Books Should Be Free is now
Loyal Books
Free Public Domain Audiobooks & eBook Downloads
Search by: Title, Author or Keyword

M. Fabi Quintiliani institutionis oratoriae liber decimus   By: (35-100?)

Book cover

First Page:

[Transcriber's Note:

This e text is intended for users whose text readers cannot handle the "real" (unicode, utf 8) version. Greek text in the notes has been transliterated and shown between marks. Letters with uncommon diacritics have been "unpacked" and shown in brackets: expunctuation [a.][d.] macron [ a][ o]

Boldface type is shown with marks. Italics are generally shown with lines . Where this form would be unduly distracting, as in the body text (showing editorial emendations) or critical notes (marking individual letters within a word), {braces} are used instead.

In the original text, section numbers for the Latin text were printed in the margin, while chapter numbers appeared as page headers. Most paragraphs contained several numbered sections; they have been broken up for this e text.

The Introduction, Notes and Commentary "outweigh" the primary text by a factor of at least 12. The Latin text by itself is therefore duplicated at the very beginning of the e text, before the Preface. If saved as a separate file it should take up less than 100 kilobytes.]

M. FABI QUINTILIANI

INSTITUTIONIS ORATORIAE

LIBER DECIMUS

A Revised Text

With Introductory Essays Critical and Explanatory Notes and a Facsimile of the Harleian Ms.

by W. Peterson

Georg Olms Verlagsbuchhandlung Hildesheim

Reprografischer Nachdruck der Ausgabe Oxford 1891 Mit Genehmigung der Clarendon Press, Oxford Printed in Germany Herstellung: fotokop, Reprografischer Betrieb GmbH, Darmstadt Best. Nr. 5101664

M. Fabi Quintiliani

INSTITUTIONIS ORATORIAE

Liber Decimus

[ Primary Text Only : See Transcriber's Note.

Italicized words and letters are emendations, as explained in the Commentary and Critical Notes. They are shown here in {braces}. Paragraph divisions are as in the original text.]

De copia verborum.

I.

1 Sed haec eloquendi praecepta, sicut cognitioni sunt necessaria, ita non satis ad vim dicendi valent, nisi illis firma quaedam facilitas, quae apud Graecos hexis nominatur; accesserit; ad quam scribendo plus an legendo an dicendo conferatur, solere quaeri scio. Quod esset diligentius nobis examinandum, si qualibet earum rerum possemus una esse contenti: 2 verum ita sunt inter se conexa et indiscreta omnia ut, si quid ex his defuerit, frustra sit in ceteris laboratum. Nam neque solida atque robusta fuerit umquam eloquentia nisi multo stilo vires acceperit, et citra lectionis exemplum labor ille carens rectore fluitabit; et qui sciet quae quoque sint modo dicenda, nisi tamen in procinctu paratamque ad omnes casus habuerit eloquentiam, velut clausis thesauris incubabit. 3 Non autem ut quidquid praecipue necessarium est, sic ad efficiendum oratorem maximi protinus erit momenti. Nam certe, cum sit in eloquendo positum oratoris officium, dicere ante omnia est, atque hinc initium eius artis fuisse manifestum est: proximum deinde imitatio, novissimum scribendi quoque diligentia. 4 Sed ut perveniri ad summa nisi ex principiis non potest, ita procedente iam opere minima incipiunt esse quae prima sunt. Verum nos non quo modo sit instituendus orator hoc loco dicimus, (nam id quidem aut satis aut certe uti potuimus dictum est), sed athleta, qui omnes iam perdidicerit a praeceptore numeros, quo genere exercitationis ad certamina praeparandus sit. Igitur eum qui res invenire et disponere sciet, verba quoque et eligendi et collocandi rationem perceperit, instruamus qua ratione quod didicerit facere quam optime, quam facillime possit.

5 Non ergo dubium est quin ei velut opes sint quaedam parandae, quibus uti, ubicumque desideratum erit, possit: eae constant copia rerum ac verborum. 6 Sed res propriae sunt cuiusque causae aut paucis communes, verba in universas paranda; quae si rebus singulis essent singula, minorem curam postularent, nam cuncta sese cum ipsis protinus rebus offerrent... Continue reading book >>




eBook Downloads
ePUB eBook
• iBooks for iPhone and iPad
• Nook
• Sony Reader
Read eBook
• Load eBook in browser
Text File eBook
• Computers
• Windows
• Mac

Review this book



Popular Genres
More Genres
Languages
Paid Books