit natura locis, quo tempore primum Deucalion vacuum lapides iactavit in orbem, unde homines nati, durum genus. Ergo age, terrae pingue solum primis extemplo a mensibus anni fortes invertant tauri glaebasque iacentis pulverulenta coquat maturis solibus aestas; at si non fuerit tellus fecunda, sub ipsum Arcturum tenui sat erit suspendere sulco: illic, officiant laetis ne frugibus herbae, hic, sterilem exiguus ne deserat humor harenam.

Alternis idem tonsas cessare novalis et segnem patiere situ durescere campum; aut ibi flava seres mutato sidere farra, unde prius laetum siliqua quassante legumen aut tenuis fetus viciae tristisque lupini sustuleris fragilis calamos silvamque sonantem. Urit enim lini campum seges, urit avenae, urunt Lethaeo perfusa papavera somno: sed tamen alternis facilis labor, arida tantum ne saturare fimo pingui pudeat sola neve effetos cinerem inmundum iactare per agros. Sic quoque mutatis requiescunt fetibus arva; nec nulla interea est inaratae gratia terrae. Saepe etiam sterilis incendere profuit agros atque levem stipulam crepitantibus urere flammis: sive inde occultas viris et pabula terrae pinguia concipiunt, sive illis omne per ignem excoquitur vitium atque exsudat inutilis humor, seu pluris calor ille vias et caeca relaxat spiramenta, novas veniat qua sucus in herbas, seu durat magis et venas adstringit hiantis, ne tenues pluviae rapidive potentia solis acrior aut Boreae penetrabile frigus adurat... Continue reading book >>




eBook Downloads
ePUB eBook
• iBooks for iPhone and iPad
• Nook
• Sony Reader
Read eBook
• Load eBook in browser
Text File eBook
• Computers
• Windows
• Mac

Review this book



Popular Genres
More Genres
Languages
Paid Books