Books Should Be Free is now
Loyal Books
Free Public Domain Audiobooks & eBook Downloads
Search by: Title, Author or Keyword

Sancti Hilarii: Epistola Ad Abram Filiam Suam (Circa Finem Anni 558 Missa.) Patrologiae Cursus Completus; Tomus X   By: (-367?)

Book cover

First Page:

525 526

SANCTI HILARII

EPISTOLA AD ABRAM FILIAM SUAM.

(Circa Finem Anni 558 Missa.)

Dilectissimæ filiæ[a] Abræ Hilarius in Domino salutem.

1. Abra patris absentiam dolet. Accepi litteras tuas, in quibus intelligo desiderantem te mei esse: et certum ( Mss. certe) ita habeo. Sentio enim quantum præsentia horum qui amantur optabilis sit. Et quia gravem tibi esse absentiam meam scirem, ne me forte impium esse erga te existimares, qui tam diu a te abessem: excusare tibi et profectionem meam et moras volui, ut intelligeres me non impie tibi, sed utiliter deesse. Namque cum te, filia, ut unicam, ita, quantum a me est, et unanimem habeam; vellem te pulcherrimam omnium et sanissimam vivere.

2. Hilarius abest, ut vestem et margaritam pretiosam filiæ conquirat. Nuntiatum ergo mihi est, esse quemdam juvenem, habentem margaritam et vestem inæstimabilis pretii: quam si quis ab eo posset mereri, super humanas divitias et salutem et dives et salvus fieret. Ad hunc[b] his auditis profectus sum: ad quem cum per multas et longas et difficiles vias venissem, videns eum statim procidi. Adest enim tam pulcher juvenis, ut ante conspectum ejus nemo audeat consistere. Qui ubi me procidisse vidit, interrogari me jussit quid vellem, et quid rogarem: et ego respondi, audisse me de veste sua et margarita, et ob id venisse; et si eam mihi dignaretur præstare, esse mihi filiam quam vehementer diligerem, cui hanc vestem atque margaritam quærerem. Et[c] inter hæc prostratus in faciem fleo plurimum, et noctibus ac diebus ingemiscens, rogo uti audire dignaretur precem meam.

3. Vestis hæc et margarita quanti facienda. Post quæ, quia bonus est juvenis et[d] melius illo nihil est, ait mihi, Nosti hanc vestem atque hanc margaritam, quam a me lacrymis rogas uti eam filiæ tuæ concedam? Et ego respondi illi, Domine, auditu cognovi de ipsis, et fide credidi: et scio quia optimæ sunt, et salus vera est hac veste uti, et hac margarita ornari. Et statim ministris suis præcepit, ut mihi et vestem hanc et margaritam ostenderent: et confestim ita fit. Ac vestem primo vidi: vidi, filia, vidi quod eloqui non possum. Numquid non sericum secundum subtilitatem ejus[e] spartum erat? Numquid candori ejus nives comparatæ non nigrescebant? Numquid aurum juxta fulgorem ejus non lividatur? Ipsa enim multicolor, et nihil prorsus comparatum ei poterat æquari. Post quam vidi margaritam: qua visa statim concidi. Non enim potuerunt oculi mei sustinere tantum ejus colorem. Nam nec coeli, nec lucis, nec maris, nec terræ species pulcritudini ejus poterat comparari.

4. Utriusque commoda et dotes. Et cum prostratus jacerem, ait mihi quidam de assistentibus, Video te sollicitum et bonum patrem esse, et hanc vestem atque hanc margaritam ad filiam tuam desiderare: sed ut magis desideres, ostendo tibi quid adhuc hæc vestis atque margarita boni habeat. Vestis hæc numquam tineis comeditur, non usu atteritur, non sorde inficitur, non vi scinditur, non damno amittitur: sed semper talis qualis est permanet. Margaritæ vero hæc virtus est, ut si quis eam induerit, non ægrotet, non senescat, non moriatur. Nihil omnino in se habet, quod sit[f] noxium corpori: sed utenti ea nihil accidit, quod aut mortem afferat, aut ætatem demutet, aut impediat sanitatem. Quod ubi audivi, filia, exanimari magis desiderio margaritæ et vestis istius coepi: et sicut prostratus jacebam, indeficienti fletu et intenta oratione juvenem precari coepi, dicens: Domine sancte, miserere preci meæ, et miserere sollicitudini et vitæ meæ. Si enim hanc vestem mihi et margaritam non concedis, miser futurus sum, filiamque meam[g] viventem perditurus: ego propter hanc vestem et margaritam peregrinari volo. Scis, Domine, quia tibi non mentior.

[527]

5. Hilarii filiæ promittuntur, modo vana ornamenta abjiciat. Post quam vocem meam audivit, jubet me levare; et ait mihi, moverunt me preces et lacrymæ tuæ, et bene est quod hoc credidisti... Continue reading book >>




eBook Downloads
ePUB eBook
• iBooks for iPhone and iPad
• Nook
• Sony Reader
Read eBook
• Load eBook in browser
Text File eBook
• Computers
• Windows
• Mac

Review this book



Popular Genres
More Genres
Languages
Paid Books