Books Should Be Free is now
Loyal Books
Free Public Domain Audiobooks & eBook Downloads
Search by: Title, Author or Keyword

Latin Vulgate, Esther   By:

Book cover

First Page:

LIBER ESTHER. [Septuagint arrangement]

SOMNIUM MARDOCHAEI NARRATUR.

A:1 [11:2] Anno secundo, regnante Artaxerxe maximo, prima die mensis Nisan, vidit somnium Mardochaeus filius Iairi, filii Semei, filii Cis, de tribu Beniamin:

A:2 [11:3] homo Iudaeus, qui habitabat in urbe Susis, vir magnus, et inter primos aulae regiae.

A:3 [11:4] Erat autem de eo numero captivorum, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis de Ierusalem cum Ieconia rege Iuda:

A:4 [11:5] et hoc eius somnium fuit: Apparuerunt voces, et tumultus, et tonitrua, et terraemotus, et conturbatio super terram:

A:5 [11:6] et ecce duo dracones magni, paratique contra se in praelium.

A:6 [11:7] Ad quorum clamorem cunctae concitatae sunt nationes, ut pugnarent contra gentem iustorum.

A:7 [11:8] Fuitque dies illa tenebrarum et discriminis, tribulationis et angustiae, et ingens formido super terram.

A:8 [11:9] Conturbataque est gens iustorum timentium mala sua, et praeparata ad mortem.

A:9 [11:10] Clamaveruntque ad Deum: et illis vociferantibus, fons parvus crevit in fluvium maximum, et in aquas plurimas redundavit.

A:10 [11:11] Lux et sol ortus est, et humiles exaltati sunt, et devoraverunt inclytos.

A:11 [11:12] Quod cum vidisset Mardochaeus, et surrexisset de strato, cogitabat quid Deus facere vellet: et fixum habebat in animo, scire cupiens quid significaret somnium.

MARDOCHAEUS CONIURATIONEM IANITORUM PATEFACIT.

A:12 [12:1] Morabatur autem eo tempore in aula regis cum Bagatha et Thara eunuchis regis, qui ianitores erant palatii.

A:13 [12:2] Cumque intellexisset cogitationes eorum, et curas diligentius pervidisset, didicit quod conarentur in regem Artaxerxem manus mittere, et nunciavit super eo regi.

A:14 [12:3] Qui de utroque, habita quaestione, confessos iussit duci ad mortem.

A:15 [12:4] Rex autem quod gestum erat, scripsit in commentariis: sed et Mardochaeus rei memoriam litteris tradidit.

A:16 [12:5] Praecepitque ei rex, ut in aula palatii moraretur, datis ei pro delatione muneribus.

A:17 [12:6a] Aman vero filius Amadathi bugaeus erat gloriosissimus coram rege, et voluit nocere Mardochaeo, et populo eius pro duobus eunuchis regis, qui fuerant interfecti.

REGINA VASTHI EICITUR.

1:1 In diebus Assueri, qui regnavit ab India usque Aethiopiam super centum viginti septem provincias:

1:2 quando sedit in solio regni sui, Susan civitas regni eius exordium fuit.

1:3 Tertio igitur anno imperii sui fecit grande convivium cunctis principibus, et pueris suis, fortissimis Persarum, et Medorum inclytis, et praefectis provinciarum coram se,

1:4 ut ostenderet divitias gloriae regni sui, ac magnitudinem, atque iactantiam potentiae suae, multo tempore, centum videlicet et octoginta diebus.

1:5 Cumque implerentur dies convivii, invitavit omnem populum, qui inventus est in Susan, a maximo usque ad minimum: et iussit septem diebus convivium praeparari in vestibulo horti, et nemoris, quod regio cultu et manu consitum erat.

1:6 Et pendebant ex omni parte tentoria aerii coloris et carbasini ac hyacinthini, sustentata funibus byssinis, atque purpureis, qui eburneis circulis inserti erant, et columnis marmoreis fulciebantur. Lectuli quoque aurei et argentei, super pavimentum smaragdino et pario stratum lapide, dispositi erant: quod mira varietate pictura decorabat.

1:7 Bibebant autem qui invitati erant, aureis poculis, et aliis atque aliis vasis cibi inferebantur. Vinum quoque, ut magnificentia regia dignum erat, abundans, et praecipuum ponebatur.

1:8 Nec erat qui nolentes cogeret ad bibendum, sed sicut rex statuerat, praeponens mensis singulos de principibus suis ut sumeret unusquisque quod vellet.

1:9 Vasthi quoque regina fecit convivium feminarum in palatio, ubi rex Assuerus manere consueverat.

1:10 Itaque die septimo, cum rex esset hilarior, et post nimiam potationem incaluisset mero, praecepit Maumam, et Bazatha, et Harbona, et Bagatha et Abgatha, et Zethar, et Charchas, septem eunuchis, qui in conspectu eius ministrabant,

1:11 ut introducerent reginam Vasthi coram rege, posito super caput eius diademate, ut ostenderet cunctis populis et principibus pulchritudinem illius: erat enim pulchra valde... Continue reading book >>






eBook Downloads
ePUB eBook
• iBooks for iPhone and iPad
• Nook
• Sony Reader
Read eBook
• Load eBook in browser
Text File eBook
• Computers
• Windows
• Mac

Review this book



Popular Genres
More Genres
Languages
Paid Books