SCRIPTORUM CLASSICORUM BIBLIOTHECA OXONIENSIS [Imago (typographi signum): Dominus Illuminatio Mea] OXONII E Typographeo Clarendoniano Londini et Noui Eboraci apud Humphredum Milford CATVLLI CARMINA Recognouit Breuique Adnotatione Critica Instruxit ROBINSON ELLIS Litterarum Latinarum Professor Publicus apud Oxonienses Oxonii E Typographeo Clarendoniano _OXONII_ _Excudebat Joannes Johnson_ _Architypographus academicus_ First Published 1904 Reprinted 1910, 1919, 1923, 1928, 1937 Printed In Great Britain PRAEFATIO Catulli carminum, praeter unum LXII quod Epithalamion inscribitur incipitque _Vesper adest, iuuenes consurgite, Vesper Olympo_, seruatum est autem in Anthologia carminum Latinorum Thuanea (Bibl. Paris. 8071, saec. ix), perierat inter litteratos notitia donec ineunte demum saec. xiv inuentus est a _Compatriota_[1] quodam h.e. Veronensi, incertum quo anno, qua regione terrarum, codex qui fons uidetur esse eorum qui nunc extant omnium. Ex hoc codice non multo post creditur uersus aliquot intulisse in _Compendium_ suum _moralium notabilium_ Hieremias Iudex de Montagnone ciuis Patauinus; ex hoc is qui inter _Flores Moralium Auctoritatum_ (quem libellum Detlefsen inuenit, scriptus est autem a. 1329 Veronae) haec habet Catulli _De errore_. _Catullus ad Varum. Quem non in aliqua re_ (_uidere_ om.) _Suffenum possis suus cuique attributus est error. Sed non uidemus mantice quod in tergo est._ Etiam Mussato, poetae Patauino, innotuisse credo eum codicem, qui in Elegia qua gratias egit Academiae Patauinorum quod se laurea coronasset scripserit _Carmine sub nostro, cupidi lasciua Catulli Lesbia, dulce tibi nulla susurrat auis_, ut taceam alia quae in Mussati carminibus ex Catullo trahi poterant. Obiit autem Mussatus a. 1329 mense Maio[2]. Deinde duobus locis Catulli corpus carminum respexit, duobus ipsos uersus (i. 1, 2; i. 5-7) citauit in libro _de Originibus Rerum_, Gulielmus Pastrengicus (1295-1360) amicus Petrarcae. Iam ipse Petrarca non solum Catullum in carminibus et nominauit et paene ad uerbum imitatus est, uelut lxxvi. 23-26 sic expressit Sonnetti 1.50 ed. Mestica _Non prego già, né puote aver piú loco, Che mesuratamente il mio cor arda, Ma che sua parte abbia costei del foco_ (Schwabe, _Testimon._ p. xv, ed. 1886), sed duodecim fere locos attulit ex eius carminibus siue in opusculis post impressos, siue in Vergili codice quodam enotatos quem itinerum comitem secum habebat (De Nolhac _Pétrarque et l’Humanisme_, p. 139), nec dubium est Catulli eum codice usum esse qui et priuus esset et semper ad manum lecturo. Huius aequalis Boccatius (†1375) de amatoriis poetis loquens sui temporis Catulli et Properti eos uolumina euoluere autumat (Schwabe, _Testimon._ p. xv). Ac notum iam Catulli librum fuisse ex tribus constat epistulis Coluci Salutati (†1406) scriptis anno 1374, quorum in una Beneuenutum de Imola, in duabus Casparam de Broaspinis implorat ut Catulli exemplar ad se transmittendum curet. [Adnotatio 1: Extat epigramma siue _uersus domini Beneuenuti de Campexanis de Vicencia de resurrectione Catulli poetae Veronensis_ Ad patriam uenio longis de finibus exul, causa mei reditus compatriota fuit. scilicet a calamis tribuit cui Francia nomen, quique notat turbae praetereuntis iter. quo licet ingenio uestrum celebrate Catullum, cuius sub modio clausa papyrus erat. Mortuus uidetur Beneuenutus de Campesanis anno 1323 (Schulze, Prolegg. Catulli Baehrensiani, p. viii).] [Adnotatio 2: A. Gloria, _Documenti inediti intorno a Francesco Petrana e Albertino Mussato_ p. 18, Carducci p. 279 libri _Ecerinide_ a Ludouico Padrin editi Bononiae a. 1900. Ecerinis titulus est tragoediae latinae a Mussato conscriptae, propter quam meruit lauro et hedera quodannis coronari.] Haec ex editione maiore attuli ut demonstrarem ab ineunte fere saec. xiv poetae nostri carmina saltem in Italia lecta fuisse. Sed miro casu nec satis explorato factum est ut quaecumque horum exemplaria colligimus uel fuisse in manibus Mussati, Pastrengici, Petrarcae uel praesto fuisse ceteris quos intra annos 1323-1375 Catullum legisse ueri simile est, omnia deperdita et ex hominum memoria ac cognitione sublata sint. Anno 1375 exaratus est codex Sangermanensis (_G_), nunc Parisinus 14137, quo non habemus ueteriorem. De eo scriba haec dicit ‘Tu lector quicunque ad cuius manus hic libellus obuenerit, scriptori da ueniam si tibi coruptus uidebitur. Quoniam a corruptissimo exemplari transcripsit, non enim quodpiam aliud extabat, unde posset libelli huius habere copiam exemplandi.’ Credidit igitur id quod non debebat credere, unum tunc extare exemplar Catullianorum carminum, id unum se transcribere. At iam ante annum 1329 Catullus innotuerat Mussato, breui post laudatus fuerat a Pastrengico; Petrarcae integrum exemplar praesto fuit, ex quo hauriret quae uel imitatus sit in carminibus suis uel in codicem suum Vergili tamquam hunc explicaturus rettulerit; nec potest dubitari quae ante annum 1374 adeo peruulgarentur ut inde Boccati aequales traherent suis usibus idonea, Petrarca modo uersus citaret in Latinis opusculis, modo Maronianos uersus illustraret similia ex Catullo in Vergili codicem enotans, modo amoris sui sensus Italico sermone exprimeret Catulli imitatus carmina ad Lesbiam, non uno tantum codice tum extare, sed fusius legi, postquam codex ille quem initio fere saec. xiv compatriota Veronensis inuenerat Catullum popularibus suis quasi ex mortuis rediuiuum restituisset. Quis enim credat, Petrarcae praesertim aetate, adeo incuriosos Veronenses fuisse ut poetam suum quasi rursus sepultum sinerent latere? Quid? non uniuersis Italis μέλημα futurus erat? Itaque Germanensi non ideo praecipua danda fides est quod ex uno tum superstite exemplari descriptus fuerit (uix enim sciri id quidem potuit), sed quod aetate propius accessit ad codicem quem Veronensis circa initium saeculi xiv inuenerat quam ceteri quos nunc habemus codices. Germanensem proxime aetate attingens Oxoniensis est Canonicianus Lat. 30, qui quamuis annum quo scriptus est prae se non ferat, aut eiusdem est aeui cum Germanensi, aut certe anno 1400 non recentior. Hi duo codices _G_ et _O_ nonnullis locis contra ceteros codices ita conspirant ut maiorem antiquitatem testentur. XI 3 ut _GO_, ubi _plerique_; XXXVIII 2 male si me _GO_, male est si me _plerique_; LXI 169 hac tibi _GO_, ac tibi _plerique_; LXVII 12 istius _GO_, isti _plerique_; LXXVI 11 qui tui animo offirmas _GO_, qui tu animo affirmas _plerique_; CII 1 ab antiquo _GO_, ab amico _plerique_. Praeterea LXIV 136 crudeles mentes _O et prius G_, crudelis mentis _plerique_; LXIV 145 adipisci _O, prius G_, apisci _plerique_; LXIV 249 tamen prospectans _O_, tamen p̶r̶aspectans _G_, tamen aspectans _plerique_. Sunt alii loci in quibus cum _GO_ tertius codex _R_(_omanus_), Vat. Ottob. 1829, contra ceteros singularem lectionem praestat. LXVII 12 istius _GOR_, isti _plerique_; LXXVI 11 qui tui animo offirmas _GOR_, qui tu animo affirmas _plerique_; LXXVI 18 extremo _GOR_, extrema _plerique_; XXII 4 puto esse ego _GOR_, puto ego esse _plerique_; XXIII 2 nec cimex ał neque araneus _O_, nec cimex animal neque araneus _GR_; XLII 14 potes quid esse _GOR_, potest quid esse _plerique_; XLVI 3 aureis _GO_, aure̶is _R_; LV 18 tenens _GO_, teneṇs _R_; LXI 16 iunia _GOR_, uinia _uel_ iu(l)lia _reliqui_; 146 ni _GOR_, ne _plerique_; LXIV 227 obscurata _GO_, obscuraṭạ _R_; 392 certatum _GOR_, certatim _plerique_; 393 lacti _O, G m. pr._, lacti al. leti _R_, l(a)eti _plerique_. Sunt alii loci ubi ex _R_ confirmatur lectio quam aut solus aut cum paucissimis praestat _O_; X 3 tunc _O et R m. pr._, tum _G_; LV 11 quedam _OR_, quendam _plerique_; LXIV 224 infulso _O_, infuḷso _R_, infuso _plerique_; 282 aurea _OR_, aura _plerique_. Sunt alii ubi _R_ singulares lectiones solus habet. IV 4, 5 siue... siue _R_, sine... sine _ceteri_; 20 uocare{t}ura _R m. pr._, uocare cura _plerique_; X 13 non al. nec facerent _R_, non al. nec faceret _G_, nec faceret _O_; XLVII 4 preposuit _R solus_, proposuit _cett._; XLIX 7 omniums patronus (_ex_ patronum) _R_, omnium patronus _uel_ patronum _cett._; LXI 159 homine _R_, omine _cett._; LXVI 59 ne solum in mumine celi _R_, in numine _plerique_; 63 ad fḷạ̄ṃa _marg._ templa _R_, ad templa _cett._; LXXIII 4 ọḅstetque magisque magis _R_, obestque magisque magis _GO_, stetque magisque magis _plerique_; LXVIII 115 terẹretur _R_, terreretur _O_, tr̲e̲erretur _G_. In uniuersum uere mihi uidetur de _R_ iudicasse qui eum anno 1896 primus in lucem protulit, Americanus, Gulielmus Gardner Hale. Censet enim huic codici siue propter aetatem (circa 1400) siue propter lectiones quae in eo reperiuntur optimae, primarium locum neque _G_ neque _O_ inferiorem attribuendum esse. Itaque in Catulli crisi praecipue semper considerandum erit quid hi tres (_GOR_), necdum correcti, praebeant. Sed in hac editione, quamquam, permittente ipso qui codicem _R_ primus inuenit, non dubitaui quae potiora uisa sunt inter ceterorum codicum lectiones proferre, non sum ausus omnia uulgare, ne inuenti sui gloriam auctori uiderer praeripere; cuius integra collatio ab ipso demum exspectanda erit. Ad _R_ mira proximitate accedit _Venetus_ Sancti Marci (cod. Lat. xii. 80), ita tamen ut aliquanto recentius scriptus fuerit. Hunc codicem, ut Germanensem Chatelainius anno 1890, heliotypica arte expressum edidit Constantinus Nigra anno 1893. Post _GOR_, aetate qui proximus est, _B_(_ononiensis_), cum finitus sit anno secundo Iohannis XXIII, h.e. 1411-12 A.D., ceteris posset haberi praestabilior, nisi tot tantasque passus esset correctiones ut non raro uix dinoscatur quid uetus scriba exararit, quid emendator intulerit. Qua in re fortuna tamen nos aliqua ex parte adiuuit: duo enim codices _Laurentianus I_ (Plut. xxxiii. 13) et Vaticanus 1630, tam arta cognatione cum _B_ cohaerent, ut ex eis saepe colligatur quid in _B_ fuerit. Et _La¹_ quidem non diu post _B_ uidetur descriptus; Vat. 1630 recentior, neque a me in hoc libello exhibetur. Ceterum non parui sunt quae peculiaria in _BLa¹_ extant; quorum partem hic pono. LXV 14 Dauilas _BLa¹_, Bauilla _O_, Bauilas _ex_ Bauila _G_, Daulias _Catullus_; LXVI 5 sublamia _B_, sublamina _O_, sublimia _G et plerique_, sub Latmia _Catullus_; LXIV 211 erectum _La¹_, errectum _B m. pr._, ereptum _plerique_, Erechtheum _Catullus_; LXVI 25 atque ego certe _BLa¹_, at ego certe _GOR et plerique_. Quae quoniam ad ueritatem aut propius accedunt aut possunt accedere (uelut LXVI 25) quam _GOR_, ab alio fonte uidentur deriuata atque hi fuerunt. Hoc dico: codicis eius principalis siue archetypi quem Veronensis (siue carta ea siue papyrus fuit) ante 1323 inuenerat, nonaginta annis intercedentibus, ita uariasse apographa ut non semper in uetustissimis, sed interdum etiam in recentioribus, qualia sunt _BLa¹_, melius ac fidelius repraesentetur id quod in archetypo illo traditum fuerat. Hinc credo explicari tot alternantes lectiones quae in _G_ et _R_ reperiuntur; quae ut ab archetypon diuerse interpretantibus sine dubio ortae sunt, ita ex archetypo non ipso semper, sed apographis eius depromi poterant, qualia inter 1323 et 1375 quo anno descriptus est _G_, exarata esse credibile est. Non igitur mirum si et in _C_(_olbertino_) et in _A_(_mbrosiano_) atque adeo in _D_(_atano_), quamuis _CA_ medio fere saec. xv, _D_ non ante 1463 descriptus fuerit, interdum extant uestigia lectionum quae ceteris codicibus antiquiora et sinceriora sint. Duo exempla affero quae instar erunt omnium. LXXII 6 quod uulgo editur _Multo mi tamen es uilior et leuior_, codices sic tradiderunt, _Multo ita me nec uilior et leuior_. Solus _C_ habet, _multo “me” ita nec uilior et leuior_, quo significatur transponendum esse _me_: uidelicet post _ita_ rursus _me_ repetendum erat, _multo me ita me u. e. l._ Itaque non _multo mi tamen es_ sed _multo mei tamen es_ reponendum erit; _mei_ enim datiuus est LXXVII 3 _sicine subrepsti mei_, fortasse etiam XXXVII 11 _puella nam mei_, ubi codices habent _me_. Alterum exemplum est XXXIV 23 solitas es _A_, in quo latere antiquum morem scribendi _solita’s_ intellexit Lucianus Mueller: a quo non longe abest unicum illud quod habet _R_ XLIX 7 _omniums_ quod non immerito ad ipsum archetypon redire existimauit is qui codicem inuenit, Gulielmus Gardner Hale. Atque utinam huiusmodi essent plura quae in eo extant codice; haberemus certiorem ad archetypon redintegrandum uiam: quamquam ne sic quidem ad ipsius Catulli manum iretur. De _Datano_ fusius dixi in ed. maiore Prolegg. pp. xxxi-xxxv. Is quia nonnulla habet quae ab Italis interpolata sint, uelut LXVIII 47 (qui uersus deest in sincerioribus), XCV 9 in fine uersus _laboris_, LXV 12 _canam_ ubi ceteri _tegam_, a nonnullis editoribus hodie repudiatur. Est tamen ea species in uniuersum Datani, quae non modo peculiaris dicenda sit, sed praesertim si orthographiam spectes, incorruptam uetustatem prae se ferens; qua re Lachmanno hic potissimum dignus habitus est quem cum uno altero totum exhiberet in ed. sua anni 1829, neque ego, qui Lachmanni crisin semper habuerim plurimi, umquam a me impetrare potui ut, Baehrensio potius et Munroni obsecutus propter pauca quae codex is habet uitia, uniuersum neglegerem abiceremque. Huius compar consimilisque codex est Musei Britannici, Add. 11,915, quem in ed. maiore littera _a_ signaui. Ex his decem codicibus plerumque constabit quid in Veronensis archetypo scriptum fuerit, non ut hinc restitui putes ueram manum Catulli. Fuerit enim diuersa carminum recensio, ut ex LXII patet, quod quemadmodum legitur in Thuaneo apographo saeculi ix, non semper consentit cum codicibus saec. xiv, xv. His adiunxi alios quorum fides plerumque integra uisa est, in primis Laurentianum secundum (Plut. xxxiii cod. 12), Parisinum 7989, Harleianos duo, quorum alter 2574 (_h_) saepe consentit cum Oxoniensi (_O_), alter (4094) post Tibullum Propertiumque habet Catulli LXI, LXII, II, X, V-IX, XI-XVII 14, duo Phillippicos, alterum 9591, scriptum anno 1453 (nunc Bodl. Lat. Class. e. 17), alterum 3364 (nunc Bodl. Lat. Class. e. 15); praeterea, quamquam minoris aestimandos, Caesenatem saec. xv exeuntis, Carpentoractensem (_Carpentras_) 357, Brixianum _A_ vii. 7, Riccardianum 2242, Parmensem 716, Perusinum (_p_) qui idem Cuiacianus fuerat Scaligeri, nunc est inter libros Samuelis Allen, Dublinensis; praeterea codicem quendam Gualteri Ashburner, olim inter socios collegii Mertonensis apud Oxonienses, continentem Catull. I-LXI 127 et quaedam Tibulli. Hos rarius tantum excerpsi, praeter Laur. xxxiii. 12, Harleianos, Perusinum (_p_), et Bodl. Lat. Class. e. 15, hunc utpote peculiaria nonnulla praestantem quibus ueri species inesset, _p_ ut coniecturas, quae Catulli textum ex doctorum emendatione, praecipue Italorum, saec. xv occuparint. Ea quoniam ad Catullum explicandum non sunt sine pretio, ideo adieci, quamquam non diffiteor prolixiorem sic factam esse speciem apparatus critici quam aut libelli norma postulabat aut ipse susceperam uolueramque. ADDENDA IN ADNOT. CRIT. IV. 4, 5 Siue... siue _R, non_ sine... sine LXI. 226 _fort._ bene mutuo ex SIGLA _T_ = Thuaneus, Paris. 8071: habet Catulli c. lxii saec. ix _G_ = Sangermanensis, Paris. 14137 anni 1375 _O_ = Oxoniensis Bodl. Canon. Lat. 30 saec. xiv _R_ = Romanus (Vat. Ottob. 1829) saec. xiv exeuntis _Ven_ = Marcianus Class. xii. Cod. Lat. 80 saec. xv _B_ = Bononiensis (Bologna) 2621, Bibliothecae Vniuersitatis anni 141½ _La¹_ = Laurentianus primus (Bibl. Laurentiano-Mediceae Plut. xxxiii Cod. 13) saec. xv _A_ = Ambrosianus M. 38, Mediolani saec. xv _C_ = Colbertinus, Paris. 8234 saec. xv Ω = consensus codicum _GOR Ven BLa¹AC_ ubi omnes uel uno alteroue excepto conspirant _D_ = Datanus Bibl. Berolinensis (Diez. B. Santen. 37) anni 1463 _a_ = Brit. Mus. Add. 11,915 anni 1460 _h_ = Harleianus 2574 saec. xv _h²_ = Harleianus 4094 saec. xv _Phill._ = Phillippicus 9591, nunc Bodleianus Lat. Class. e. 17 saec. xv _Bodl. Lat. Class. e. 15_, olim Phillippicus 3364 saec. xv Paris. 7989 anni 1423 Laur. xxxiii. 12 saec. xv _Qui secuntur rarius tantum adhibiti sunt_ Carpentoractensis (_Carpentras_) 357 saec. xv exeuntis Brixianus Bibl. Querinianae A vii. 7 saec. xv Parmensis 716 saec. xv Bononiensis (Bologna) 2744 saec. xv Perusinus = Cuiacianus Scaligeri (_p_) anni 1467 Ashburneri codex I-LXI 127 continens anni 1451 CATVLLI CARMINA _Catulli_ (_-lis_ La²) _Veronensis liber incipit ad Cornelium_ BGR Ven Laur. 33.12: _Catulli Veronensis poetae liber incipit_ A et Santenianus: _Catulli Veronensis ad Cornelium_ La¹: _Catullus Veronensis poeta_ O: _Catuli Veronensis poete cla liber incipit_ a: _Q. Catuli Veronensis liber incipit ad Cornelium I_ D: Q. VALERI. CATVLLI. VERONENS. AD CORN. NEPOTEM. LIBER C I Qui dono lepidum nouum libellum arido modo pumice expolitum? Corneli, tibi: namque tu solebas meas esse aliquid putare nugas; iam tum cum ausus es unus Italorum 5 omne acuum tribus explicare cartis doctis, Iuppiter, et laboriosis. quare habe tibi quidquid hoc libelli qualecumque; quod, o patrona uirgo, plus uno maneat perenne saeclo. 10 1 _Qui_ ADh Gulielmus Pastrengicus (1295-1360 A.D.) de originibus rerum p. 88b: _cui_ GO[3] (non _qui_) RBCLa¹ 2 _arido_ codd.: _arida_ Pastrengicus, fortasse ex Serui adnotatione ad Aen. xii. 587 ubi tradit Catullum _pumicem_ dixisse feminino 5 _tum_ h: _tamen_ Ω || _es_ h: _est_ Ω 8 _tibi habe quicquid_ Ω || _haec_ O || _libelli al. mei_ G 9 _quod_] _quidem_ D, Bodl. Lat. Class. e. 15, marg. R || _o_ add. Perusinus (p): om. Ω || _patroni ut ergo_ Bergk 10 _perire_ O [Adnotatio 3: Sic enim monstrantibus Elmero Merrill et E. B. Nicholson nunc lego quod in G et O scriptum est.] II Passer, deliciae meae puellae, quicum ludere, quem in sinu tenere, qui primum digitum dare atpetenti et acris solet incitare morsus, cum desiderio meo nitenti 5 carum nescio quid libet iocari, et solaciolum sui doloris, †credo ut cum grauis acquiescet ardor:† tecum ludere sicut ipsa possem et tristis animi leuare curas! 10 . . . . . . . . tam gratum est mihi quam ferunt puellae pernici aureolum fuisse malum, quod zonam soluit diu ligatam. II _Fletus passeris Lesbie_ Ω: spatium unius uersus in O titulo tamen carens 3 _qui_ GODBLa¹ (m. pr.): _[C/Q]ui_ R: _cui_ ha, marg. O: _quoi_ C [littera “Q” erasa, “C” supra scripta] _at petenti_ O: _at petenti al. patenti_ Ven. et sic G prius, quamuis post in _parenti_ mutatum fuerit: _appetenti_ Ra 6 _karum_ GO || _libet_ GO sed _iubet_ marg. O: _lubet_ Baehrens 8 sic Ω sed _cum_ om. Ba || _credo, ut tum g. acquiescat a._ Baptista Guarinus: _credo, et cum_ (_quo_ Postgate) _grauis acquiescit_ (_-at_ Postgate) _ardor_ ego olim: _quaerit quo g. acquiescat a._ E. M. Thompson. Omittendum esse _credo_ ratus est Tartara tamquam additum ab eo qui dubitationem suam de scriptura sic declarauit 9 _ludere_ (suprascr. _al. luderem_) G: _luderem_ D Post 10 uidentur excidisse quaedam, uelut _tecum ludere, sic ut ipsa ludit_: sed interstitii uestigia non habent codices 11 _est_ omittebat Conington 13 _ligatam_ ACBLa¹Dah Priscianus: _negatam al. ligatam_ G: _negatam_ O: _ligatam_ marg. _negatam_ R, sed ut ante _ligatam_ uideatur aliquid erasum: cf. Carm. Epigr. 1504.49 Buech. _zonulam ut soluas diu ligatam_ III Lugete, o Veneres Cupidinesque, et quantum est hominum uenustiorum. passer mortuus est meae puellae, passer, deliciae meae puellae. quem plus illa oculis suis amabat: 5 nam mellitus erat suamque norat ipsam tam bene quam puella matrem. nec sese a gremio illius mouebat, sed circumsiliens modo huc modo illuc ad solam dominam usque pipilabat. 10 qui nunc it per iter tenebricosum illuc, unde negant redire quenquam. at uobis male sit, malae tenebrae Orci, quae omnia bella deuoratis: tam bellum mihi passerem abstulistis. 15 uae factum male! uae miselle passer, tua nunc opera meae puellae flendo turgiduli rubent ocelli. III cum II continuatum habent Ω, nullo titulo nec spatio tituli 4 om. ABCLa¹a 7 _ipsa_ ABC 9 _circum siliens_ GR: _circum silens al. siliens_ O 10 _pipilabat_ Da: _piplabat_ Ω: _pipiabat_ marg. h Voss 11 _tenebricosum_ h²: _tenebrosum_ Ω 12 _illuc_ marg. O: _illud_ Ω Carm. Epigr. 1504.11 Buech. _Unde fata negant redire quemquam_ 14 _Orciquae_ R m. pr.: _Orcique al. quae_ G: _Orcique_ COVen || _bella al. pulcra_ G: _bella i. pulcra_ O 16 _uae... uae miselle_ scripsi ex eo quod habent Ω 16 _Bonum factum male bonus ille passer:_ correxerunt ex Att. xv.1.1 _o factum male, o miselle passer_: cf. Carm. Epigr. 1512.4.7 Buech. _o factum male Myia quod peristi: proh miselle passer_ Bapt. Guarinus: _pro f. m. pro pusille_ Froehlich: _io miselle p._ Lachmann 17 _tua_ (suprascr. _quia_) O 18 _turgidoli_ R m. pr. IV Phasellus ille, quem uidetis, hospites, ait fuisse nauium celerrimus, neque ullius natantis impetum trabis nequisse praeterire, siue palmulis opus foret uolare siue linteo. 5 et hoc negat minacis Adriatici negare litus insulasue Cycladas Rhodumque nobilem horridamque Thraciam, Propontida trucemue Ponticum sinum, ubi iste post phasellus antea fuit 10 comata silua: nam Cytorio in iugo loquente saepe sibilum edidit coma. Amastri Pontica et Cytore buxifer, tibi haec fuisse et esse cognitissima ait phasellus: ultima ex origine 15 tuo stetisse dicit in cacumine, tuo imbuisse palmulas in aequore, et inde tot per impotentia freta herum tulisse, laeua siue dextera uocaret aura, siue utrumque Iuppiter 20 simul secundus incidisset in pedem. neque ulla uota litoralibus deis sibi esse facta, cum ueniret a marei nouissimo hunc ad usque limpidum lacum. sed haec prius fuere: nunc recondita 25 senet quiete seque dedicat tibi, gemelle Castor et gemelle Castoris. IV _DE PHASELLO_ (_-ELO_ VenR) Ω: spatium unius uersus in O 1 _Phaselus_ DaVen 2 _aiunt_ Ω 2 _celerrimum_ (_celerimum_ O) Ω 3 _illius_ Ω || _tradis_ h²: _tardis_ Ω 4 _neque esse_ Ω || _sine_ Ω: _siue_ R 5 _sine_ Ω: _siue_ R 6 _haec_ O || _negant_ R || _mina ei_ B m. pr., GOVenDah: _mina ci_ Cod. Vat. 1630: _mina|||_ dein _minacis_ R 7 _insula uegeladas_ O 8 _tractam_ Ω sed _traciam_ corr. R et corr. La¹ 11 _silua_ om. O, add. in marg. || _cit_(_th_ C)_eorio_ Ω sed _citeono_ Oh² 13 _citheri_ GO et R m. pr. 14 _cognitissima_ ah²: _cognotissima_ Ω 17 _tuo_ O: _tuas_ cett. 18 _inte_ R 19 _herum_ GOR 20 _uocare cura_ ABCGOh: _uocare{t} ura_ R m. pr.: _uocare{t} aura_ corr. R 22 _litoralibus_ GR _litt._ OBAC || _diis_ Ω sed _e_ iam superscripta in La¹ 23 _a marei_ Lachm.: _amaret_ Ω et, ut videtur, R ante quam in _amari_ mutatum erat: _amare_ ah² 24 _nouissimo_ a: _nouissime_ Ω, Munro 25 _hoc_ CGVen R m. pr. 27 _Castor_ D, Diomedes p. 344 Keil: _Castorum_ R m. pr. B et La¹ nondum mutati: _Castrum al. Castorum_ G: _Castrum_ O V Viuamus, mea Lesbia, atque amemus, rumoresque senum seueriorum omnes unius aestimemus assis. soles occidere et redire possunt: nobis cum semel occidit breuis lux, 5 nox est perpetua una dormienda. da mi basia mille, deinde centum, dein mille altera, dein secunda centum, deinde usque altera mille, deinde centum. dein, cum milia multa fecerimus, 10 conturbabimus illa, ne sciamus, aut ne quis malus inuidere possit, cum tantum sciat esse basiorum. V _AD LESBIAM_ Ω: in O spatium unius uersus sine titulo 3 _extime_(_ne_ O)_mus_ Ω 5 _nobiscum_ Ω 8 _deinde mi//// altera da//// secunda centum_ G, et sic R, nisi quod _da_ post inlatum uidetur: _deinde mille altera deinde secunda centum_ Oh² 10 _deinde_ Ω 11 _conturbauimus_ Ω || _nesciamus_ Ω 13 _tantum_ corr. R, corr. La¹: _tantus_ CGOVen, R et La¹ nondum mutati || _sciet_ Buecheler ex Priap. lii. 12 VI Flaui, delicias tuas Catullo, nei sint illepidae atque inelegantes, uelles dicere, nec tacere posses. uerum nescio quid febriculosi scorti diligis: hoc pudet fateri. 5 nam te non uiduas iacere noctes nequiquam tacitum cubile clamat Sertisque ac Syrio fraglans oliuo, puluinusque peraeque et hic et ille attritus, tremulique quassa lecti 10 argutatio inambulatioque. nam nil uerpa ualet, nihil tacere. cur? non tam latera ecfututa pandas, nei tu quid facias ineptiarum. quare, quidquid habes boni malique, 15 dic nobis. uolo te ac tuos amores ad caelum lepido uocare uersu. VI cum V continuatur in O: _AD FLAVIVM_ cett. 2 _nei_ Lachmann: _ne_ Ω 3 _uelis_ et _possis_ Heinsius 5 _hic_ O 7 _nequiquam_ Haupt: _nequicquam_ GVen et R, sed hi duo diuise: _ne quid quam_ O 8 _Sertisque_ Da: _Sertis_ Ω nisi quod _Sectis_ BLa¹ _ac Syrio_ Auantius: _a sirio_ R m. pr.: _asirio_ GO || _fraglans_ scripsi: _flagrans_ GORVenBLa¹: _fragrans_ D et Laur. 33.12 9 _et haec et illo_ O: _et hec_ (suprascr. _hic_) _et illo_ (suprascr. _al. ille_) GRVen Correxerunt _et hic et illic_ (_illi), et heic et illei_ Fort. _et hoc (= huc) et illo_ 10 _cassa_ D, Froehner: _casa_ a (m. pr.) 12 _nil uerpa ualet_ scripsi: _inista preualet_ O: _ni ista preualet_ GRVen: _mi stupra ualet_ uir doctus in Ephem. Class. xxiv. p. 211 (_stupra_ iam Scaliger) _nil ista ualet_ Lachm.: _nil stupra u._ Haupt 13 sic Lachm.: _cur non tam latera et futura panda_ Ω: _et fututa_ h² || _pandas_ h 14 _nei_ Marcilius: _nec_ Ω: _ne_ a 15 _quid quid_ O: _quicquid_ Ω || _bonique malique_ O 17 _uersum_ O: _uersum̶_ (sic) R VII Quaeris, quot mihi basiationes tuae, Lesbia, sint satis superque. quam magnus numerus Libyssae harenae lasarpiciferis iacet Cyrenis, oraclum Iouis inter aestuosi 5 et Batti ueteris sacrum sepulcrum; aut quam sidera multa, cum tacet nox, furtiuos hominum uident amores; tam te basia multa basiare uesano satis et super Catullo est, 10 quae nec pernumerare curiosi possint nec mala fascinare lingua. VII Spatium unius uersus in O titulo carens: _AD LESBIAM_ cett. 1 _quod_ GORLa¹ 3 _libisse_ ORVen: _lybisse_ G 4 _lasarpici feris al. fretis_ GRVen: _lasarpici fecis_ Oh² || _tyrenis al. cyrenis_ GRVen: _tyrenis_ OLa¹, B m. pr. 5 _oradum_ uel _ora dum_ Ω 6 _beati_ O; _beati al. beari_ GRVen: _brati_ a (m. pr.) 9 _basiei_ O, et R m. pr.: _basiei al. basia_ GVenC VIII Miser Catulle, desinas ineptire, et quod uides perisse perditum ducas. fulsere quondam candidi tibi soles, cum uentitabas quo puella ducebat amata nobis quantum amabitur nulla. 5 ibi illa multa tum iocosa fiebant, quae tu uolebas nec puella nolebat. fulsere uere candidi tibi soles. nunc iam illa non uolt: tu quoque inpotens noli, nec quae fugit sectare, nec miser uiue, 10 sed obstinata mente perfer, obdura. uale, puella. iam Catullus obdurat, nec te requiret nec rogabit inuitam. at te dolebis, cum rogaberis nulla. scelesta †ne te†. quae tibi manet uita! 15 quis nunc te adibit? cui uideberis bella? quem nunc amabis? cuius esse diceris? quem basiabis? cui labella mordebis? at tu, Catulle, destinatus obdura. VIII Spatium unius uersus in O titulo carens: _AD SE IPSVM_ Ω 6 _cum_ O: _tam_ Scaliger 9 _impotens noli_ Auantius: _impote_ (_inpote_ O) Ω 12 om. La¹ 14 _nulla_ Ω 15 _ne ter tibi quae_ Bodl. Lat. Class. e. 15: _nec te_ Phil.: _nocte_ Statius || _nullam... noctem_ Voss 18 _cum labella_ O IX Verani, omnibus e meis amicis antistans mihi milibus trecentis, uenistine domum ad tuos Penates fratresque unanimos anumque matrem? uenisti. o mihi nuntii beati! 5 uisam te incolumem audiamque Hiberum narrantem loca, facta, nationes, ut mos est tuus, applicansque collum iucundum os oculosque suauiabor. o quantum est hominum beatiorum, 10 quid me laetius est beatiusue? IX _AD VERAN(N)IVM_ Ω: spatium unius uersus in O 1 _Verani_ a: _Veranni_ BDGLa¹Ohh²: _Veramni_ AC || _e_ om. O 2 _antistans_ Auantius: _antistas_ Ω || _milibus_ O: _millibus_ GRVen. 4 _uno animo sanamque_ O: _uno animo suamque al. sanam_ GVen || _anumque_ Faernus: _senemque_ Auantius 9 _suauiabor_ D: _suabior_ Ω X Varus me meus ad suos amores uisum duxerat e foro otiosum, scortillum, ut mihi tum repente uisum est, non sane illepidum neque inuenustum. huc ut uenimus, incidere nobis 5 sermones uarii, in quibus, quid esset iam Bithynia, quo modo se haberet, et quonam mihi profuisset aere. respondi id quod erat, nihil neque ipsis nec praetoribus esse nec cohorti, 10 cur quisquam caput unctius referret, praesertim quibus esset irrumator praetor, non faceret pili cohortem. ‘at certe tamen,’ inquiunt ‘quod illic natum dicitur esse, comparasti 15 ad lecticam hominis.’ Ego, ut puellae unum me facerem beatiorem, ‘non’ inquam ‘mihi tam fuit maligne, ut, prouincia quod mala incidisset, non possem octo homines parare rectos.’ 20 at mi nullus erat neque hic neque illic, fractum qui ueteris pedem grabati in collo sibi collocare posset. hic illa, ut decuit cinaediorem, ‘quaeso’ inquit ‘mihi, mi Catulle, paulum 25 istos †commoda: nam† uolo ad Sarapim deferri.’ ‘mane’ inquii puellae, ‘istud quod modo dixeram me habere, fugit me ratio: meus sodalis Cinna est Gaius, is sibi parauit. 30 uerum, utrum illius an mei, quid ad me? utor tam bene quam mihi pararim. sed tu insulsa male et molesta uiuis, per quam non licet esse neglegentem.’ X cum IX continuant Ω nullo spatio relicto 1 _Varus_ C: _Varius_ GOR Ven La¹: _Verannius_ D 3 _tunc_ ORVen Laur. 33.12 4 _inlep._ Lachm. 7 _Iarbithinia_ O || _quomodo posse haberet_ Ω: corr. ed. pr. 8 _ecquonam_ Statius: _et quoniam al quonam_ GRVen: _et quoniam_ OACDah² || _aere_ a: _here_ GOLa¹ACD: _hēre (= habere_) Bh 9 _neque in ipsis_ (suprascr. _al. neque ipsis ñ_) G: _neque nec in ipsis_ OBCLa¹: _nec in ipsis al. neque ipsis_ R: _nihil in ipsis_ Conington: _nihil neque ipsi_ Traube 10 prius _nec_ om. RVenACa sed RVen addunt in marg. || _hic_ Giri || _hoc praetore fuisse_ Traube 11 _Cur q. c. u. referret?_ Munro 13 _non al. nec_ GRVen: _nec_ Oa: _ne_ h² || _facerent_ Da 15 _asse_ Statius 21 _nec hic neque illic_ GORVen 22 _fractumque_ Ω 24 _docuit_ Ω, corr. a || _sined._ O 25 _inquid_ O 26 _com(m)oda nam_ codd. praeter Oh²: _comodā nam_ O: _comenda nam_ h²: _commodum enim_ Hand: _Istos da modo: nam_ Munro: _commoda; eram_ (_heram_) uel _commoneam_ ego || _sarapim_ D: _sarapim_ (suprascr. _al. e_) G: _serapim_ (_ini_ O) RVenO 27 _deferri_ ACD: _deserti al. deferri_ GBRVen: _deserti_ OLa¹ || _mane inquii_ Statius: _mane me inquit_ (_-d_ O) Ω: _minime_ Ald. I.: _mi anime_ Bergk: _meminei_ Munro 30 _Cinna est Gaius_ Beroaldus: _Cuma est grauis_ Ω 31 _ad me_ Da et corr. R: _a me_ Ω 32 _paratis_ Statius 33 _tu insulsa_ h: _tu insula_ Ω: _tulsa_ O || _et_] _hac_ D: _ac_ a 34 _negligentem_ Ω XI Furi et Aureli, comites Catulli, siue in extremos penetrabit Indos, litus ut longe resonante Eoa tunditur unda, siue in Hyrcanos Arabesque molles, 5 seu Sacas sagittiferosue Parthos, siue quae septemgeminus colorat aequora Nilus, siue trans altas gradietur Alpes, Caesaris uisens monimenta magni, 10 Gallicum Rhenum †horribilesque ulti- mosque† Britannos, omnia haec, quaecunque feret uoluntas caelitum, temptare simul parati, pauca nuntiate meae puellae 15 non bona dicta. cum suis uiuat ualeatque moechis, quos simul complexa tenet trecentos, nullum amans uere, sed identidem omnium ilia rumpens: 20 nec meum respectet, ut ante, amorem, qui illius culpa cecidit uelut prati ultimi flos, praetereunte postquam tactus aratro est. XI _AD FVRIVM ET AVRELIVM_ Ω: in O spatium non est, sed primo uersui adscriptum est _=_ 2 _penetrabit_ ed. 1473: _penetrauit_ Ω 3 _ut_ GO Caesenas: _et_ h²: _ubi_ cett. || _coa_ Oh² 5 _arabasue_ Oh²: _arabaesque_ G: _arabesque_ R cum plerisque 6 _siue sagas_ (_-x_ CGORa) Ω || _sagittiferosque_ D Lachm.: _que_ om. a 7 _qui_ B Phil. h: om. h² 8 _Epra_ O 9 _sui_ O || _latas_ Bh || _apes_ (suprascr. _l_) R 10 _uidens_ ABCD: _uissens_ h² 11 _hor(r)ibilesque_ DGOh²: _horribiles_ RVenACBLa¹: _horribile aequor_ Haupt: _horribilem salum_ Munro: _h. fretum_ Everett: _horribilesque uitro_ (uel _uultu_) _in- usque_ Palmer: _horribilem sequi_ Housman, in quod ipse olim incideram, mutato _uidens_ in _nitens_: fort. _horribiles citroque ult|roque_ 12 _mosque... britannos_ G. In Oh² uersus incipit ab _ultimosque_ (_Vitimosque_ O) 13 _fere_ Ω 14 _temptare_ OVen: _tentare_ GR et plerique 22 _qui_ BLa¹Da, sed in B prius fuit _cui_: _cui_ GORVenChh² 23 _posquam_ RVenD XII Marrucine Asini, manu sinistra non belle uteris in ioco atque uino: tollis lintea neglegentiorum. hoc salsum esse putas? fugit te, inepte: quamuis sordida res et inuenusta est. 5 non credis mihi? crede Pollioni fratri, qui tua furta uel talento mutari uelit: est enim leporum disertus puer ac facetiarum. quare aut hendecasyllabos trecentos 10 exspecta, aut mihi linteum remitte, quod me non mouet aestimatione, uerum est mnemosynum mei sodalis. nam sudaria Saetaba ex Hiberis miserunt mihi muneri Fabullus 15 et Veranius: haec amem necesse est ut Veraniolum meum et Fabullum. XII _AD MATRVCINVM ASIN[I]VM_ Ω: in G _Asinium_ tantum est, in O spatium unius uersus titulo carens 1 _Marrucine_ Parthenius: _Matrucine_ Ω 2 _ioco al. loco_ BGRVen: _loco_ O 3 _negleg._ O: _neglig._ GR 4 _salsum al. falsum_ G: _falsum al. salsum_ ORVen: _falsum_ ABCDLa¹hh² 6 _polioni_ h²a 7 _frat̅_ (_frater_) O 8 _uoluit_ O: _uolit_ Baehrens 9 _dissertus_ O: _difertus_ Passeratius 10 _endeca sillabos_ GORLa¹ 11 _expecta_ Ω 12 _extimatione_ Ω 13 _nemo est sinum_ O: _est nemo sinum_ (_sinunt_ BLa¹hh²) cett. 14 _settaba_ O: _thessala_ D et Vat. 1630 || _ex Hiberis_ ed. pr.: _exhibere_ Ω: _ex Hibereis_ Lachmann: _ex Hibero_ Owen 15 _numeri al. muneri_ GCRVen: _numeri_ OALa¹ 16 _hec al. hoc_ R || _amem_ D: _aḷmeni_ R: _ameni_ GOCVen 17 _ut_ h²: _et_ Ω Ad hunc uersum respexit Plinius H. N. praef. I XIII Cenabis bene, mi Fabulle, apud me paucis, si tibi di fauent, diebus, si tecum attuleris bonam atque magnam cenam, non sine candida puella et uino et sale et omnibus cachinnis. 5 haec si, inquam, attuleris, uenuste noster, cenabis bene: nam tui Catulli plenus sacculus est aranearum. sed contra accipies meros amores seu quid suauius elegantiusue est: 10 nam unguentum dabo, quod meae puellae donarunt Veneres Cupidinesque, quod tu cum olfacies, deos rogabis, totum ut te faciant, Fabulle, nasum. XIII _AD FABVLLVM_ Ω: spatium unius versus in O titulo carens 2 _dii_ Ω 6 _inquam_ marg. _unquam_ h²: _unquam_ Ω 8 _saculus_ GORBVen 9 _meos_ OAa 10 _seu quid_ Santenianus Lachmanni: _seu qui_ OBCLa¹: _seu qui al. quod_ GRVen 14 _Fabulle_ (non _fab._) R XIV Nei te plus oculis meis amarem, iucundissime Calue, munere isto odissem te odio Vatiniano: nam quid feci ego quidue sum locutus, cur me tot male perderes poetis? 5 isti di mala multa dent clienti, qui tantum tibi misit impiorum. quod si, ut suspicor, hoc nouum ac repertum munus dat tibi Sulla litterator, non est mi male, sed bene ac beate, 10 quod non dispereunt tui labores. di magni, horribilem et sacrum libellum! quem tu scilicet ad tuum Catullum misti, continuo ut die periret, Saturnalibus, optimo dierum! 15 non non hoc tibi, salse, sic abibit. nam, si luxerit, ad librariorum curram scrinia, Caesios, Aquinos, Suffenum, omnia colligam uenena, ac te his suppliciis remunerabor. 20 uos hinc interea ualete abite illuc, unde malum pedem attulistis, saecli incommoda, pessimi poetae. XIV{b} Si qui forte mearum ineptiarum lectores eritis manusque uestras non horrebitis admouere nobis, * * * XIV _AD CALVVM POETAM_ Ω: in O spatium unius uersus titulo carens 1 _nei_ Lachmann: _ne_ Ω: _nen_ h² 3 _uaciniano_ GRLa¹ 5 _malis_ Ω 6 _dant_ Ω 9 _sulla_ A et Santenianus m. pr.: _si illa_ GORBCDLa¹: _sylla_ D || _literator_ GOR Versum attulit Martianus Capella § 229, et ex eo, ut creditur, Ioannes Saresberiensis Metal. I. 24 10 _mihi_ Ω 14 _misti_ ed. pr.: _misisti_ Ω || _continuo. ut_ GORVen || _die_] _miser_ Halbertsma 15 _opimo al. optimo_ GRVenBLa¹: _oppinio_ O Versum attulit Macrobius Sat. ii. I. 8 16 _hoc_ Dh²: _hec_ Ω || _salse al. false sit_ (uel _fit_) _adhibit_ (uel _adbibit_) Ω 17 _luserit_ (suprascr. _al. x_) G 18 _curam_ O: _curtam_ Ω || _scrinea_ RVen 19 _Suffenam_ Ω: _Sufferam_ AD marg. h² 20 _hac_ GORVenh² || _tibi hiis supplit’_ O || _remunerabor_ R, idemque iterum in marg. 23 _seculi_ Ω XIVb Hi uersus cum carminis XIV uersu ultimo coniuncti leguntur in codicibus: seiunxit Bapt. Guarinus 3 _ammouere_ O XV Commendo tibi me ac meos amores, Aureli. ueniam peto pudentem, ut, si quicquam animo tuo cupisti, quod castum expeteres et integellum, conserues puerum mihi pudice, 5 non dico a populo: nihil ueremur istos, qui in platea modo huc modo illuc in re praetereunt, sua occupati: uerum a te metuo tuoque pene infesto pueris bonis malisque. 10 quem tu qua lubet, ut lubet, moueto quantum uis, ubi erit foris paratum: hunc unum excipio, ut puto, pudenter. quod si te mala mens furorque uecors in tantam impulerit, sceleste, culpam, 15 ut nostrum insidiis caput lacessas; a tum te miserum malique fati, quem attractis pedibus patente porta percurrent raphanique mugilesque. XV _AD AVRELIVM_ Ω: spatium unius uersus in O titulo carens 2[*] _pudentem p[*]eto_ G: _pudentem pecto_ h² 8 _inre_ ex _inte_ G: _inte_ h² || _occupari_ O 10 _bonisque malisque_ Ω 11 _qua lubet ut iubet_ GD: _qualib’ ut al. iubet_ O: _ut lubet_ om. ABCLa¹a, add. in marg. Ven 12 _ubi_] _ut_ h² 13 _huc_ G || _excipias peto_ L. Weber Eisenacensis, quod _puto_ semper fere correptum inueniatur, sed cf. Priap. xii. 2 _Cumaeae soror ut puto Sibyllae_ || _pudenter al. prudenter_ GRVen 16 _nostrum_ GDah²: _nostrorum_ Ω 17 _a tum te_ Statius: _at tum te_ AC: _ah_ (_ha_ O) _tamen te_ ORBLa¹h²: _ah tamen al. tum te_ GVen 18 _atractis_ O: _atratis_ BLa¹h² XVI Pedicabo ego uos et irrumabo, Aureli pathice et cinaede Furi, qui me ex uersiculis meis putastis, quod sunt molliculi, parum pudicum. nam castum esse decet pium poetam 5 ipsum, uersiculos nihil necesse est, qui tum denique habent salem ac leporem, si sint molliculi ac parum pudici, et quod pruriat incitare possint, non dico pueris, sed his pilosis 10 qui duros nequeunt mouere lumbos. uos, quod milia multa basiorum legistis, male me marem putatis? pedicabo ego uos et irrumabo. XVI cum XV continuant Ω 1 _Pedic._ ah²: _Pedit._ A: _Dedicabo_ Ω 3 _me_ ex _mi_ G 4 _quot_ ex _quod_ G || _sụ̇t_ (sic) R 5-8 extant ap. Plin. Epp. iv. 14. 5 et 5-6 ap. Apul. Apol. xi 7 _tum_ Dh: _tamen al. tum_ GRVenC: _tamen_ OABLa¹h²: _tunc_ codices Plini _ac_ om. h² 8 _sint_ Ω: _sunt_ codices Plini 9 _ut_ Froehlich || _possint_ A: _possunt_ (suprascr. _i_) C: _possunt_ Ω et codices Plini 12 _uos quod_ Laur. 33.12: _uos qui_ AC: _uosque_ (_hosque_ O) Ω 14 _dedicabo_ Ω XVII O Colonia, quae cupis ponte ludere longo, et salire paratum habes, sed uereris inepta crura ponticuli acsuleis stantis in rediuiuis, ne supinus eat cauaque in palude recumbat; sic tibi bonus ex tua pons libidine fiat, 5 in quo uel Salisubsali sacra suscipiantur: munus hoc mihi maximi da, Colonia, risus. quendam municipem meum de tuo uolo ponte ire praecipitem in lutum per caputque pedesque, uerum totius ut lacus putidaeque paludis 10 liuidissima maximeque est profunda uorago. insulsissimus est homo, nec sapit pueri instar bimuli tremula patris dormientis in ulna. quoi cum sit uiridissimo nupta flore puella et puella tenellulo delicatior haedo, 15 asseruanda nigerrimis diligentius uuis, ludere hanc sinit ut lubet, nec pili facit uni, nec se subleuat ex sua parte, sed uelut alnus in fossa Liguri iacet suppernata securi, tantundem omnia sentiens quam si nulla sit usquam. 20 talis iste meus stupor nil uidet, nihil audit, ipse qui sit, utrum sit an non sit, id quoque nescit. nunc eum uolo de tuo ponte mittere pronum, si pote stolidum repente excitare ueternum; et supinum animum in graui derelinquere caeno, 25 ferream ut soleam tenaci in uoragine mula. XVII In GO nec titulus est nec spatium tituli: ceteri aut spatium habent aut titulum 1 _o culonia quae_ AC: _o culo in aque_ Ω || _ludere_ h: _laedere_ Ω 3 _acsuleis_ scripsi: _ac sulcis_ Ω: _assulis_ Statius: _axuleis_ Schwabe: _aesculeis_ Palmer: num _hastuleis_? || _stantis_ Statius: _tantis_ Ω 6 _salisubsali_ Bergk: _sali subsali_ VenD: _sali subs_(_sc_ RB marg. Ven)_ili_ GORACBLaurentiani: _salisubsilis_ Statius || _suscipiant_ Ω: _sus recipiant_ h² 8 _quedam_ Oh² || _de tuo uolo ponte_ om. BLa¹ 10 _pudiceque paludes_ Ω: _puniceque_ A: _pu iceque_ (sic): _puiceque_ C sine uestigio rasurae 14 _quoi cum_ Scaliger: _cui iocum_ Ω 15 _et_ ACh²: _ut_ Ω 16 _adseruanda_ O 18 _nec se_ ed. 1473: _nec me_ Ω 19 _Ligari_ fragm. Festi p. 438 ed. von Ponor || _suppernata_ Festus: _superata_ Ω: _separata_ BLa¹ 21 _nihil uidet_ Ω 22 _quid_ G sed _d_ super rasuram 23 _nunc_] _hunc_ ACa || _eum_ AC et corr. D: _cum_ GRVenBLa¹ || _nunc uolo uolo_ O: _hunc meum_ Froehlich 24 _potest olidum_ Ω: corr. Victorius Var. Lect. xiii. 11 || _exitare_ GORVen BLa¹, quod tamquam frequentatiuum uerbi _exire_ retinebat Traube 25 _derelinquere_ O cum Parisino 7989: _delinquere_ cett. nisi quod a habet _relinquere_ XXI Aureli, pater esuritionum, non harum modo, sed quot aut fuerunt aut sunt aut aliis erunt in annis, pedicare cupis meos amores. nec clam: nam simul es, iocaris una, 5 haerens ad latus omnia experiris. frustra: nam insidias mihi instruentem tangam te prior irrumatione. atqui si faceres satur, tacerem: nunc ipsum id doleo, quod esurire 10 mellitus puer et sitire discet. quare desine, dum licet pudico, ne finem facias, sed irrumatus. XXI _AD AVRELIVM_ Ω: spatium unius uersus in O titulo carens 1 _exuritionum_ uel _exuricionum_ Ω 4 _pedicare_ AC: _dedicare_ Ω 5 _es iocaris_ D: _exiocaris_ Ω: _et iocaris_ ACah 6 _haeres_ h Voss _experibis_ uel _experibus_ Ω 7 _struentem_ Ribbeck 8 _irruminatione_ Ω 9 _atqui si_ scripsi ex eo quod Caesenas habet _atque qui si_: _atque id si_ AC: _atque ipsi_ Ω 10 _id_ om. BLa¹ || _esuriẹre_ O: _exurire_ GRDBLa¹ 11 _mellitus_ Hand: _me me_ Ω: _ieiunus_ Huschke: _meus mei_ Schwabe 12 _desinat_ Ω: _desinas_ AC 13 _ne_ ed. pr.: _nec_ Ω: _nei_ Baehrens _irrumatus_ ed. pr.: _irruminatus sum_ Ω XXII Suffenus iste, Vare, quem probe nosti, homo est uenustus et dicax et urbanus, idemque longe plurimos facit uersus. puto esse ego illi milia aut decem aut plura perscripta, nec sic ut fit in palimpsesto 5 relata: cartae regiae, noui libri, noui umbilici, lora rubra, membrana derecta plumbo, et pumice omnia aequata. haec cum legas tu, bellus ille et urbanus Suffenus unus caprimulgus aut fossor 10 rursus uidetur: tantum abhorret ac mutat. hoc quid putemus esse? qui modo scurra aut siquid hac re tersius uidebatur, idem infaceto est infacetior rure, simul poemata attigit, neque idem umquam 15 aeque est beatus ac poema cum scribit: tam gaudet in se tamque se ipse miratur. nimirum idem omnes fallimur, neque est quisquam quem non in aliqua re uidere Suffenum possis. suus cuique attributus est error: 20 sed non uidemus manticae quod in tergo est. XXII cum XXI continuant GO sine interstitio, adiecto tamen quod nouum carmen indicet: _AD VARVM_ marg. G, RVenABD: _AD VARIVM_ C 3 _idemque al. itemque_ G 4 _puto esse ego_ GORVenLa¹: _puto ego esse_ BCDh || _milia_ O: _millia_ G 5 _sic_] _sit_ Ω || _palmisepto_ (_-seto_ BLa¹ Ω: _παλίμψηστον _ Marcilius 6 _noue_ Ω: _nouem_ Dah: _nouei_ Lachm. 7 _membrana_ Auantius: _membran(a)e_ Ω, Munro 8 _derecta_ Statius: _detecta_ Ω 10 _capri. mulgus_ GRVen 11 _abhoret_ O: fortasse _aberrat_ 13 _ac re_ O: _aut re_ cod. Ashburneri: fort. _aure_ || _tersius_ uel _tertius_ Peiper, Munro: _tristius_ Ω: _tritius_ ed. Iunt. 1503: _scitius_ L. Mueller: _strictius_ uel _crispius_ ego 14 _in faceto est in faceto rure_ GOR: _infacet rure_ A: _infaceti’_ C 15 _neque idem_ G: _uel neque nec idem_ Oh 16 _ac_ h: _ah_ ABDLa¹a: _ha_ GORVen || _cum_] _tum_ R 17 _tamque_] _tamquam_ DGOh 18-20 _omnes fallimur... error_ extant apud Hieremiam Iudicem de Montagnone, Part. II (I) 3. 8, ed. Ven. 1505; 19-21 in Flor. Moral. Auctorit. II. 3, qui liber scriptus est anno 1329 Veronae 18 _neque est_ GRVen: _nec est_ O 21 _uidentur_ codex Monacensis Porphyrionis ad Hor. S. ii. 3. 299; legitne Porphyrion _uidetur_? XXIII Furei, cui neque seruos est neque arca nec cimex neque araneus neque ignis, uerum est et pater et nouerca, quorum dentes uel silicem comesse possunt, est pulcre tibi cum tuo parente 5 et cum coniuge lignea parentis. nec mirum: bene nam ualetis omnes, pulcre concoquitis, nihil timetis, non incendia, non graues ruinas, non facta impia, non dolos ueneni, 10 non casus alios periculorum. atqui corpora sicciora cornu aut siquid magis aridum est habetis sole et frigore et esuritione. quare non tibi sit bene ac beate? 15 a te sudor abest, abest saliua, mucusque et mala pituita nasi. hanc ad munditiem adde mundiorem, quod culus tibi purior salillo est, nec toto decies cacas in anno, 20 atque id durius est faba et lapillis, quod tu si manibus teras fricesque, non umquam digitum inquinare posses. haec tu commoda tam beata, Furi, noli spernere nec putare parui, 25 et sestertia quae soles precari centum desine: nam satis beatu’s. XXIII _AD FVRIVM_ Ω: spatium unius uersus in O 1 _Furei_ (_ẹ_ Ven) Ω quod non ausus sum immutare: _Furi_ a || _seruos_ Statius: _seruo al. seruus_ GRVen: _seruo_ OBCLa¹ 2 _cimex animal neque_ GR: _cimex al. neque_ O 5, 8 _pulcre_ GORVen 6 _linea_ B: num _iuncea_? cf. Goetz Thes. Gloss. p. 611 7 _nẹc̣_ (suprascr. _i_) G: _ne al. nec_ RVen: _ne_ OABCLa¹: _ni_ Dh || _ualetis .Ṛ. om̅s_ B 9 _ruinas_ GD: _minas_ ORVenABCh 10 _fac̣ta_ G: _fata_ D: _furta_ Haupt 12 _aut qui_ Ω: _ut qui_ Statius 13 _aridum magis est_ Ω 15 _sit_ O: _si_ Ω 16 _abest_ O semel 17 _mucusque_ a: _muccusue_ (_muc-_ B, _muct-_ O) Ω || _pic̣tuita_ G 19 _culus al. cuius_ GVen: _cuius al. culus_ RC: _cuius_ O 21 _lupillis_ Gulielmius 22 _friesque_ Baehrens 23 _posses_ Ω: _possis_ Froehlich: _posseis_ Baehrens 24 _haec tua_ Ω || _furi_ codd. 26 _sesterciaque_ O 27 _satis beatu’s_ Bergk: _satis beatus_ Ω: _sat es beatus_ ed. Calpurn. 1481 XXIV O qui flosculus es Iuuentiorum, non horum modo, sed quot aut fuerunt aut posthac aliis erunt in annis, mallem diuitias Midae dedisses isti, qui neque seruos est neque arca, 5 quam sic te sineres ab illo amari. ‘qui? non est homo bellus?’ inquies. est: sed bello huic neque seruos est neque arca. hoc tu quam lubet abice eleuaque: nec seruom tamen ille habet neque arcam. 10 XXIV cum XXIII continuant codices, nullo spatio relicto 1 _es_] _est_ Ω 2 _quod_ GORVen 4 _Midae dedisses_ Voss: _mi dededisses_ O: _mi ededisses_ Paris. 7989 m. pr.: _mi dedisses_ Ω 5 _qui_ OAC: _qui al. cui_ GR || _neque al. nec_ G: _nec al. neque_ R 5, 8 _seruos_] _seruus_ Ω 7 _quid_ O 9 _hec_ G: _nec_ D || _qua lubet_ G: _quamlubet al. qua_ Ven 10 _seruom_] _seruum_ Ω XXV Cinaede Thalle, mollior cuniculi capillo uel anseris medullula uel imula oricilla uel pene languido senis situque araneoso, idemque, Thalle, turbida rapacior procella, cum diua †mulier aries† ostendit oscitantes, 5 remitte pallium mihi meum, quod inuolasti, sudariumque Saetabum catagraphosque Thynos, inepte, quae palam soles habere tamquam auita. quae nunc tuis ab unguibus reglutina et remitte, ne laneum latusculum manusque mollicellas 10 inusta turpiter tibi flagella conscribillent, et insolenter aestues, uelut minuta magno deprensa nauis in mari, uesaniente uento. XXV _AD TALL_(_TAL_ B)_VM_ Ω: nullum interstitium in O 1 _talle_ Ω: _tale_ Par. 7989 2 _medullula_ O: _medulla_ cett. || _oricilla_ (_auricilla_) Scaliger: _moricilla_ GBDa: _moricula_ OACLa¹: _moricula al. moricilla_ RVen 3 _arancoroso al. araneoso_ GRVenB 5 _cum_ (_cuṁ_ G) _diua mulier_ (_ị_ O) Ω: _conuiua_ Boehme || _aries_ O: _alios al. aues uel aries_ G: _aues al. aries uel alios_ R || _munerarios_ Lachm.: _mulierarios_ Haupt: _mulicurios_ Clayton: _manulearlos_ Phillimore: _conclaue cum uicarios_ Munro || _ostendẹt_ (suprascr. _i_) G: _ostendet_ ODh: fortasse _cum laeua munerarios offendit oscitantes_ 7 _saethabum_ G: _sathabum_ OABCDLa¹a 8 _inepteque_ O 10 _natesque_ Scaliger 11 _inusta_ ed. Calpurn. 1481: _insula_ Ω: _inlusa_ Scaliger _conscribilent_ Ω: _conscribilent flagella_ Turnebus: _consigillent_ Muretus 12 _minuta_ h et Caesenas, uterque saec. xv. exeuntis: _inimica_ Ω 13 _deprensa_ Oh: _deprehensa_ Ω XXVI Furi, uillula nostra non ad Austri flatus opposita est neque ad Fauoni nec saeui Boreae aut Apheliotae, uerum ad milia quindecim et ducentos. o uentum horribilem atque pestilentem! 5 XXVI _AD FVRIVM_ Ω: in O interstitium non est 1 _Furi_ codd. || _uestra_ O et Caesenas 2 om. O || _fauonii_ Ω 3 _apheliot(a)e_ Ω: _apeliotae_ Lachm. XXVII Minister uetuli puer Falerni inger mi calices amariores, ut lex Postumiae iubet magistrae ebriosa acina ebriosioris. at uos quo lubet hinc abite, lymphae, 5 uini pernicies, et ad seueros migrate. hic merus est Thyonianus. XXVII _AD PINCERNAM SVVM_ Ω: in O interstitium non est 2 _ingere_ codices praeter B: _iungere_ B: _inger_ tres codices Gelli vi. 20. 6: _inger_ εἴσκρασον Thes. Gloss. p. 576 Goetz 3 _postumie_ O: _posthumie_ GRVen 4 _ebriosa acina_ Parthenius: _ebrios(a)e_ Ω et codices Gelli _acino_ Ω nisi quod habent _acine_ AC: _ebrioso acino_ Munro, Schwabe, Giri 5 _ad_ Oh || _quo lubet_ Caesenas: _quod iubet_ Ω 7 _thi._ GORVen XXVIII Pisonis comites, cohors inanis, aptis sarcinulis et expeditis, Verani optime tuque mi Fabulle, quid rerum geritis? satisne cum isto uappa frigoraque et famem tulistis? 5 ecquidnam in tabulis patet lucelli expensum, ut mihi, qui meum secutus praetorem refero datum lucello. o Memmi, bene me ac diu supinum tota ista trabe lentus irrumasti. 10 sed, quantum uideo, pari fuistis casu: nam nihilo minore uerpa farti estis. pete nobiles amicos. at uobis mala multa di deaeque dent, opprobria Romulei Remique. 15 XXVIII _AD VERAN(N)IVM ET FABVLLVM_ Ω: nullum spatium in O 2 _apti sarcinulis et expediti_ Wakefield 6 _ecquidnam_ a: _et quid nam_ Ω: _ut quidnam_ A et Santenianus || Post _lucelli_ signum interrogationis habent GRVenLa¹ Inter 6, 7 lacunam statuit B. Schmidt 7 _sequtus_ R 9-10 a u. 8 pendere ratus est Alex. Guarinus, et sic Lachm. et complures recentiorum 9 _o mem mi_ OB et codex Ashburneri: _o m̅em mi_ R: _omnem mi_ GVenLa¹Da 10 _trahe_ BGRVen nondum mutati || _tentus_ Voss 11 _pari_ Oah: _parum al. pari_ GRVenB || _fuisti_ GODPhil. 12 _uerpa_ Laur. 33.12: _urpa_ O: _uerba al. uerpa uel urpa_ RVen: _uerba_ G cum plerisque 14 _nobis al. uobis_ R: _uobis al. nobis_ GVen: _nobis_ OABLa¹ 15 _oprobria_ O: _obpr._ GRVen et plerique || _Romulei_ codd. quod immutare nolui XXIX Quis hoc potest uidere, quis potest pati, nisi impudicus et uorax et aleo, Mamurram habere quod Comata Gallia habebat uncti et ultima Britannia? cinaede Romule haec uidebis et feres? 5 et ille nunc superbus et superfluens perambulabit omnium cubilia, ut albulus columbus aut Adoneus? cinaede Romule haec uidebis et feres? es impudicus et uorax et aleo. 10 eone nomine, imperator unice, fuisti in ultima occidentis insula, ut ista uostra diffututa mentula ducenties comesset aut trecenties? quid est alid sinistra liberalitas? 15 parum expatrauit an parum elluatus est? paterna prima lancinata sunt bona; secunda praeda Pontica, inde tertia Hibera, quam scit amnis aurifer Tagus. †hunc Gallie timet et Britannie.† 20 quid hunc malum fouetis? aut quid hic potest nisi uncta deuorare patrimonia? eone nomine †urbis opulentissime† socer generque, perdidistis omnia? XXIX _IN_ (_AD_ A) _ROMVLVM CATHAMITVM_ Ω: nullum spatium in O 1, 2 extant apud Quintil. ix. 4. 141 3 Plin. H. N. xxxvi. 48 hic namque est Mamurra Catulli Veronensis carminibus proscissus, quem, ut res est, domus ipsius clarius quam Catullus dixit habere quidquid habuisset Comata Gallia. || _Mammurram_ C: _nam murram_ Ω 4 _uncti_ Faernus: _cum te_ Ω || _ante_ Statius 7 _perambulauit_ Ω, corr. a 8 _Adoneus_ Statius: _ydoneus_ GOa: _idoneus_ RVen et plerique: _haut idoneus_ Sillig: _haut idonius_ malim, pro comparatiuo accipiendum 13 _uestra_ Da: _nostra_ Ω || _diffututa_ D Caesenas et corr. B: _diffutura_ Ω: _defututa_ Lachm. 14 _comeset_ G: _comeset_ (suprascr. _s_) R: _comerset_ O 15 _alid_ Statius: _alit_ Ω: _ait_ Da 16 _expatr.]_ cf. _expatrauit ἐπετέλεσεν_ Goetz Thes. Gloss. p. 416 17 _prima_ ed. Trinc. Auantii: _primum_ Ω 19 _libera_ O || _quem_ Paris. 7989 et Bodl. Lat. Class. e. 15 || _scit_ O: _sit_ Ω || _amni_ (_anni_ CLa¹) Ω: _annis_ Bodl. Lat. Class. e. 15 20 sic Ω: _timete Galliae, hunc time Britannia_ Haupt: _et huicne Gallia et metet Britannia?_ Munro: _sciuntque Galliae ultimam et Britanniae_ Birt: fort. _Ruina Galliae est, erit Britanniae_ 21-4 post 10 transponebat Mommsen 21 _hic_] _hinc_ GORVenCD 23 _uerbis_ D: _urbes_ a et Bodl. Lat. Class. e. 15 || _urbis o piissime_ Lachm.: _orbis o piissimei_ Haupt: _urbis oppidissime_ Heyse: _urbis ob luem ipsimae_ Munro: immo _suae_ h.e. propter eum qui lues et belues (Goetz Thes. Gloss. p. 136) est urbis suae Formiaram: _o bis improbissimi_ E. M. Thompson 24 _gener socerque_ Verg. Catalept. iii. 6 XXX Alfene immemor atque unanimis false sodalibus iam te nil miseret, dure, tui dulcis amiculi? iam me prodere, iam non dubitas fallere, perfide? . . . . . . . . . . . . . . . . nec facta impia fallacum hominum caelicolis placent. quae tu neglegis ac me miserum deseris in malis. 5 eheu quid faciant, dice, homines cuiue habeant fidem? certe tute iubebas animam tradere, inique, me inducens in amorem, quasi tuta omnia mi forent. idem nunc retrahis te ac tua dicta omnia factaque uentos irrita ferre ac nebulas aereas sinis. 10 si tu oblitus es, at di meminerunt, meminit Fides, quae te ut paeniteat postmodo facti faciet tui. XXX _AD ALPHENVM_ (_ALF._ BLa¹) Ω: in C interstitium non est Carmen _κατὰ δύο_ decurrere, non ut Lachm. ed. 2 per strophas quaternorum, neque ut Bluemner ternorum, censeo. Bluemner uersus sic distribuebat 1. 2. 3. 6. 7. 8. 9. 10. 5. 4. 11. 12. 1 _Alfene_ A: _Alphene_ Ω || _salse_ GOR: _s/lse_ Ven 2 _nihil_ (_nichil_ G) Ω 3 _iam me prodere iam non me dubitas f. p._ Ω: _i. m. p. iam me non d. f. p._ AD Post hunc u. duos ego et Otto credimus excidisse 4, 5 post 12 transponebat Lachm. 4 _haec_ a 5 _quae_] _quos_ Froehlich, Giri: _quis_ (abl.) Richards: _quom_ Munro apodosin faciens u. 6; cf. Weber Quaest. Cat. p. 137 || _negligis_ Ω 6 _o heu_ Ω || _dice_ scripsi: _dico_ Ω: _dic_ ed. Trinc. Auantii || _cui ne_ Ω 7 _tu te_ GRVen || _me_ add. Auantius: om. Ω 8 sic h: _quasi omnia_ (om. _tuta_) O: _quasi omnia tuta_ cett. 9 _idem_ Oah Laur. 33.12: _inde_ GACDLa¹: _inde al. idem_ RBVen 10 _uentos_ ACah: _uento_ GORBLa¹D 11 sic Ω nisi quod _ut dii_, non _at di_ habent: _at dii meminerunt at meminit fides_ codex Add. 11,674 Musei Britannici: _meminere, at_ Muretus XXXI Paene insularum, Sirmio, insularumque ocelle, quascumque in liquentibus stagnis marique uasto fert uterque Neptunus; quam te libenter quamque laetus inuiso, uix mi ipse credens Thuniam atque Bithunos 5 liquisse campos et uidere te in tuto. o quid solutis est beatius curis? cum mens onus reponit, ac peregrino labore fessi uenimus larem ad nostrum, desideratoque acquiescimus lecto. 10 hoc est quod unum est pro laboribus tantis. salue o uenusta Sirmio atque hero gaude; gaudete uosque o Lydiae lacus undae; ridete quidquid est domi cachinnorum. XXXI _AD SIRMIVM INSVLAM_ Ω: in O primae litterae P caerulea nota adficta est 1 _Sirinio_ GO 3 _neptũnus_ GRDVen 4 _libenter_ Dah: _libente_ Ω 5 _mihi_ Ω || _crederis al. credens_ G: _crederis_ D || _Thuniam atque Bithunos_ scripsi: _thi_(_y_ O)_miam atque bithinios_ Ω 8 _honus_ B et R m. pr. 12 _hero al. bero_ RVen: _bero_ Laurentianus 33.12: _ero_ nullus codex ex meis 13 _gaude_ O et Santenianus: _gaudente_ Bergk || _uos quoque lidi(a)e_ Ω: emendarunt _uosque, uos o, uosque o_ || _lucidae_ B. Guarinus: _limpidae_ Auantius: _Lydii_ Froehlich XXXII Amabo, mea dulcis Ipsithilla, meae deliciae, mei lepores, iube ad te ueniam meridiatum. et si iusseris, illud adiuuato, ne quis liminis obseret tabellam, 5 neu tibi lubeat foras abire, sed domi maneas paresque nobis nouem continuas fututiones. uerum si quid ages statim iubeto: nam pransus iaceo et satur supinus 10 pertundo tunicamque palliumque. XXXII _AD IPSICIL(L)AM_ uel IPSIT(H)ILAM Ω: spatium in O non est 1 _ipsi thila_ GBLa¹: _ipsi illa_ O: _ipsi Thila_ (_ipsi-chila_ Ven) _al. ipsicilla_ RVen: _Hypsithilla_ Scaliger: _Ipsitilla_ Buecheler: _Hypsiphylla_ Palmer: _Ipsimilla_ Leo 4 _illud, adiuuato_ Lachm.: _adiubeto_ Turnebus 5 _luminis_ O 6 _lubeat_ GD et corr. R: _lube_ O: _libeat_ R m. pr., cum plerisque 7 _meas_ (suprascr. _an_) R sed _an_ pallidiore atramento 9 _agis_ a 11 _tunicam_ om. _que_ a XXXIII O furum optime balneariorum Vibenni pater et cinaede fili, (nam dextra pater inquinatiore, culo filius est uoraciore) cur non exilium malasque in oras 5 itis? quandoquidem patris rapinae notae sunt populo, et natis pilosas, fili, non potes asse uenditare. XXXIII cum XXXII continuant Ω nullo spatio relicto 3, 4 Carrio et Hand sic scribebant _nam dextra pater est uoraciore, culo filius inquinatiore_ 4 _uoratiore al. uolantiore_ GRVen: _uolantiore_ AC: _uoratiori al. uolant ori_ B 5 _horas_ Ω 6 _istis_ a 8 _potest a se_ (uel _ase_) _uendicare_ Ω XXXIV Dianae sumus in fide puellae et pueri integri: Dianam pueri integri puellaeque canamus. o Latonia, maximi 5 magna progenies Iouis, quam mater prope Deliam deposiuit oliuam, montium domina ut fores siluarumque uirentium 10 saltuumque reconditorum amniumque sonantum: tu Lucina dolentibus Iuno dicta puerperis, tu potens Triuia et notho’s 15 dicta lumine Luna. tu cursu, dea, menstruo metiens iter annuum, rustica agricolae bonis tecta frugibus exples. 20 sis quocumque tibi placet sancta nomine, Romulique antique ut solita’s bona sospites ope gentem. XXXIV _CARMEN DIANE_ (_DYANE_ R, marg. Ven) Ω: spatium in O non est 3 om. Ω: uersum reposuit Palladius 1500 8 _deposiuit_ Caesenas: _deposuit_ Ω 11 _saltumque recunditorum_ O 12 _amniumque_ Calp. 1481: _omniumque sonancium_ O: _omnium sonantiumque_ Par. 7989: _omnium sonantium_ Ω 15 _notho’s_ L. Mueller: _nothoes al. noto es_ GRVen 16 _diua_ Weber 17 _menstrua_ Ω 18 _menti_(_ci_ La¹)_ens_ OLa¹ 21 _scis quecumque tibi placent al. sis quocumque tibi placet_ GRBVen: _scis quecumque tibi placet_ OD: _sis quecumque tibi placent_ ACLa¹ 23 _antiqui_ B ubi seorsus habet, in folio quod ceteris praefixum est, xxxiv.15-xxxv.14: _antique_ B suo loco: _ancique_ h et sic ex coniectura Merula Scaliger Niebuhr || _solita’s_ Lucian Mueller: _solitas es_ (_est_ Sant.) A et Santenianus: _solita es_ Ω XXXV Poetae tenero, meo sodali, uelim Caecilio, papyre, dicas Veronam ueniat, Noui relinquens Comi moenia Lariumque litus. nam quasdam uolo cogitationes 5 amici accipiat sui meique. quare si sapiet uiam uorabit, quamuis candida milies puella euntem reuocet, manusque collo ambas iniciens roget morari. 10 quae nunc, si mihi uera nuntiantur, illum deperit impotente amore. nam quo tempore legit incohatam Dindymi dominam, ex eo misellae ignes interiorem edunt medullam. 15 ignosco tibi, Sapphica puella musa doctior; est enim uenuste magna Caecilio incohata mater. XXXV _AD CECILIVM IVBET LIBELLVM_ (_-LO_ GRVenD) _LOQVI_ Ω: spatium nec in G nec in O 2 _occilio_ O 4 _moenia_] _ueniam_ O: _meniam_ G m. pr., nunc erasum est ȝ h.e. _m_ 8 _millies_ GRVen: _mill{i}es_ OC 10 _iniciens_ B utroque loco: _inities_ O 11 _nunt._ RVen: _nunc._ GO 12 _impotente amore_ a et Charisius 133.25 Keil: _impotentem amorem_ (_amore_ GVen _amorem_ R) Ω 13 _elegit_ Ω: _eligit_ O || _indotatam_ Ω 18 _cecilia_ Ω || _incohata_ OD Paris 7989: _inchoata_ Ω XXXVI Annales Volusi, cacata carta, uotum soluite pro mea puella. nam sanctae Veneri Cupidinique uouit, si sibi restitutus essem desissemque truces uibrare iambos, 5 electissima pessimi poetae scripta tardipedi deo daturam infelicibus ustulanda lignis. et haec pessima se puella uidit iocose lepide uouere diuis. 10 nunc o caeruleo creata ponto, quae sanctum Idalium Vriosque apertos, quaeque Ancona Cnidumque harundinosam colis quaeque Amathunta, quaeque Golgos, quaeque Durrachium Hadriae tabernam; 15 acceptum face redditumque uotum, si non illepidum neque inuenustum est. at uos interea uenite in ignem, pleni ruris et inficetiarum annales Volusi, cacata carta. 20 XXXVI _AD LVSICACATAM_ (_Lusicatam_ C) Ω: cum XXXV cohaeret in O 1 _Annuale_ (_Anuale_ O) _suo lusi_ Ω: _Volusi_ ed. antiquissima saec. xv 5 _desissemque_ Auantius: _dedissemque_ Ω 7 _datura_ D, Spengel 8 _ustul._ Buecheler: _ustil._ codices 9 _haec_ O, ut uidit Merrill, idem praetulerunt Pontanus ad Macrob. S. I. 7, R. W. Raper, alii: _học_ (suprascr. _e_) D: _hoc_ Ω: om. a || _uidit_] fort. _uicit_ 10 _iocosis_ Riese || _uouere se diuis_ Ω: _et haec p. sic p. u. ioco se l. u. d._ Postgate 11 _o_ om. O 12 _adalium al. ydalium_ GRVen: _adalium_ O || _uriosque_ Ω: _utriosque_ (suprascr. _uriosque_ G) GD: _uiuosque_ cod. Ashburneri: _Vriosque portus_ Heinsius: _Surosque_ Voss: _Chytrosque_ Bergk: _Thronosque_ Unger 13 _gnidumque_ (_que_ om. BLa¹) Ω 14 sic Auantius _colisque_ || _amathunta_ (_-tam_ O) _queque alcos_ Ω 15 _dur._ Ω 19 _ruris_ Palladius: _turis_ (_turris_ BLa¹) Ω 20 _annuale_ (_anu._ O) _suo lusi_ (_lusio_ O) _cacata carta_ Ω XXXVII Salax taberna uosque contubernales, a pilleatis nona fratribus pila, solis putatis esse mentulas uobis, solis licere, quidquid est puellarum, confutuere et putare ceteros hircos? 5 an, continenter quod sedetis insulsi centum an ducenti, non putatis ausurum me una ducentos irrumare sessores? atqui putate: namque totius uobis frontem tabernae †sopionibus† scribam. 10 puella nam mei, quae meo sinu fugit, amata tantum quantum amabitur nulla, pro qua mihi sunt magna bella pugnata, consedit istic. hanc boni beatique omnes amatis, et quidem, quod indignum est, 15 omnes pusilli et semitarii moechi; tu praeter omnes une de capillatis, cuniculosae Celtiberiae fili, Egnati, opaca quem bonum facit barba et dens Hibera defricatus urina. 20 XXXVII _AD CONTVBERNALES_ (_SVOS_ add. AC) Ω: nullum spatium in O 2 _pilleatis_ O et G m. pr.: _pileatis_ RVen || _non a_ Ω 4 _quicquid_ Ω 5 _confutuere_ a: _confuture_ (suprascr. _e_) D: _confutere_ Ω 10 _scorpionibus_ marg. Paris. 7989, Lachm.: _sopironibus_ Voss: _sponsionibus_ Heyse: _ropionibus_ Peiper. allato uersu ap. Mar. Plot. Sacerdotem de Tropis (Grammat. Lat. vi. 2. p. 461 Keil) _Quem non pudet et rubet non est homo sed ropio_: _gobionibus_ Purues: num _cocionibus_? h.e. frontem tabernae inscribam uocabulo ‘_cocionibus_,’ utpote oppositam pignori et mox uenalem 11 _mei_ (h.e. _mi_) Schwabe; cf. lxxii.6. lxxvii.3: _me_ Ω || _meos sinus_ Passeratius 12 _quantum_] _quam_ O 15 _et quid id dignum est_ Bodl. Lat. Class. e. 15 || num _et quidem, id quod indignum est_? Post u. 16 codices praeter GO interstitium habent unius uersus in quo scriptum est AD EGNATIVM_ (_-TVM B); idem in margine habent GO, sed abest interstitium 17 _une Ω,_ Priscianus _v. 77. vii. 22_ Keil: _une al. uno_ G: _uno al. une_ Ven 18 _cuniculosae Celtiberosae_ Prisciani codices excepto Darmstadiensi siue Coloniensi 202 saec. xi.: _Celbiberie_ O: _Celtiberi_ GRVenBLa¹: _Celtiberi_ (suprascr. _e) ạc̣_ C 20 _et_] _e_ O XXXVIII Malest, Cornifici, tuo Catullo, malest, me hercule †et† laboriose, et magis magis in dies et horas. quem tu, quod minimum facillimumque est, qua solatus es allocutione? 5 irascor tibi. sic meos amores? paulum quid lubet allocutionis, maestius lacrimis Simonideis. XXXVIII cum XXXVII continuant Ω: spatium in O non est 1 _Male est si carnifici_ Ω praeter R: R habet _Male est si carnifici_ suprascriptum his _Mạle est. Ạḷe ẹst sị carnifici_ cuius deformati uersus principio _va-_, fini _cat_ adscriptum est: _Cornifici_ Palladius 2 _male si_ GO: _male est... si_ R: _male est si_ VenBLa¹ACa _me hercule et l._ Ω: _me h. et est l._ Sillig: _me h. ei et l._ Lachm.: num _me h. mi et l._? 4 in Laurentiano 33.12 sic scriptus est quem tu quod minimum facilimumque est quo indicio mancum declaratur poema 5 _aloc._ OLa¹B 7 _aloc._ O 8 _maius est_ Morgenstern, distractis scilicet litteris _MA EST IVS_ Post 8 Froehlich subiungendos putauit ii. 11-13 ‘_Tam gratum est mihi quam ferunt puellae Pernici aureolum fuisse malum, Quod zonam soluit diu ligatam._’ XXXIX Egnatius, quod candidos habet dentes, renidet usque quaque: sei ad rei uentum est subsellium, cum orator excitat fletum, renidet ille: si ad pii rogum fili lugetur, orba cum flet unicum mater, 5 renidet ille: quidquid est, ubicumque est, quodcumque agit, renidet: hunc habet morbum, neque elegantem, ut arbitror, neque urbanum. quare monendum test mihi, bone Egnati. si urbanus esses aut Sabinus aut Tiburs, 10 aut parcus Vmber aut obesus Etruscus, aut Lanuinus ater atque dentatus, aut Transpadanus, ut meos quoque attingam, aut qui lubet, qui puriter lauit dentes, tamen renidere usque quaque te nollem: 15 nam risu inepto res ineptior nulla est. nunc Celtiber es: Celtiberia in terra, quod quisque minxit, hoc sibi solet mane dentem atque russam defricare gingiuam, ut quo iste uester expolitior dens est, 20 hoc te amplius bibisse praedicet loti. XXXIX cum XXXVIII continuant Ω 2 _sei_ O et Laur. 33.12 quod non ausus sum immutare: _seu al. sei_ RVen: _seu_ G et plerique 3 _subs_(_sc_ O)_ellum cum excitat_ (_recitat_ AC) _orator_ Ω 4, 5 om. Dh 4 _pii_ BLa¹: _pii al. impii_ GRVen: _impii_ O || _rogum_ BD et Santenianus: _regum_ Ω || _filii_ Ω 6 _quicquid_ Ω 8 _nec urbanum_ O 9 _test_] _est_ codd. _te_ add. Spengel, _est te_ Baehrens || _monendus es_ Calp. 1481 11 _parcus_ Ω: _parthus_ cod. Ashburneri: _porcus_ h et Brixianus, Scaliger ex coniectura: _pinguis_ Gloss. Vatic. in Maii Class. Auct. VII. 574 _Pinguis grassus. Nam obesus plus est quam pinguis. Catullus ait Aut pinguis ubera aut obesus et prossus_: _fartus_ Balth. Venator: _pastus_ Voss: _crassus_ Loewe: num _spurcus_? 12 _lanuinus_ D et fortasse R: _lamiuinus_ GOB 13 _ut_ Dah: _aut_ Ω 14 _pariter uel puriter_ RVen 16 Extat apud Hieremiam Iudicem de Montagnone Compend. Moral. Notabil. p. iiii. 4. 8 17 _es_ add. Conr. de Allio: om. codices 18 _quique mixit_ O: _minṣit_ (suprascr. _x_) B: _minsit_ D et cod. Ashburneri 19 _russam_ a, Apuleius Apol. vi: _rusam_ Ω: _rufam_ cod. Ashb. || _pumicare_ Apuleius 20 _noster_ Oa || _expolitor al. tior_ BRVen: _expolitor_ OLa¹ 21 _lotus_ Ω: _lotum_ h et cod. Ashburneri XL Quaenam te mala mens, miselle Rauide, agit praecipitem in meos iambos? quis deus tibi non bene aduocatus uecordem parat excitare rixam? an ut peruenias in ora uulgi? 5 quid uis? qua lubet esse notus optas? eris, quandoquidem meos amores cum longa uoluisti amare poena. XL _AD RAVIDVM_ Ω: nullum spatium in O 1 _Raude_ Faernus, L. Mueller 3 _deus_ om. B: _dens_ OA || _auocatus_ (suprascr. _d_) G: _auoc._ ORBLa¹Ch 5 _peruenias_ p: _perueniamus_ Ω Versum adulterinum ratus est Schmidt; sed _in ora uulgi_ uidetur imitatus Henricus Allocut. ad librum 29 Traube (Poet. Lat. aeui Carolini III, p. 437) _et ni proripias in ora uulgi_ 6 _cuiuis_ Voss 8 _pena_ Oa Laur. 33.12: _poema al. pena(ę_ R) GRVen XLI Ameana puella defututa tota milia me decem poposcit, ista turpiculo puella naso, decoctoris amica Formiani. propinqui, quibus est puella curae, 5 amicos medicosque conuocate: non est sana puella, nec rogare qualis sit solet aes imaginosum. XLI cum XL continuant codices 1 _A mean a_ O: _A me an a_ GRBVen || Id pro _Ammiana_ rustice dictum putabat Froehner: _Anne sana_ Conr. de Allio et K.P. Schulze: _Ametina_ Haupt: _Anniana_ Schwabe || _defututa_ DOG: _defutura_ cett. 5 _puella_ AC: _puelle_ Ω 6 _conuocare_ Ω: _conuacate_ C 7 _rogate_ ACa Lachm. 8 _olet_ AC _aes_ Froehlich: _et_ Ω: _en imaginosam_ Doering || _nec rogare qualis sit solet Ammiana nasum_ R. Y. Tyrrell: fort. _nec rogate qualis: sic olet aes imaginosum_ XLII Adeste, hendecasyllabi, quot estis omnes undique, quotquot estis omnes. iocum me putat esse moecha turpis, et negat mihi uestra reddituram pugillaria, si pati potestis. 5 persequamur eam, et reflagitemus. quae sit, quaeritis. illa, quam uidetis turpe incedere, mimice ac moleste ridentem catuli ore Gallicani. circumsistite eam, et reflagitate, 10 ‘moecha putida, redde codicillos, redde, putida moecha, codicillos.’ non assis facis? o lutum, lupanar, aut si perditius potes quid esse. sed non est tamen hoc satis putandum. 15 quod si non aliud potest, ruborem ferreo canis exprimamus ore. conclamate iterum altiore uoce ‘moecha putida, redde codicillos, redde, putida moecha codicillos,’ 20 sed nil proficimus, nihil mouetur. mutanda est ratio modusque uobis, siquid proficere amplius potestis, ‘pudica et proba, redde codicillos.’ XLII cum XLI continuant codices 1 _endecha sillabi_ GORVen _quot estis omnes_] Carm. Epigr. 1504.13 Buech. _quot est[is om]nes_ 3 _locum al. iocum_ GBRVen: _locum_ OLa¹ 4 _uestra_ Ω: _nostra_ ed. Trinc. Auantii 5 Charis. 97.12 Keil ‘_Haec pugillaria saepius neutraliter dicit idem Catullus in hendecasyllabis._’ 7 _illa_ OBah Laurentiani: _illam_ GACD et R m. pr.: _illam al. illa_ Ven 8 _mimice_ Turnebus: _mirmice_ (_mirinice_ O) Ω: _mimicae_ Phil. (= Bod. Lat. Class. e. 17) Post _moleste_ distinguit Giri 9 _catulli_ Ω 12 om. Dh et R, sed in R postea sic additus est uersui 11 ut unam lineam ambo continuarent 13 _facit_ Schmidt, Halbertsma 14 _potes_ GORVen, Laur. 33.12. cod. Ashburneri, _potest_ La¹CDa et plerique 15 _tamen hoc satis_ GODh: _tamen satis hoc_ (_haec_ Ca) RVenBLa¹Ca: _satis tamen hoc_ A 16 _pote, ut_ uel _potest, ruborem Ferreo ut canis e. o._ Munro: _pote ut_ iam coni. Pleitner 17 _ferre/o/_ Gr: _ferre o_ OBLa¹ACa 21-24 om. a 21 _nichil proficimus, nil     mouetur_ GD, sed hic sine spatio: _nihil pr. nihil m._ Ω 22 _uobis_ marg. p: _nobis_ Ω XLIII Salue, nec minimo puella naso, nec bello pede nec nigris ocellis, nec longis digitis nec ore sicco, nec sane nimis elegante lingua, decoctoris amica Formiani. 5 ten prouincia narrat esse bellam? tecum Lesbia nostra comparatur? o saeclum insapiens et infacetum! XLIII cum XLII continuant codices 1 _nimio_ Scaliger ex cod. Cuiaciano (p) 5 ex XLI.4 inlatum ratus est Iacobus Mowat Cantabrigiensis 6 _prouintia_ BRh 8 _o sedum_ OB || _insapiens Ω,_ Ernstius Var. Obseruat. i. 15: _insipiens_ a, Muretus || _atque_ GVen XLIV O funde noster seu Sabine seu Tiburs, (nam te esse Tiburtem autumant, quibus non est cordi Catullum laedere: at quibus cordi est, quouis Sabinum pignore esse contendunt) sed seu Sabine siue uerius Tiburs, 5 fui libenter in tua suburbana uilla, malamque pectore exspui tussim, non inmerenti quam mihi meus uenter, dum sumptuosas appeto, dedit, cenas. nam, Sestianus dum uolo esse conuiua, 10 orationem in Antium petitorem plenam ueneni et pestilentiae legi. hic me grauedo frigida et frequens tussis quassauit usque dum in tuum sinum fugi, et me recuraui otioque et urtica. 15 quare refectus maximas tibi grates ago, meum quod non es ulta peccatum. nec deprecor iam, si nefaria scripta Sesti recepso, quin grauedinem et tussim non mihi, sed ipsi Sestio ferat frigus, 20 qui tunc uocat me, cum malum librum legi. XLIV cum XLIII continuant Ω 2 _cum_ erasum ante _quibus_ G 4 _pignore_ ACha: _pignoris_ Ω 7 _uilla_] _uilam_ cod. Ashburneri || _malamque_ Ald. I: _aliamque_ codd. || _exspui_ scripsi: _expui tussim_ Scaliger: _expulsus sim_ Ω: _expuli t._ Auantius 8 _meus uenter_ Faernus: _mens uertur_ GORVenLa¹C: _uertitur mens al. uertur_ B: _mens uertetur_ cod. Ashburneri 10 _fest._ O || _conuiuịa_ R: _conuiuia_ pr. Ven 11 _orationem_ (_-ne_ O) _minantium petitorum_ (_-rem_ O: _petitorẹm_ (suprascr. _u_) R) Ω: correxit Faernus 13 _hoc_ O || _grauedo_ ACa: _grauido_ GORVenBLa¹D 15 _ocimoque_ Muretus 17 _que_ BLa¹ 19 _sesti recepso_ Palladius: _sestire cepso_ Ω || _quin_ a: _qui_ Ω || _grauedinem_ Ω 20 _mi_ a, Auantius || _Sectio_ GOLa¹: _sectio al. sestio_ Ven: _sextio_ Ba 21 _legi_ Lachm.: _legit_ Ω: _legit librum_ Ald. I XLV Acmen Septimios suos amore tenens in gremio ‘mea’ inquit ‘Acme, ni te perdite amo atque amare porro omnes sum assidue paratus annos quantum qui pote plurimum perire, 5 solus in Libya Indiaque tosta caesio ueniam obuius leoni.’ hoc ut dixit, Amor sinistra ut ante, dextram sternuit approbationem. at Acme leuiter caput reflectens, 10 et dulcis pueri ebrios ocellos illo purpureo ore suauiata, ‘sic,’ inquit ‘mea uita Septimille, huic uni domino usque seruiamus, ut multo mihi maior acriorque 15 ignis mollibus ardet in medullis.’ hoc ut dixit, Amor sinistra ut ante, dextram sternuit approbationem. nunc ab auspicio bono profecti mutuis animis amant amantur. 20 unam Septimios misellus Acmen mauult quam Syrias Britanniasque: uno in Septimio fidelis Acme facit delicias libidinisque. quis ullos homines beatiores 25 uidit, quis Venerem auspicatiorem? XLV cum XLIV continuant Ω 1 _Ac men_ GRBVen: _Agmen_ AC || _Septimios_ O: _Septimos_ GB (m. pr.) La¹RVen 3 _perditi_ Ω 5 _qui pote_ Calp. 1481: _qui potest_ Ω: num _quist pote_? 7 _cesio_ GORVen 8, 9 _sinistra ut ante dextra st. approbatione_ Ω: _sinister ante_ Voss: _sinister astans_ Munro: _sinistra amanti_ Macnaghten 9 _dextram_ ap 10 _at Acme_ Calp. 1481: _ad hanc_ (_hac_ O) _me_ Ω, nisi quod R habet _at_ sed ut uidetur super rasuram 12 _suauiata_ a: _sauiata_ AC: _saniata_ GOBLa¹ DVen 13 _septimille_ BLa¹D: _septinulle_ GO: _septimille al. septinuelle_ RVen 14 Post _uni_ solito maius spatium est in G || _uno_ Bhp 17 _sinistrauit ante_ Ω: corr. ACDa 21 _Septumius_ Ω || _agmen_ Ω 22 _sy_(_i_ O)_riasque_ GORVenBLa¹ 24 _libidinesque_ ex _-nisque_ R XLVI Iam uer egelidos refert tepores, iam caeli furor aequinoctialis iucundis Zephyri silescit aureis. linquantur Phrygii, Catulle, campi Nicaeaeque ager uber aestuosae: 5 ad claras Asiae uolemus urbes. iam mens praetrepidans auet uagari, iam laeti studio pedes uigescunt. o dulces comitum ualete coetus, longe quos simul a domo profectos 10 diuersae uariae uiae reportant. XLVI cum XLV continuant codices 1 _uere gelidos_ Ω 3 _ioc._ Ω || _aureis_ GOVen: _aureis_ RBC 4 _liquantur_ OD || _catule_ OLa¹ 5 _ager_ (_acer_ BLa) _ruber estuore_ Ω 6 _claras_] _c_ super rasuram R 10 _quos_ R (ex _q{o}ȝ_ factum est _q{o}ſ_), D: _quo_ GOBLa¹Ch: _que_ Aa 11 sic Victorius || _diuerse uarie_ GORVen: _diuerse uariae_ B m. pr.: _maria et_ Palmer XLVII Porci et Socration, duae sinistrae Pisonis, scabies famesque mundi, uos Veraniolo meo et Fabullo uerpus praeposuit Priapus ille? uos conuiuia lauta sumptuose 5 de die facitis? mei sodales quaerunt in triuio uocationes? XLVII cum XLVI continuant codices 2 _mondi_ B, Carpentoractensis, cod. Ashburneri: _Mindi_ Statius: _Muni_ nescio quis ap. Hugonem Magnus (Bericht über Catull 1887-1896) 4 _p̅posuit_ (h.e. _preposuit_) R: _proposuit_ cett. etiam Ven XLVIII Mellitos oculos tuos, Iuuenti, siquis me sinat usque basiare, usque ad milia basiem trecenta, nec _mi_ umquam uidear satur futurus, non si densior aridis aristis 5 sit nostrae seges osculationis. XLVIII cum XLVII continuant codices 1 _iuuenti_ corr. R: _uiuenti_ Bha: _inuenti_ (_in uenti_ G) Ω 3 _basia_ (suprascr. _e3_) R 4 _nec mi umquam_ Statius: _nec numquam_ Ω: _nec umquam_ ADahp || _uidear_ Bapt. Guarinus: _inde cor_ Ω 6 _sint_ O: _siṇt_ R In G post _sit_ solito longius est spatium. ‘Le t (de _sit_) est sur un grattage qui s’étend un peu après’ Benoist XLIX Disertissime Romuli nepotum, quot sunt quotque fuere, Marce Tulli, quotque post aliis erunt in annis, gratias tibi maximas Catullus agit pessimus omnium poeta, 5 tanto pessimus omnium poeta, quanto tu optimus omnium’s patronum. XLIX Spatium unius uersus in Ω sed diuerse interscriptum _AD CICERONEM_ G: _AD M. T. CICERONEM_ B: _AD M. TVLLIVM CICERONEM_ La¹: _AD ROMVLVM_ RVen nondum mutati: _AD TVLLIVM_ C 2 _quot fuerunt_ AC: num _quot fueruntque_? || _marce_ (suprascr. _o_) G: _.M._ O 7 _omniums_ R solus sed _s_ curuis lineis inclusa _(s)_: _omnium_ cett. || _patronum_ GCLa¹: _patronum_, mox correctum in _patronus_ RVen: _patronus_ Oah, Paris. 7989, Carp. et cod. Ashburneri L Hesterno, Licini, die otiosi multum lusimus in meis tabellis, ut conuenerat esse delicatos. scribens uersiculos uterque nostrum ludebat numero modo hoc modo illoc, 5 reddens mutua per iocum atque uinum. atque illinc abii tuo lepore incensus, Licini, facetieisque, ut nec me miserum cibus iuuaret, nec somnus tegeret quiete ocellos, 10 sed toto indomitus furore lecto uersarer, cupiens uidere lucem, ut tecum loquerer, simulque ut essem. at defessa labore membra postquam semimortua lectulo iacebant, 15 hoc, iucunde, tibi poema feci, ex quo perspiceres meum dolorem. nunc audax caue sis, precesque nostras, oramus, caue despuas, ocelle, ne poenas Nemesis reposcat a te. 20 est uehemens dea: laedere hanc caueto. L _AD LVCINIVM_ GVen: _AD LI_(_Y_ Laur. 33.12)_CINIVM_ RBACa Laurentiani: spatium unius uersus in O 1 _lucini_ D 2 _inuicem_ Sabellicus 3 _deḷlicatos_ R 5 _ludebat_ (suprascr. _al. le_) RVen || _illos_ O 7 _abii_ R: _abiit_ Ω 8 _lacini_ GOCRVen: _lucini_ D || _facetiesque_ scripsi: _taceti_ (_que_ add. La¹) _tuique_ Ω 10 _somnos_ GOC: _sonnos_ BLa¹ 12 _uersaretur_ R _ueisaretur_ Ω: _uersare_ cod. Ashburneri 13 _omnem al. essem_ GBRVen: _omnem_ D 14 _at_ BLa¹a: _ad_ Ω 16 _ioc._ Ω 18 _caue sis_ Ald. I: _caueris_ codices praeter A: _caneris_ A 19 _ocelle_ Alex. Guarinus: _ocello_ Ω 20 _ne messis_ Ω || _reposcat_ (_resp._ O) GOh: _reponat_ cett. 21 _uehemens_ Ω: _uemens_ Statius LI Ille mi par esse deo uidetur, ille, si fas est, superare diuos, qui sedens aduersus identidem te spectat et audit dulce ridentem, misero quod omnis 5 eripit sensus mihi: nam simul te, Lesbia, aspexi, nihil est super mi . . . . . . . lingua sed torpet, tenuis sub artus flamma demanat, sonitu suopte 10 tintinant aures, gemina teguntur lumina nocte. * otium, Catulle, tibi molestum est: otio exsultas nimiumque gestis: otium et reges prius et beatas 15 perdidit urbes. LI _AD LESBIAM_ Ω: spatium unius uersus in O 1 _mi   impar_ G: _mihi impar_ Ω: corr. p 3 _te_ hic scriptum habet G, sed in 4 ante _spectat_ Ω 4 _spe ctat_ G: _tespectat_ Ω 5 _misero quod_ G ex corr., ACa: _miseroque_ ORB (m. pr.) La¹h: _miseroque al. quod_ Ven 8 om. codd. _quod loquar amens_ Parthenius: _uocis in ore_ Doering: _gutture uocis_ Westphal: _uocis ut olim_ uel _ut ante_ Schulhof Longini de Subl. codex Parisinus, in quo extat Sapphus carmen quod hic uertit Catullus habet _ὡς|γὰρσἴδωβρόχεώςμεφωνὰςοὐδὲνἔτ᾽ εἴκει_, sic enim ex codice transcripsit Rhys Roberts p. 70 ed. suae 10 _flamina_ GORVen, B m. pr. 11 _tintinant_ R: _tintiant_ O: _tintinnat_ GVenAC || _geminae_ Schrader: _gemina et_ Spengel 12 _lumina_ ODah: _limina_ Ω uu. 13-16 qui sine spatio secuntur u. 12. in codicibus nullo modo possunt cum eo cohaerere. Itaque indicaui lacunam 13 _Catulli_ (_Catuli_ OLa¹) Ω Versum uidetur respexisse Macrobius Sat. II. 7.6 ‘_Ioculari deinde super cena exorta quaestione quodnam esset molestum otium, aliud alio opinante, “Podagrici pedes” inquit_’ 14 _exultas_ Ω || _fort. _nimiusque 15, 16_ extant apud Hieremiam Iudicem de Montagnone Compend. Moral. Notabilium, p. iii 4.8 ubi pro _perdidit_ traditum est _per odit_ uel _reddidit LII Quid est, Catulle? quid moraris emori? sella in curulei Struma Nonius sedet, per consulatum perierat Vatinius: quid est, Catulle? quid moraris emori? LII _IN NOVIVM_ Ω: spatium unius uersus in O 1, 4 _emori_ p: _mori_ Ω 2 _curulu_ O: _curuli_ cett. || _struma_ Ω: scrofa Mar. Victorinus 174 Gaisford || _Nonius_ Plin. H. N. xxxvii. 81, Boet. de Cons. Philosoph. iii. 4, Mar. Victorinus 174, Atil. Fortunatianus 314 Gaisf.: _nouius_ (_nouus_ Aa) codices Catulli 3 _perierat_ GOVenBLa¹, Vsener: _peṛierat_ R: _peierat_ ACDa || _Vatinius_ OD || _uac._ GRVen et plerique LIII Risi nescio quem modo e corona, qui, cum mirifice Vatiniana meus crimina Caluos explicasset, admirans ait haec manusque tollens, ‘di magni, salaputium disertum!’ 5 LIII cum LII continuant Ω: interstitium unius uersus in O 1 _e_ ap, uulgo: _et_ Ω: _ec_ uel _ex_ Baehrens 2 _uac._ GACVen Laurentiani et B m. pr. 3 _meos_ Ω || _crimina al. carmina_ G: _carmina_ DaVen 4 _amirans_ O || _manusque al. inanius_ RVen 5 _dii_ Ω || _salapantium desertum_ Ω: _salafantium_ cod Ashburneri: _salap_(_pp_ Carp. et Bon. 2744) _utium_ Phil., Carp., Bon. 2744 _salaputtium_ codex Bruxellensis Senecae Controu. vii. 19 p. 211 Bursian || _disertum_ Seneca et sic Da Ad marginem u. 5 adscriptum est in GRC _de Othonis_ (_Oct._ G, _ott._ R) _capite_ quod idem inter u. 4 et 5 habent ABLa¹Ven ah LIV Othonis caput oppido est pusillum, †et Heri† rustice, semilauta crura, subtile et leue peditum Libonis. * * * * * * * * * * at non effugies meos iambos * * * * * * * * * * si non omnia displicere uellem tibi et Fufficio seni recocto 5 * * * * * irascere iterum meis iambis inmerentibus, unice imperator. 1 _Otonis_ GORVen: _Octonis_ BLa¹D || _apido_ O: _opido_ AG || _est_ suprascr. habet C recentiore atramento, om. Scaliger, Schwabe, Schulze, Schmidt || _oppido est p._ parenthesin faciebat Munro Post hunc u. secuntur in codd. duo uersus _Hoc iocunde tibi poema feci Ex quo perspiceres meum dolorem_ ex L. 16 17 repetiti 2 _et eri_ O: _et eri_ (suprascr. _h_) G: _et heri_ RVenACDa: _et beri_ BLa¹: _Heri_ Muretus: _Vetti_ Voss: _Neri_ L. Mueller: _Thori_ Peiper: _Hirri_ ego et F. Hermes, cf. Giri p. 188 || _rustica_ Turnebus: _et trirustice_ Munro || _Post 3 reuocaui uersum qui extat apud Porphynonem ad Hor. C. i. 16. 22 _Denique Catullus cum maledicta minaretur sic ait: At non effugies meos iambos 4 _si non omnia. displicere uellem_ Munro 5 _Fuff._ Scaliger: _sufficio_ uel _suffitio_ Ω || _seni recocto_ Calp. 1481: _seniore cocto_ (_cocto al. p_ G) OG: _seniore copto_ Ω Inter 5 et 6 codices praeter O habent IN CAMERIVM, sed G tantum in margine; O adscriptum habet =, quo noui carminis initium plerumque significatur. Lacunam indicaui 7 signum interrogationis post _imperator_ add. Riese LV Oramus, si forte non molestum est, demonstres ubi sint tuae tenebrae. te campo quaesiuimus minore, te in Circo, te in omnibus libellis, te in templo summi Iouis sacrato. 5 in Magni simul ambulatione femellas omnes, amice, prendi, quas uultu uidi tamen serenas. †a uelte†, sic ipse flagitabam, Camerium mihi pessimae puellae. 10 quaedam inquit, nudum reduc . . . ‘en hic in roseis latet papillis.’ sed te iam ferre Herculei labos est; tanto te in fastu negas, amice. non custos si fingar ille Cretum, (1a) non si Pegaseo ferar uolatu, non Ladas ego pinnipesue Perseus, non Rhesi niueae citaeque bigae; adde huc plumipedas uolatilesque, (5a) uentorumque simul require cursum, quos iunctos, Cameri, mihi dicares; defessus tamen omnibus medullis, et multis languoribus peresus, essem te mihi, amice, quaeritando. (10a) dic nobis ubi sis futurus, ede 15 audacter, committe, crede lucei. nunc te lacteolae tenent puellae? si linguam clauso tenes in ore, fructus proicies amoris omnes. uerbosa gaudet Venus loquella. 20 uel, si uis, licet obseres palatum, dum nostri sis particeps amoris. 1 _molestus es_ Ω 2 _demostres_ D et cod. Ashburn. 3 _in minore_ Ω: _in_ del. Scaliger: _te in campo q. minore_ Sillig 4 _te in C._] _id al. in_ GRVen: _id_ Oh || _ligellis_ Bapt. Guarinus: Goetz Thes. Gloss. Emend. _ligellum tuguriolum_ 7 _prendi_ O: _prehendi_ Ω 8 _serenas_ AD: _serena_ Ω: _sereno_ h Phil., Munro 9 _a uelte_ GOVenAC et sic R m. pr.: _ue¯te_ R corr.: _a uelite_ BLa¹ Phil. cod. Ashburn.: _auli te_ Bodl. Lat. Class. e. 15: _aullistis_ Doederlein: _auens te_ Schwabe: _puellae_ Birt: _auelli_ tamquam infinitiuum exclamationis Owen: _ain? te_ ego, quod probauit F. Plessis in libello Traité de Métrique Grecque et Latine p. 305 || _ipse_ Ω: _usque_ ego 11 _quedam_ ORB: _quendam_ cett. || _reduc_ Ω: _reduce_ Da: _sinum reducens_ Auantius: _s. recludens_ Riese: _reducta pectus_ ego et Rossberg 12 _en_ Ra cod. Ashburn.: _em_ OLa¹B m. pr., Ribbeck: _hem_ GDVen _hic_ RDa: _hec_ Ω: fort. _en ecce_ 14 _ten_ Muretus 1a-10a codices habent post LVIII. 5. Huc reuocauit Froehlich; post 13 ed. antiquissima saec. xv 2a post 3a statuebat Muretus 3a _primipesue al. pinnipes_ GRVen: _primipesue_ OLa¹AC cod. Ashburn. 4a _thesi_ O _niuee_ GDah: _uinee Ω. niueis citisque bigis_ Muretus 5a _plomipedas_ cod. Ashburn.: _plumipedes_ D Lachm. 7a _uinctos_ BLa¹Aah et sic Benoist, Giri: _uictos_ O 9a _langoribus_ Ω || _pressus_ cod. Ashburn.: fort. _peressus_ 10a _mi_ Scaliger Hos decem uersus 1a-10a Birt fragmentum putat carminis alterius ad Camerium scripti, quod magis rhetoricum esset et magno apparatu fabulari, Perseo Rheso similibus, ornatum et oneratum 16 _audacter_ (_-citer_ O) _hoc_ Ω || _crede al. crude_ GVen et sic R, in quo tamen _crude_ recentius exaratum uidetur || _lucei_ Scaliger: _lucet_ Ω: _licet_ AC 17 _hunc_ a: _num_ h 18 _tenens_ GOD: _tenens_ R: _sic l. c. tenens in ore_ Birt 19 _proicies_ CVen et cod. Ashburn.: _prohicies_ O: _proiic._ G et plerique 20 _loquelḷa_ G: _loquela_ La Ven 21 _signis_ Voss 22 _uestri al. no_ GVen: _uestri_ O: _uestri sim_ Scaliger LVI O rem ridiculam, Cato, et iocosam, dignamque auribus et tuo cachinno. ride, quidquid amas, Cato, Catullum: res est ridicula et nimis iocosa. deprendi modo pupulum puellae 5 trusantem: hunc ego, si placet Dionae, protelo rigida mea cecidi. LVI _AD CATONEM_ Ω: spatium unius uersus in O 3 _quicquid_ Ω 5 _deprendi_ GORVenLa¹: _deprehendi_ BACDah || _pupulum_ Parthenius: _populum_ codd.: _publium_ marg. R sed uix ab eadem manu 6 _truf_(_ff_ a)_antem_ Da: _crissantem_ marg. R: _crusantem_ Baehrens: 7 _rigida_ ex _ridida_ G LVII Pulcre conuenit improbis cinaedis, Mamurrae pathicoque Caesarique. nec mirum: maculae paris utrisque, urbana altera et illa Formiana, impressae resident nec eluentur: 5 morbosi pariter, gemelli utrique, uno in lectulo, erudituli ambo, non hic quam ille magis uorax adulter, riuales sociei puellularum. pulcre conuenit improbis cinaedis. 10 LVII cum LVI continuant Ω 1 _pulcre_ ORD: _pulc[^]re_ (suprascr. _h_) G 2 _mamure_ a, idemque credo uoluisse scribam R(omani), in quo _~_ quod super _-mu-_ fuerat consulto uidetur erasum 3 _pares_ Lachm. 5 _nec eluentur_ Calpurnius: _nece luentur_ Ω 6 _gemelli_] _tenelli_ Haupt 7 _lecticulo_ O, Munro 9 _sociei_ Scaliger: _socii et_ Ω 10 _pulcre_ GORD LVIII Caeli, Lesbia nostra, Lesbia illa, illa Lesbia, quam Catullus unam plus quam se atque suos amauit omnes, nunc in quadruuiis et angiportis glubit magnanimis Remi nepotes. 5 LVIII cum LVII continuant Ω 1 _nostra_ RDah: _uestra_ GOAC cod. Ashburn.: _uestra_ ex _nostra_ Ven 4 _quadruuiis_ G: _quadruiis_ R m. pr. post in _quadriuis_ mutatum: _quadriuiis_ O 5 _magna ad_(_a_ O)_miremini_ Ω: _magnanimi Remi_ Voss: _magnanimis_ (accus. plur.) scripsi Post LVIII. 5 secuntur in codicibus _Non custos... quaeritando_ quos in locum suum carminis LV reuocaui LIX Bononiensis Rufa Rufulum fellat, uxor Meneni, saepe quam in sepulcretis uidistis ipso rapere de rogo cenam, cum deuolutum ex igne prosequens panem ab semiraso tunderetur ustore. 5 LIX _IN RVFVM_ Ω: nullum spatium in O 1 _Rufulum_ Palladius: _rufum_ Ω: _Rufa rufum anus_ Munro: _rufa rufulum_ Pleitner, Postgate _rufa rufuli_ Palmer || _fellat_ O: _fallat al. fellat_ RVen: _fallat_ cett. LX Num te leaena montibus Libystinis aut Scylla latrans infima inguinum parte tam mente dura procreauit ac taetra, ut supplicis uocem in nouissimo casu contemptam haberes, a nimis fero corde? 5 LX cum LIX continuant Ω 1 _Libystinis_ Scaliger: _libis_(_ss_ O)_inis_ Ω 2 _silla_ GORBLa¹: _sylla_ Ven et cod. Ashburn. 4 _supplic_(_t_ R)_iis_ Ω: _suplicus_ O 5 _conteptam_ GR: _conten{p}tam p_ admodum exigua O || _animis_ Ω Post hunc u. spatium est in O quinque uersuum, tum in summa proxima pagina incipit LXI LXI Collis o Heliconiei cultor, Vraniae genus, qui rapis teneram ad uirum Virginem, o Hymenaee Hymen, Hymen o Hymenaee; 5 Cinge tempora floribus suaue olentis amaraci, flammeum cape laetus, huc Huc ueni, niueo gerens luteum pede soccum. 10 Excitusque hilari die, nuptialia concinens uoce carmina tinnula, Pelle humum pedibus, manu pineam quate taedam. 15 Namque Iunia Mallio, qualis Idalium colens uenit ad Phrygium Venus Iudicem, bona cum bona nubet alite uirgo, 20 Floridis uelut enitens myrtus Asia ramulis quos Amadryades deae Ludicrum sibi rosido nutriunt umore. 25 Quare age, huc aditum ferens, perge linquere Thespiae rupis Aonios specus, Nympha quos super irrigat frigerans Aganippe. 30 Ac domum dominam uoca coniugis cupidam noui, mentem amore reuinciens Vt tenax hedera huc et huc arborem implicat errans. 35 Vosque item simul integrae uirgines, quibus aduenit par dies, agite in modum Dicite, O Hymenaee Hymen, Hymen O Hymenaee. 40 Vt lubentius, audiens se citarier ad suum munus, huc aditum ferat Dux bonae Veneris, boni coniugator amoris. 45 Quis deus magis ancsiis est petendus amantibus? quem colent homines magis Caelitum, O Hymenaee Hymen, Hymen O Hymenaee? 50 Te suis tremulus parens inuocat, tibi uirgines zonula soluunt sinus. Te timens cupida nouos captat aure maritus. 55 Tu fero iuueni in manus floridam ipse puellulam dedis a gremio suae Matris, O Hymenaee Hymen, Hymen O Hymenaee. 60 Nil potest sine te Venus, fama quod bona comprobet, commodi capere, at potest Te uolente. quis huic deo compararier ausit? 65 Nulla quit sine te domus liberos dare, nec parens stirpe nitier; at potest Te uolente. quis huic deo compararier ausit? 70 Quae tuis careat sacris, non queat dare praesides terra finibus: at queat Te uolente. quis huic deo compararier ausit? 75 Claustra pandite ianuae. uirgo adest. uiden ut faces splendidas quatiunt comas? . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . tardet ingenuus pudor. Quem tamen magis audiens, 80 flet quod ire necesse est. Flere desine. non tibi Au- runculeia periculum est, ne qua femina pulcrior Clarum ab Oceano diem 85 uiderit uenientem. Talis in uario solet diuitis domini hortulo stare flos hyacinthinus. Sed moraris, abit dies. 90 prodeas noua nupta. Prodeas noua nupta, si iam uidetur, et audias nostra uerba. uiden? faces Aureas quatiunt comas: 95 prodeas noua nupta. Non tuus leuis in mala deditus uir adultera, probra turpia persequens, A tuis teneris uolet 100 secubare papillis. Lenta qui uelut adsitas uitis implicat arbores, implicabitur in tuum Complexum. sed abit dies. 105 prodeas noua nupta. O cubile, quod omnibus . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . candido pede lecti, Quae tuo ueniunt hero, quanta gaudia, quae uaga 110 nocte, quae medio die Gaudeat. sed abit dies. prodeas noua nupta. Tollite, O pueri, faces. flammeum uideo uenire. 115 ite concinite in modum ‘Io Hymen Hymenaee io, io Hymen Hymenaee.’ Ne diu taceat procax Fescennina iocatio. 120 nec nuces pueris neget Desertum domini audiens concubinus amorem. Da nuces pueris, iners concubine: satis diu 125 lusisti nucibus. lubet Iam seruire Talasio. concubine, nuces da. Sordebant tibi uillicae, concubine, hodie atque heri. 130 nunc tuum cinerarius Tondet os. miser a miser concubine, nuces da. Diceris male te a tuis unguentate glabris marite 135 abstinere, sed abstine. Io Hymen Hymenaee io, io Hymen Hymenaee. Scimus haec tibi quae licent sola cognita, sed marito 140 ista non eadem licent. Io Hymen Hymenaee io, io Hymen Hymenaee. Nupta, tu quoque quae tuus uir petet caue ne neges, 145 ni petitum aliunde eat. Io Hymen Hymenaee io, io Hymen Hymenaee. En tibi domus ut potens et beata uiri tui. 150 quae tibi sine seruiat (Io Hymen Hymenaee io, io Hymen Hymenaee) Vsque dum tremulum mouens cana tempus anilitas 155 omnia omnibus annuit. Io Hymen Hymenaee io, io Hymen Hymenaee. Transfer omine cum bono limen aureolos pedes, 160 rasilemque subi forem. Io, Hymen Hymenaee io, io Hymen Hymenaee. Aspice unus ut accubans uir tuus Tyrio in toro, 165 totus immineat tibi. Io Hymen Hymenaee io, io Hymen Hymenaee. Illi non minus ac tibi pectore uritur intimo 170 flamma, sed penite magis. Io Hymen Hymenaee io, io Hymen Hymenaee. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . Mitte brachiolum teres, praetextate, puellulae. 175 iam cubile adeat uiri. Io Hymen Hymenaee io, io Hymen Hymenaee. Vos bonae senibus uiris cognitae bene feminae, 180 collocate puellulam. Io Hymen Hymenaee io, io Hymen Hymenaee. Iam licet uenias, marite. uxor in thalamo tibi est, 185 ore floridulo nitens Alba parthenice uelut luteumue papauer. At, marite, ita me iuuent caelites, nihilo minus 190 pulcer es, neque te Venus Neglegit. sed abit dies. perge ne remorare. Non diu remoratus es. iam uenis. bona te Venus 195 iuuerit, quoniam palam Quae cupis capis et bonum non abscondis amorem. Ille pulueris Africei siderumque micantium 200 subducat numerum prius, Qui uostri numerare uolt multa milia ludei. Ludite ut lubet et breui liberos date. non decet 205 tam uetus sine liberis Nomen esse, sed indidem semper ingenerari. Torquatus uolo paruulus matris e gremio suae 210 porrigens teneras manus, Dulce rideat ad patrem semihiante labello. Sit suo similis patri Mallio et facile inscieis 215 noscitetur ab omnibus, Et pudicitiam suo matris indicet ore. Talis illius a bona matre laus genus approbet, 220 qualis unica ab optima Matre Telemacho manet fama Penelopeo. Claudite ostia uirgines. lusimus satis. at bonei 225 coniuges, bene uiuite et Munere assidue ualentem exercete iuuentam. LXI _EPI_(_Y_ GRVen)_THALAMIVS _(_-MVS_ RVenB) _IVNIE_ (_VINIE_ A: _IVLIE_ BLa¹) _ET MAL(L)II_ Ω: spatium tituli in O 1 _bellicon iei_ O 4 _uirginem o hymenee_ 5 _Hymen o hymenee hymen_ codd. nisi quod DG habent 4 _V. o hymenee hymen_ 5 _O hymenee hymen_ 5 _O Hymen Hymenaee_ Lachm. secutus Ald. I, Giri 7 _amarịci_ (suprascr. _a_) O: _amarici_ GRVenACD 8 _flameum_ Ω 12 _concinens_ ACD: _continens_ Ω 13 _tinnuula_ O et R m. pr: _tinnulla_ cod. Ashburn. 15 _spineam_ Parthenius 16 _iunia_ GORCVen: _uinia_ DLachm.: _iullia_ BLa¹ cod. Ashburn. || _mal Dio_ Ω 24 _Ludicrum_ RVenBa: _Ludricum_ GOACh² 25 _umore_ cod. Ashburn.: _humore_ Ω Post _nutriunt_ erasae sunt duae litterae in R: _nutriuntur honore_ Maehly: _nutriere liquore_ Richards 32 cum sequente u. coniungebat Bonnet 33 _reuinciens_ ah: _reuincens_ Ω 34 _edera_ Ω || _hục_ (suprascr. _a_) et _hục_ (suprascr. _a_) R 38 _in nodum al. in modum_ RVen: _in nodum_ Ω 40 om. ADh: _O hymenee hymenee hymen_ Ω nisi quod in R mutatum est in _Hymen o hymenee hymen_: _O Hymen Hymenaee_ Lachm. 42 _citaries_ O: _citarie_ h²: _sed citarior_ cod. Ashburn.: num _et citatior_? 46 _anxiis_ Haupt: _amatis_ Ω: _mage mutueis_ Pleitner: _mage saucieis_ Pohl Inter 49 et 50 in Ω est _Compararier_ (_-es_ O) _ausit_ quod correctum est in hh² 50 om. B: _O hymen hymenee hymen_ GOAC et sic R sed mox mutatum in _Hymen o h. h. || O hymen o h. h._ h² 51 _suis tremulus_ ed. 1473: _sui si rem_(_rom-_ Bh)_ulus_ OBACh: _sui si remulus al. remus_ G et Ven, sed Ven inuerso ordine: _sui s//remulus_ R erasis duabus fere litteris 55 _maritos_ Ω 56 _fer o_ Ω 58-60 sic leguntur in codd. 58 _dedis a gremio su(a)e matris_ 59 + 60 _O hymenee hymen hymenee_ (_o hymenee_ G) 61 _nihil_ G m. pr. (nunc habet _nil_) BLa¹ACah: _nichil_ ORh²: _nil al. nihil_ Ven 66-75 om. a 66-70 om. h 68 _nitier_ Par. 7989 et Bononiensis 2744: _uicier_ GRVenLa¹C: _uities_ O: _uintier_ cod. Ashburn.: _uincier_ AD Lachm.: _iungier_ Scaliger 70 _compararies_ O 77 _adest_ Ω: _ades_ Schrader, Lachm. Post 78 lacunam statui quattuor uersuum 79 _tradet_ h² 82 _Aurunculeia_ O et marg. h²: _Arunculeia_ cett. nisi quod _Acunculeia_ est in a, _Aruncudia_ in h² 85 _occeano_ Ω 90 _abiit_ Ω 91 om. codices: additus est in Ald. I 94 _uiden? faces_ p: _uiden_ (_uideri_ O) _ut_ Ω 99 _probra turpia_ Calp. 1481: _procatur_ (_procatur._ GOR) _pia_ Ω 102 _lenta qui_ Ald. I: _lentaque_ codd. praeter O: _lenta sed_ O quod recepit Baehrens 105 _abiit_ Ω Post 107 lacunam statui trium uersuum 110 _gaudiaque_ Ω 111 _nocteque_ Ω 112 _abiit_ Ω 114 _o_ om. codd.; additum est in ed. pr. 115 _flam_(_mm_ O)_ineum_ Ω 116-8 sic leguntur in Ω _Io hymen hymenee io Io hymen hymenee io Ite concinite in modum_ nisi quod O _Io hymen hymenee io_ semel tantum habet 117 _o_ pro _io_ initio utriusque uersus scribendum esse, sicut est in Ald. I, ratus est Lachm. || _io_ reuocauit Munro Elucid. p. 135 sqq. 118 _io_ quod addunt in fine codices om. Ald. I 119 _taceatis_ Ω sed iam correctum in RBh²a 120 _fescennina_ GRVen: _fosceninna_ O: _fascen_(_nn_ BD)_ina_ BDh² || _locac_(_t_ O)_io_ OR: _lotatio al. locutio_ G: _locutio_ uel _loquutio_ ACBLa¹Dahh²: _iocatio_ Heinsius 122 _domino_ ed. Cantabrig. 1702 || _uidens_ Schwabe: _arguens_ Weber 125 _diu_] _domini_ O: num _domi_? 126 _iubet_ h² 127 _talasio_ Ω 129 _uilice_ Oh: _malulae_ Pauckstadt 132 _misera miser_ O: _miser ah miser_ GDAVen et sic R sed prius _er_ super rasuram || _ha_ BC 134 _diceris_ ed. Parm. 1473: _diceres_ Ω || _malle_ corr. G, OVen: _malḷe_ R || _tụ_ (suprascr. _e_) R 135 _unguenta te_ Ω 138 om. Ω 139-43 om. h² 139 _simus hec tibique_ O 143 _io hymen hymenee io_ Ω et sic semper 144-8 om. in textu, add. in marg. R 144 _tuis_ GDVen 145 _deneges_ Owen 146 _ni_ GORDah: _ne_ marg. R, VenBLa¹ACh² 148 om. O, habet G ascriptum in marg. 149-53 om. BLa¹h² 151 _sine seruiat_ Bern. Pisanus: _sine seruit_ (_se ruit_ A) Ω: _sine fine seruit_ D: _sine fine erit_ Auantius || _quo tibicina fert uiam_ ego et Chr. Alois. Ferrucci 153 om. O 155 _anilitas_ codex Vicentinus scriptus anno 1460: _an(n)ilis etas_ Ω: _annulis etas_ B Phil. 156 _amnuit_ D quod uerum credebat T. H. Key et pro _abnuit_ scriptum 158 om. O 159 _homine_ R m. pr. 161 _sibi_ Ω 163 om. O 164 _intus_ Statius: _imus_ Fruterius: _unctus_ C. Barth: _udus_ Heinsius 169 _hac_ GO 170 _uritur_ OD et corr. B: _uritur al. urimur_ G: _urimur_ RVenAC: _urintur_ B m. pr. Post 173 unam stropham excidisse censeo 174-8 om. h 175 _puelle_ Ω 176 _adeat_ O Paris. 7989, Bentley: _adeant_ Ω 179 _uos_ om. Ω: add. Auantius: _O_ Baehrens || _uiris_ Statius: _unis_ (_unus_ Bh²: _u[^]nis_ (suprascr. _l_) R) Ω: _Vos bonae senibus senes_ Passeratius 180 _bene_ Turnebus: _berue_ GORVenAC: _breue_ BLa¹Dahh² 181 _puellulam_ Parthenius: _puellam_ Ω 185 om. Bh² || _tibi est_ Bentley et sic Paris. 7989, sed additis notis quae inuertenda uerba esse declararent _tib̿i̿ es̿t̿_ (sic): _ubi est_ A Santenianus: _est tibi_ GORVenLa Dah 187 _uelut_ h et Paris. 7989: _uultu al. uult_ G: _ul˙t_ O: _uultu_ Ω 189-193. 194-198 inuerso ordine habent _Ω_, corr. Scaliger 189 _Ad_ (_At_ D) _maritum tamen iuuenem_ Ω: corr. Scaliger 191 _pulcre res_ Ω: corr. Robortellus 1548 || _nec te_ Ω 192 _Neglegit_ O: _Negligit_ cett. || _abiit_ Ω 193 _remorare_ OADahh²: _rememorare_ GRVenBLa¹ 194 _remora_(_remo-_ O)_ta es_ Ω 196 _iuuerit_ Auantius: _inuenerit_ Ω 197 _Quod cupis cupis_ O. R m. pr., Heinsius. Giri 198 _abscondas_ Ω 199 _Africei_ Lachm. (_-ci_ iam Heinsius): _ericei_ GORVenBLa¹C: _eritei_ h: _eruti_ Quicherat 201 _sublegat_ Landor 202 _uostri_ Scaliger: _nostri_ Ω: _uostra qui_ Landor || _uult_ Calp. 1481: _uolunt_ Ω 203 _ludei_ Scaliger: _ludi_ ed. antiquissima saec. xv: _ludere_ Ω 204 _Et ludite et lubet Ω:_ corr. Parthenius 208 _ingenerati_ OD 209 _Torcu_(_quu_ h²)_tus_ Oh² 210 _e_] _et_ O: fortasse _ex_ 213 _semihiante_ Scaliger: _sed mihi ante_ Ω: _semhiante_ Lucian Mueller 215 _mallio_ A: _maulio_ O: _manlio_ GRVen || _inscieis_ Lachm.: _insciis_ corr. R, a: _insciens_ Ω 216 _omnibus_ Ω: _obuieis_ Pleitner: _et omnibus n. ab inscieis_ Dawes, Haupt 217 _Et_ Ω: _Sic_ Hermann || _suo_ a Baehrens, Postgate: _suam_ Ω: _suae_ Calp. 1481, uulgo 219, 220 sic leguntur in Ω _Talis illius a bona matre 220 Laus_ (_Zaus_ RVen) _genus_ (_egenus_ O) _approbet_, in Da sic _Talis illius a bona 220 Matrizans_ (_-zando_ a) _genus approbet_ 221 _ab_ om. O 222 _theleamaco_ Ω: _thelamacho_ O 223 _penolopeo_ GRVenBAD 224 _hostia_ Ω 225 _ad bonei_ D: _ad bolnei_ (_al. bonei_ Ven et marg. G, _ad bonlei_ O) Ω 226 _bene uiuite_ a: _bone uite_ Ω: _Veneris bonae_ Froehlich, Halbertsma || fort. _bene mutuo ex_ 227 _assiduo_ a: _Mutue assiduei_ Huleatt 228 _exercere_ O Deinde _Explicit epithalamium_ O LXII IVVENES Vesper adest, iuuenes, consurgite: Vesper Olympo exspectata diu uix tandem lumina tollit. surgere iam tempus, iam pinguis linquere mensas, iam ueniet uirgo, iam dicetur hymenaeus. Hymen O Hymenaee, Hymen ades O Hymenaee! 5 VIRGINES Cernitis, innuptae, iuuenes? consurgite contra; nimirum Oetaeos ostendit noctifer ignes. sic certest; uiden ut perniciter exsiluere? non temere exsiluere, canent quod uisere par est. Hymen O Hymenaee, Hymen ades O Hymenaee! 10 IVVENES Non facilis nobis, aequalis, palma parata est, aspicite, innuptae secuta ut meditata requirunt. non frustra meditantur, habent memorabile quod sit, nec mirum, penitus quae tota mente laborant. nos alio mentes, alio diuisimus aures, 15 iure igitur uincemur, amat uictoria curam. quare nunc animos saltem committite uestros, dicere iam incipient, iam respondere decebit. Hymen O Hymenaee, Hymen ades O Hymenaee. VIRGINES Hespere, qui caelo fertur crudelior ignis? 20 qui natam possis complexu auellere matris, complexu matris retinentem auellere natam, et iuueni ardenti castam donare puellam. quid faciunt hostes capta crudelius urbe? Hymen O Hymenaee, Hymen ades O Hymenaee! 25 IVVENES Hespere, qui caelo lucet iucundior ignis? qui desponsa tua firmes conubia flamma, quae pepigere uiri, pepigerunt ante parentes, nec iunxere prius quam se tuus extulit ardor. quid datur a diuis felici optatius hora? 30 Hymen O Hymenaee, Hymen ades O Hymenaee! VIRGINES Hesperus e nobis, aequalis, abstulit unam. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . [Hymen O Hymenaee, Hymen ades O Hymenaee! IVVENES . . . . . . . . . . . . . . . . Namque tuo aduentu uigilat custodia semper, nocte latent fures, quos idem saepe reuertens, Hespere, mutato comprendis nomine eosdem. 35 at libet innuptis ficto te carpere questu. quid tum, si carpunt, tacita quem mente requirunt? Hymen O Hymenaee, Hymen ades O Hymenaee! VIRGINES Vt flos in saeptis secretus nascitur hortis, ignotus pecori, nullo contusus aratro, 40 quem mulcent aurae, firmat sol, educat imber; multi illum pueri, multae optauere puellae: idem cum tenui carptus defloruit ungui, nulli illum pueri, nullae optauere puellae: sic uirgo, dum intacta manet, dum cara suis est; 45 cum castum amisit polluto corpore florem, nec pueris iucunda manet, nec cara puellis. Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee! IVVENES Vt uidua in nudo uitis quae nascitur aruo, numquam se extollit, numquam mitem educat uuam, 50 sed tenerum prono deflectens pondere corpus, iam iam contingit summum radice flagellum, hanc nulli agricolae, nulli coluere iuuenci: at si forte eadem est ulmo coniuncta marito, multi illam agricolae, multi accoluere iuuenci: 55 sic uirgo dum intacta manet, dum inculta senescit; cum par conubium maturo tempore adepta est, cara uiro magis et minus est inuisa parenti. et tu ne pugna cum tali coniuge uirgo, non aequom est pugnare, pater cui tradidit ipse. 60 ipse pater cum matre, quibus parere necesse est. . . . . . . . . uirginitas non tota tua est, ex parte parentum est, tertia pars patrist, pars est data tertia matri, tertia sola tua est: noli pugnare duobus, qui genero sua iura simul cum dote dederunt. 65 Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee! LXII Hoc unum carmen seruatum est in codice saeculi ix Thuaneo, nunc Parisino Lat. 8071 (T), in quo inscriptum est _Epithalamium Catulli_. EXAMETRVM CARMEN NVPTIALE_ Ω_ 1 in marg. _turba uirorum_ G: _turba uirginum_ (suprascr. _orum_) R: _t. uirum_ BVen || _Vesper adest_] _Varro L. L. vii. 50 Vesperugo stella quae uespere oritur, a quo eam Opilius scribit Vesperum, itaque dicitur alterum_ (_alternum_ Riese) _Vesper adest_. 2 _expect._ TΩ 3 _tempus iam_ (suprascr. _est_) G || _pinguis_ TO: _pingues_ GR et cett. 5 _hymens̶_ (sic) R 6 in marg. _Puelle_ GRVen || _consurgi eretera_ T: _consurgere contra_ Iac. Mowat Cantabrigiensis, quod ipsum in cod. Canon. Lat. 33 inueni 7 _oeta eos_ T: _haec eos_ O: _hoc eos_ Ω || _ignes_ Ald. I: _imbres_ T: _imber_ uel _ymber_ Ω 8, 9 _exsiluere_ scripsi: _exil._ codd. 8 _sic certest_ Haupt: _siccer tes .i._ T: _sic certe si_ O: _sic certe_ GR sed ut in utroque post _certe_ rasura sit: _sic certe_ cett. 9 _canent quod uisere par est_ T Voss: _canent_ (_cauent_ La¹) _quo uisere parent_ Ω: _c. quos uincere par est_ Bapt. Guarinus: _canent quo uincere par est_ Auantius: _c. quod uincere par est_ Passeratius: _c. quod uespere par est_ B. Venator 11 in marg. _puelle_ GRBVen || _nobilis_ T || _aequales_ Lachm. 12 _innupte secum ut meditata requi_(_ae_ D)_runt_ TD: _in_(_i_ Ba)_nupte que_ (_queṛụṇṭ_ O) _secum ut meditare querunt_ Ω 13 _memora psile_ T 14 habet T solus. Spurium putarunt Scal. Naeke Lachm. ed. 1 15 _nos_] _non_ T || _diuisimus_ (suprascr. _diuidamus_) G 17 _nunc_ T: _non_ Ω || _co(m)mittite_ Ω: _conuertite_ T 18 _incipiaent_ T 20 in marg. _Puelle_ GRBVen || _quis_ T || _fertur_] _potuit_ A: _patuit_ Bergk 21 _conplexua uel{l}ere_ T || _amatris_ O 22 fort. _conplexu a matris_ || _auelle_ T 24 _credelius_ T 25 _Kymeno kymeneę kymenades o kymeneę_ T, prima littera per k, non per usitatiorem h, notata 26 in marg. _Iuuenes_ GRBVen || _quis_ T || _iucundior_ T: _ioc._ Ω 27 _fines_ T: _signes_ Palmer || _conubia_ T: _conn._ Ω 28 _quae_ T: _quod_ h²: _quo_ Ω, etiam R, quamuis _{d_} post inlatum sit || _uir_ T 29 _uinxere_ O 30 _a_ om. T 31 _Kymeno kymeneae kymenades o kymeneę_ T 32 in marg. _Puelle_ GRBVen || _aequalis_ T: _equales_ O: _equaleṣ_ (suprascr. _m_) GR: _aequalem en_ Giri Post 32 excidisse nonnulla iam uidit Auantius. Lacunam sex uersuum posui, quam secutus sit uersus intercalaris _Hymen o Hymenaee Hymen ades o Hymenaee_, quamuis nec in T nec in Ω legatur 35 _comperendis_ T: _conprendis_ O et nunc G || _eosdem_ Ω: _eospem_ T: _Eous_ Schrader 36 _at libet_ Ω: _adlucet_ T 37 _quittum_ T: _quod al. quid tamen_ GVen: _quem_ D: _quema_ T: _quam_ Ω 38 _Kymeno kymeneae kymenales kymeno kymeneę_ T 39 in marg. _Puelle_ GRVenB || _saeptis_ T: _septis_ Ω 40 _conuolsus_ T: _conclusus_ O: _contusus_ Ω et sic R sed ut _t_ super rasuram sit 41 _quaemulcens aurefirma_ T Post hunc u. excidisse unum uersum censebant Spengel et Hermann: sed nullum lacunae uestigium praebent codices 42 _obtauere_ T 43, 4 om. TO 45 Quintil. Inst. Orat. ix. 3.16 Catullus in Epithalamio ‘dum innupta manet, dum cara suis est,’ cum prius dum significat quoad, sequens usque eo || _intacta_ Ω: _innupta_ Quintilianus || _dum cara_ Quintilianus, BLa¹: _tum cara_ TGORVenADa || _suis est_ Quintilianus, T: _sui sed_ BLa¹AC: _sui. sed_ GOVen et R m. pr. 46 _amisit_ R, _s_ super rasuram 48 _Kymeneo kymeneę kymenades kymeneę_ T 49 in marg. _Iuuenes_ GRVenB 50 _Numquam se extollit quam mun{i}team ducat uuam_ T 51 _per flectens_ T 52 _flacellum_ T 53 _han{c} nulli agriġ.cul{l}ę multi acoluere_ T: _nulli coluere_ (_accol._ La¹) Ω 54-55 om. Da 54 _apsi_ T || _marita_ T, Ballin 55 _agriculę_ T || _accol._ Ω: _acol._ T 56 _dum innupta manet_ Weber: _tum inculta senescit_ T 57 _conubium_ TB 58 _cura_ TGOD Pleitner || _uiro_ TGOD: _uirgo_ RVenC: _cara uiro magis est, minus est inuisa p._ Sonny Post hunc u. excidisse intercalarem duce Hermanno multi crediderunt 59 _et tua nec_ T: _et tu nec_ Ω: _at tu ne_ Ald. I: _at nec tu_ Postgate Post 59 unum u. Rossbach, post 65 Haupt et Pleitner putarunt excidisse ut quemadmodum amoebaeum carmen (20-58) nouem uersus iuuenum praecedebant, eodem modo nouem sequerentur. Ego post 61 potius lacunam indicaui 60 _equom_ T: _(a)equo_ Ω || _cum_ B 61 _ipse_ prius om., postea in marg. add. RVen 62 om. T 63 sic Muretus nisi quod praetulit _patris est_ || _tertia patris pars est data tertia matri_ T: _tercia pars patri est data tercia matri_ O: _tertia pars patri data pars data t. m._ Ω: _T. pars patris_ Schüler 64 _solit tu est noli tuignare_ T 66 _Kymeno kymeneę kymenades .o. kymeneae_ T LXIII Super alta uectus Attis celeri rate maria, Phrygium ut nemus citato cupide pede tetigit, adiitque opaca siluis redimita loca deae, stimulatus ibi furenti rabie, uagus animis, deuoluit ile acuto sibi pondere silicis. 5 itaque ut relicta sensit sibi membra sine uiro, etiam recente terrae sola sanguine maculans, niueis citata cepit manibus leue typanum, typanum, tubam Cybelles, tua, mater, initia, quatiensque terga taurei teneris caua digitis, 10 canere haec suis adorta est tremebunda comitibus. agite ite ad alta, Gallae, Cybeles nemora simul, simul ite, Dindimenae dominae uaga pecora, aliena quae petentes uelut exules loca, sectam meam exsecutae duce me mihi comites, 15 rapidum salum tulistis truculentaque pelagi, et corpus euirastis Veneris nimio odio; hilarate aere citatis erroribus animum. mora tarda mente cedat: simul ite, sequimini Phrygiam ad domum Cybelles, Phrygia ad nemora deae, 20 ubi cymbalum sonat uox, ubi tympana reboant, tibicen ubi canit Phryx curuo graue calamo, ubi capita Maenades ui iaciunt hederigerae, ubi sacra sancta acutis ululatibus agitant, ubi sueuit illa diuae uolitare uaga cohors, 25 quo nos decet citatis celerare tripudiis. simul haec comitibus Attis cecinit notha mulier, thiasus repente linguis trepidantibus ululat, leue tympanum remugit, caua cymbala recrepant, uiridem citus adit Idam properante pede chorus. 30 furibunda simul anhelans uaga uadit animam agens comitata tympano Attis per opaca nemora dux, ueluti iuuenca uitans onus indomita iugi: rapidae ducem secuntur Gallae properipedem. itaque, ut domum Cybelles tetigere lassulae, 35 nimio e labore somnum capiunt sine Cerere. piger his labante languore oculos sopor operit: abit in quiete molli rabidus furor animi. sed ubi oris aurei Sol radiantibus oculis lustrauit aethera album, sola dura, mare ferum, 40 pepulitque noctis umbras uegetis sonipedibus, ibi Somnus excitum Attin fugiens citus abiit: trepidante eum recepit dea Pasithea sinu. ita de quiete molli rapida sine rabie simul ipse pectore Attis sua facta recoluit, 45 liquidaque mente uidit sine queis ubique foret, animo aestuante rusum reditum ad uada tetulit. ibi maria uasta uisens lacrimantibus oculis, patriam allocuta maestast ita uoce miseriter. ‘patria o mei creatrix, patria o mea genetrix, 50 ego quam miser relinquens, dominos ut herifugae famuli solent, ad Idae tetuli nemora pedem, ut aput niuem et ferarum gelida stabula forem, et earum omnia adirem furibunda latibula, ubinam aut quibus locis te positam, patria, reor? 55 cupit ipsa pupula ad te sibi dirigere aciem, rabie fera carens dum breue tempus animus est. egone a mea remota haec ferar in nemora domo? patria, bonis, amicis, genitoribus abero? abero foro, palaestra, stadio et gymnasiis? 60 miser a miser, querendum est etiam atque etiam, anime. quod enim genus figuraest, ego non quod obierim? ego mulier, ego adolescens, ego ephebus, ego puer, ego gymnasei fui flos, ego eram decus olei: mihi ianuae frequentes, mihi limina tepida, 65 mihi floridis corollis redimita domus erat, linquendum ubi esset orto mihi Sole cubiculum. ego nunc deum ministra et Cybeles famula ferar? ego Maenas, ego mei pars, ego uir sterilis ero? ego uiridis algida Idae niue amicta loca colam? 70 ego uitam agam sub altis Phrygiae columinibus, ubi cerua siluicultrix, ubi aper nemoriuagus? iam iam dolet quod egi, iam iamque paenitet.’ roseis ut huic labellis sonitus citus abiit, geminas deorum ad auris noua nuntia referens, 75 ibi iuncta iuga resoluens Cybele leonibus laeuumque pecoris hostem stimulans ita loquitur. ‘agedum’ inquit ‘age ferox i, face ut hunc furor agitet, face uti furoris ictu reditum in nemora ferat, mea libere nimis qui fugere imperia cupit. 80 age caede terga cauda, tua uerbera patere, face cuncta mugienti fremitu loca retonent, rutilam ferox torosa ceruice quate iubam.’ ait haec minax Cybelle religatque iuga manu. ferus ipse sese adhortans rapidum incitat animo, 85 uadit, fremit, refringit uirgulta pede uago. at ubi umida albicantis loca litoris adiit, tenerumque uidit Attin prope marmora pelagei, facit impetum: ille demens fugit in nemora fera: ibi semper omne uitae spatium famula fuit. 90 dea, magna dea, Cybelle, dea, domina Dindimei, procul a mea tuos sit furor omnis, hera, domo: alios age incitatos, alios age rabidos. LXIII _DE BERECINTHIA ET ATHI_ Ω: nullum spatium in O 1 _Attis_ Marius Victorinus 212 Gaisford, 154 Keil: _actis_ Ω: _athis_ AD || _celeri_ Terent. Maur. 2899 et Victorinus: _celere_ Ω 2 _ut_ om. Caesius Bassus 262 K. 3 _loca dee i_ ed. antiquissima saec. xv: _i_, ut uidetur, a u. 78 tralata 4 _ibi_ ed. Trinc.: _ubi_ Ω || _animis_ Lachm.: _amnis_ Ω, nisi quod La¹ habet _ãius_: _animi_ Scal. 5 _deuoluit iletas_ (_illectas_ Da) _acuto sibi pondere silices_ codd.: _ile_ Lachm.: _icta_ Statius: _illa_ Scal.: _pondere silicis_ Passeratius: _pondera silice_ Auantius: _ilei a. s. pondera silice_ Bergk 7 _maculas_ Ω 8, 9 _ti(y)mpanum_ Ω: corr. Scaliger 9 _tubam_ Ω: _typum_ Munro: fort. _tabal_ uel _tablam_: Hesych. τάβαλα ταβῆλα‧ ὑπὸ Πάρθων οὕτω καλεῖται ὄργανον κριβάνῳ ἐμφερές, ᾧ χρῶνται ἐν τοῖς πολέμοις ἀντὶ σάλπιγγος. || _cibe_(_i_ La¹)_les_ GORLa¹: _cybel{l}es_ B: _Cybebes_ Bentley || _tua_ Calp. 1481: _tu_ codd. 10 _que_] _quod_ GORVenLaurentiani || _taurei_ Lachm.: _tauri et_ Ω 12 _Ci_(_y_ A)_belles_ OA 13 _dindimenee_ G (sed ut secunda _e_ addita post uideatur), Ven || _pecora_ Auantius: _pectora_ Ω 14 _alienaque_ Ω || post _loca_ codd. addunt _celeri_ quod uocabulum transferebat omissa _i_ ad finem u. 74 Lachm. 15 _execute_ GO: _execute_ R: _excute_ BLa¹Ven 16 _pelage_ Victorius, Bentley: _pellage̶i_ Bod. Lat. Class. e. 15 17 _euirastis_ GD: _eiurastis_ a: _euitastis_ Ω 18 _aere citatis_ Lachm.: _erocitatis_ O: _crocitatis_ GDAC: _crocitatis al. ere citatis_ RVen: _erae c._ Auantius, Bentley || _an animum_ Ω: _an_ om. h et Bod. Lat. Class. e. 15 19 _cedat al. cedit_ G 20 _cibelles_ O: _cibeles_ GR 23 _menade sui_ Ω || _ei derigere_ Ω 27 _atris_ Ω: _athis_ D || _notha_ O: _nota_ Ω 28 _thiasiis_ RBLa¹: _thy{a}siis_ G: _thiasis_ O || _strepitantibus_ Voss 31 _animam agens_ Lachm.: _animagens_ OCRVen: _anima gens_ BLa¹AD et sic G sed hic altera _a_ minore litteris ceteris: _animo_ uel _animi egens_ Auantius 32 _actis_ Ω 33 _iugi_ marg. Bodl. Lat. Class. e. 15: _luci_ Ω 34 _properipedem_ Balth. Venator: _propere pedem_ Ω 35 _ci_(_y_ B)_belles_ OB 37 _languore_ scripsi: _langore_ codd. quod retinuit Lachm. 38 _abit_ O et Bodl. Lat. Class. e. 15: _abiit_ cett. || _molli_ Festus p. 374 von Ponor: _mollis_ Ω || _rabidus_ Festus, GORVen ACD: _rabidi_ BLa¹ Phil. 39 _oris aurei_ p: _horis aureis_ Ω 40 _sola dura_ p, Bod. Lat. Class. e. 15: _sol a dura_ G: _sol adura_ Ω 42 _excitam_ Lachm. || _attin_ GORVenC: _athin_ BLa¹A 43 _trepidantem_ R || _eum_ La¹a et sic nunc R, quamquam potest ex _cum_ correctum uideri: _cum_ GOVenD et plerique: _quem_ Bentley || _pasitheo_ Ω 45 _ipsa_ Al. Guarinus || _attis_ G: _actis_ RVenC: _atris_ O 46 _sineque is_ O: _sineque his_ Ω 47 _aestuante rusum_ Victorius: _estuanter usum_ Ω || _tetulit_ Calp. 1481: _retulit_ Ω 49 _patriam allocuta est ita uoce miseriter_ (_miseritus_ ORBLa¹: _miseritus al. miseriter_ G Ven) _maiestas_ (_magestates_ O) _Ω_ Correxit Auantius in ed. Trinc. _Patriam a. uoce est ita maesta miseriter_ Calpurnius 1481 50 _genetrix_ G: _genitrix_ ORVen 52 _tetuli_ O: _retuli_ Ω 53 _ut caput_ (_d_ R) Ω || _stabilia_ O, prius G 54 _et earum ad omnia irem_ ed. Trinc.: _ad inuia irem_ Starkie: _ut ima ad._ Postgate 56 _pupula_ D: _popula atte_ (_áte_ D: _acte_ BLa¹) Ω 58 _hoc_ Carpentoractensis: an _huc_? 60 _gūmasiis_ O: _ginnasiis_ B m. pr., R: _gimnasiis_ C || G quid habuerit a m. pr. non dispexi, nunc habet _gymnasiis_ || _stadioque gymnasi_ Santen: _guminasiis_ ego ed. 1 || Nunc retinendum puto, sic ut fecit Lachm., _stadio et gymnasiis_ mutata specie metri cum in hac quoque parte uersus (sic ut in priore, 54 _et earum omnia adirem_) admissus esset in primo pede ionicus a minore _stădĭo ēt gȳm. nasiis_ 61 _a_ C: _ha_ OB: _ah_ GRVenLa¹ 62 _figuraest_ Lachm.: _figura est_ Ω || _non quod obierim_ Statius: _non quid abierim_ Ω: _non quod habuerim_ Scaliger: fort. _adierim_ 64 _gymnasei_ Phil.: _gi_(_y_ AC)_mnasti_ Ω 66 _corolis_ Calp. 1481: _circulis_ Ω 67 _liquendum_ GORCVen || _solo_ Ω 68 _ego nec_ Ω: _ego ne_ Bod. Lat. Class. e. 15: _ego non_ a: _ego nunc_ Santen: _egone ut_ Bentley: fort. _egon hic_ h.e. ego qui talis fui, sc. gymnasei flos, a multis adamatus || _ferar_] _ferarum_ Ω 69 _pars_ G sic scriptum habet ut _rs_ super rasuram sit 70 _niue_ Calp. 1481: _nene_ Ω: _ne_ a et Bod. Lat. Class. e. 15 71 _columinibus_ Bod. Lat. Class. e. 15 et p: _columnibus_ Ω: _culminibus_ Bentley: cf. _gymnasiis_ (61) 72 _silui cultrix_ Ω || _nemori uagus_ Ω 74 _huic_ p: _hinc_ Ω: _hic_ Bentley || _sonitus adiit_ Ω: _sonitus citus adiit_ Bentley, Spengel: _sonitus uagus abiit_ Ahlwardt: _sonitus abiit celer_ Lachm.: _s. celer ab._ Heyse: _sonus editus ab._ Froehlich 75 _adauris_ O: _ad aures_ Ω: _deorum_ post _aures_ D || _referre_ Phil. || _gemitus_ Gul. Wagner: _geminas matris ad auris_ Lachm.: _dominae matris ad a._ Busche: _dominae deorum ad a._ Richards: fort. _geminans_ 76 _ubi_ Ω 77 _saeuumque_ Schulze || _pectoris_ Ω 78 _agedum inquit_(_d_ Oet Rm. pr.) _age ferox fac_ (om. BLa¹) _ut hunc furor_ Ω || _i_ add. Scaliger; cf. ad 3 || _face_ Palladius, Lachm. || _agitet_ add. ed. Cantabrig. anni 1702: num _animet_? Nam habet ed. omnium antiquissima _face furor animum ||_ an scribendum erat _ferocem feriat furor animum_? sic _ferit_ pro _facit_ habet codex Ashburneri xlv. 24 79 _fac ut furoris ictum_ (_ictum̶_ R: _ictu_ B) Ω: _face_ ed. illa antiquissima || _uti_ Lachm. 81 _a cede al. age cede_ G, sed post _a_ rasura est || _terga_ Oh: _tergo_ Ω || _uerbera_ Calp. 1481: _uerum uera_ Ω 82 _fac_ Ω: _face_ ed. antiquissima 84 _cibelle_ O: _cibele_ GRB 85 _adhortans_ Ald. 1515: _ad horta lis_ G: _ad ortalis_ R: _adortalis_ OAVen || _animo_ Ω 87 _bumida_ O: _humida_ cett. 88 _teneramque_ Lachm. || _attin_ GO: _actin_ (_-m_ La¹) RBLa¹ || _marmora pelagi_ p et Calp. ed. 1481: _marm_(_n_ G)_orea pelago_ Ω 89 _facit_ Calp. 1481: _ficit_ O: _fecit_ Ω || _illa_ Lachm. 91 _cibelle_ O: _cibele_ GR || _dindimenei_ G: _dindimei_ ORBLa¹ 92 _tuos_ scripsi: _tuo_ Ω || _era_ O 93 _rabidos_ p: _rapidos_ Ω LXIV Peliaco quondam prognatae uertice pinus dicuntur liquidas Neptuni nasse per undas Phasidos ad fluctus et fines Aeetaeos, cum lecti iuuenes, Argiuae robora pubis, auratam optantes Colchis auertere pellem 5 ausi sunt uada salsa cita decurrere puppi, caerula uerrentes abiegnis aequora palmis. diua quibus retinens in summis urbibus arces, ipsa leui fecit uolitantem flamine currum, pinea coniungens inflexae texta carinae. 10 illa rudem cursu prima imbuit Amphitriten. quae simul ac rostro uentosum proscidit aequor, tortaque remigio spumis incanuit unda, emersere feri candenti e gurgite uultus aequoreae monstrum Nereides admirantes. 15 illa, atque haud alia, uiderunt luce marinas mortales oculi nudato corpore Nymphas nutricum tenus exstantes e gurgite cano. tum Thetidis Peleus incensus fertur amore, tum Thetis humanos non despexit hymenaeos, 20 tum Thetidi pater ipse iugandum Pelea sensit. o nimis optato saeclorum tempore nati heroes, saluete, deum genus! o bona mater! uos ego saepe meo uos carmine compellabo. teque adeo eximie taedis felicibus aucte, 25 Thessaliae columen Peleu, cui Iuppiter ipse, ipse suos diuum genitor concessit amores. tene Thetis tenuit pulcerrima Neptunine? tene suam Tethys concessit ducere neptem, Oceanusque, mari totum qui amplectitur orbem? 30 quae simul optato finitae tempore luces aduenere, domum conuentu tota frequentat Thessalia, oppletur laetanti regia coetu: dona ferunt prae se, declarant gaudia uultu. deseritur Scyros, linquunt Phthiotica Tempe, 35 Crannonisque domos ac moenia Larisaea, Pharsaliam coeunt, Pharsalia tecta frequentant. rura colit nemo, mollescunt colla iuuencis, non humilis curuis purgatur uinea rastris, non glebam prono conuellit uomere taurus, 40 non falx attenuat frondatorum arboris umbram, squalida desertis rubigo infertur aratris. ipsius at sedes, quacumque opulenta recessit regia, fulgenti splendent auro atque argento. candet ebur soliis, collucent pocula mensae, 45 tota domus gaudet regali splendida gaza. puluinar uero diuae geniale locatur sedibus in mediis, Indo quod dente politum tincta tegit roseo conchyli purpura fuco. haec uestis priscis hominum uariata figuris 50 heroum mira uirtutes indicat arte. namque fluentisono prospectans litore Diae, Thesea cedentem celeri cum classe tuetur indomitos in corde gerens Ariadna furores, necdum etiam sese quae uisit uisere credit, 55 ut pote fallaci quae tum primum excita somno desertam in sola miseram se cernat harena. immemor at iuuenis fugiens pellit uada remis, irrita uentosae linquens promissa procellae. quem procul ex alga maestis Minois ocellis, 60 saxea ut effigies bacchantis, prospicit, eheu, prospicit et magnis curarum fluctuat undis, non flauo retinens subtilem uertice mitram, non contecta leui uelatum pectus amictu, non tereti strophio lactentis uincta papillas, 65 omnia quae toto delapsa e corpore passim ipsius ante pedes fluctus salis alludebant. sed neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus illa uicem curans toto ex te pectore, Theseu, toto animo, tota pendebat perdita mente. 70 a misera, assiduis quam luctibus externauit spinosas Erycina serens in pectore curas, illa tempestate, ferox quo ex tempore Theseus egressus curuis e litoribus Piraei attigit iniusti regis Cortinia tecta. 75 nam perhibent olim crudeli peste coactam Androgeoneae poenas exsoluere caedis electos iuuenes simul et decus innuptarum Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro. quis angusta malis cum moenia uexarentur, 80 ipse suum Theseus pro caris corpus Athenis proicere optauit potius quam talia Cretam funera Cecropiae nec funera portarentur. atque ita naue leui nitens ac lenibus auris magnanimum ad Minoa uenit sedesque superbas. 85 hunc simul ac cupido conspexit lumine uirgo regia, quam suauis exspirans castus odores lectulus in molli complexu matris alebat, quales Eurotae progignunt flumina myrtus, auraue distinctos educit uerna colores, 90 non prius ex illo flagrantia declinauit lumina, quam cuncto concepit corpore flammam funditus atque imis exarsit tota medullis. heu misere exagitans immiti corde furores sancte puer, curis hominum qui gaudia misces, 95 quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum, qualibus incensam iactastis mente puellam fluctibus, in flauo saepe hospite suspirantem! quantos illa tulit languenti corde timores! quanto saepe magis fulgore expalluit auri! 100 cum saeuum cupiens contra contendere monstrum aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis. non ingrata tamen frustra munuscula diuis promittens tacito succendit uota labello. nam uelut in summo quatientem brachia Tauro 105 quercum, aut conigeram sudanti cortice pinum, indomitus turbo contorquens flamine robur, eruit (illa procul radicitus exturbata prona cadit, late quaeuiscumque obuia frangens), sic domito saeuum prostrauit corpore Theseus 110 nequiquam uanis iactantem cornua uentis. inde pedem sospes multa cum laude reflexit errabunda regens tenui uestigia filo, ne labyrintheis e flexibus egredientem tecti frustraretur inobseruabilis error. 115 sed quid ego a primo digressus carmine plura commemorem, ut linquens genitoris filia uultum, ut consanguineae complexum, ut denique matris, quae misera in nata deperdita lamentata est, omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem: 120 aut ut uecta ratis spumosa ad litora Diae, aut ut eam deuincta     lumina somno liquerit immemori discedens pectore coniunx? saepe illam perhibent ardenti corde furentem clarisonas imo fudisse e pectore uoces, 125 ac tum praeruptos tristem conscendere montes, unde aciem in pelagi uastos protenderet aestus, tum tremuli salis aduersas procurrere in undas mollia nudatae tollentem tegmina surae, atque haec extremis maestam dixisse querellis, 130 frigidulos udo singultus ore cientem. ‘sicine me patriis auectam, perfide, ab aris, perfide, deserto liquisti in litore, Theseu? sicine discedens neglecto numine diuum, immemor a deuota domum periuria portas? 135 nullane res potuit crudelis flectere mentis consilium? tibi nulla fuit clementia praesto, immite ut nostri uellet miserescere pectus? at non haec quondam nobis promissa dedisti uoce: mihi non haec miserae sperare iubebas, 140 sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos, quae cuncta aerei discerpunt irrita uenti. tum iam nulla uiro iuranti femina credat, nulla uiri speret sermones esse fideles; quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci, 145 nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt: sed simul ac cupidae mentis satiata libido est, dicta nihil metuere, nihil periuria curant. certe ego te in medio uersantem turbine leti eripui, et potius germanum amittere creui, 150 quam tibi fallaci supremo in tempore dessem. pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque praeda, neque iniacta tumulabor mortua terra. quaenam te genuit sola sub rupe leaena, quod mare conceptum spumantibus exspuit undis, 155 quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae uasta Carybdis, talia qui reddis pro dulci praemia uita? si tibi non cordi fuerant conubia nostra, saeua quod horrebas prisci praecepta parentis, at tamen in uestras potuisti ducere sedes, 160 quae tibi iucundo famularer serua labore, candida permulcens liquidis uestigia lymphis, purpureaue tuum consternens ueste cubile. sed quid ego ignaris nequiquam conquerar aureis, externata malo, quae nullis sensibus auctae 165 nec missas audire queunt nec reddere uoces? ille autem prope iam mediis uersatur in undis, nec quisquam apparet uacua mortalis in alga. sic nimis insultans extremo tempore saeua fors etiam nostris inuidit questibus auris. 170 Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes, indomito nec dira ferens stipendia tauro, perfidus in Creta religasset nauita funem, nec malus hic celans dulci crudelia forma 175 consilia, in nostris requiesset sedibus hospes! nam quo me referam? quali spe perdita nitor? Idomeneosne petam montes? a gurgite lato discernens ponti truculentum diuidit aequor. an patris auxilium sperem? quemne ipsa reliqui 180 respersum iuuenem fraterna caede secuta? coniugis an fido consoler memet amore? quine fugit lentos incuruans gurgite remos? praeterea nullo litus, sola insula, tecto, nec patet egressus pelagi cingentibus undis: 185 nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta, omnia sunt deserta, ostentant omnia letum. non tamen ante mihi languescent lumina morte, nec prius a fesso secedent corpore sensus, quam iustam a diuis exposcam prodita multam, 190 caelestumque fidem postrema comprecer hora. quare facta uirum multantes uindice poena, Eumenides, quibus anguino redimita capillo frons exspirantis praeportat pectoris iras, huc huc aduentate, meas audite querellas, 195 quas ego, uae miserae, extremis proferre medullis cogor inops, ardens, amenti caeca furore. quae quoniam uerae nascuntur pectore ab imo, uos nolite pati nostrum uanescere luctum, sed quali solam Theseus me mente reliquit, 200 tali mente, deae, funestet seque suosque.’ has postquam maesto profudit pectore uoces, supplicium saeuis exposcens anxia factis, annuit inuicto caelestum numine rector. quo motu tellus atque horrida contremuerunt 205 aequora concussitque micantia sidera mundus. ipse autem caeca mentem caligine Theseus consitus oblito dimisit pectore cuncta, quae mandata prius constanti mente tenebat, dulcia nec maesto sustollens signa parenti 210 sospitem Erechtheum se ostendit uisere portum. namque ferunt olim, classi cum moenia diuae linquentem natum uentis concrederet Aegeus, talia complexum iuueni mandata dedisse. ‘nate mihi longa iucundior unice uita, 215 nate, ego quem in dubios cogor dimittere casus, reddite in extrema nuper mihi fine senectae, quandoquidem fortuna mea ac tua feruida uirtus eripit inuito mihi te, cui languida nondum lumina sunt nati cara saturata figura, 220 non ego te gaudens laetanti pectore mittam, nec te ferre sinam fortunae signa secundae, sed primum multas expromam mente querellas, canitiem terra atque infuso puluere foedans, inde infecta uago suspendam lintea malo, 225 nostros ut luctus nostraeque incendia mentis carbasus obscurata dicet ferrugine Hibera. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni, quae nostrum genus, has sedes defendere Erechthi annuit, ut tauri respergas sanguine dextram, 230 tum uero facito ut memori tibi condita corde haec uigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas; ut simul ac nostros inuisent lumina collis, funestam antennae deponant undique uestem, candidaque intorti sustollant uela rudentes, 235 quam primum cernens ut laeta gaudia mente agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.’ haec mandata prius constanti mente tenentem Thesea ceu pulsae uentorum flamine nubes aereum niuei montis liquere cacumen. 240 at pater, ut summa prospectum ex arce petebat, anxia in assiduos absumens lumina fletus, cum primum inflati conspexit lintea ueli, praecipitem sese scopulorum e uertice iecit, amissum credens immiti Thesea fato. 245 sic funesta domus ingressus tecta paterna morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctum obtulerat mente immemori talem ipse recepit. quae tamen aspectans cedentem maesta carinam multiplices animo uoluebat saucia curas. 250 at parte ex alia florens uolitabat Iacchus cum thiaso Satyrorum et Nysigenis Silenis, te quaerens, Ariadna, tuoque incensus amore. qui tum alacres passim lymphata mente furebant euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes. 255 harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos, pars e diuulso iactabant membra iuuenco, pars sese tortis serpentibus incingebant, pars obscura cauis celebrabant orgia cistis, orgia, quae frustra cupiunt audire profani, 260 plangebant aliae proceris tympana palmis, aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant, multis raucisonos efflabant cornua bombos barbaraque horribili stridebat tibia cantu. talibus amplifice uestis decorata figuris 265 puluinar complexa suo uelabat amictu. quae postquam cupide spectando Thessala pubes expleta est, sanctis coepit decedere diuis. hic, qualis flatu placidum mare matutino horrificans Zephyrus procliuas incitat undas, 270 aurora exoriente uagi sub limina Solis: quae tarde primum clementi flamine pulsae procedunt, leni et resonant plangore cachinni, post uento crescente magis magis increbescunt, purpureaque procul nantes ab luce refulgent: 275 sic tum uestibuli linquentis regia tecta ad se quisque uago passim pede discedebant. quorum post abitum princeps e uertice Pelei aduenit Chiron portans siluestria dona: nam quodcumque ferunt campi, quos Thessala magnis 280 montibus ora creat, quos propter fluminis undas aura parit flores tepidi fecunda Fauoni, hos indistinctis plexos tulit ipse corollis, quo permulsa domus iucundo risit odore. confestim Penios adest, uiridantia Tempe, 285 Tempe, quae siluae cingunt super impendentes, †Minosim† linquens †doris† celebranda choreis, non uacuos: namque ille tulit radicitus altas fagos ac recto proceras stipite laurus, non sine nutanti platano lentaque sorore 290 flammati Phaethontis et aerea cupressu. haec circum sedes late contexta locauit, uestibulum ut molli uelatum fronde uireret. post hunc consequitur sollerti corde Prometheus, extenuata gerens ueteris uestigia poenae, 295 quam quondam silici restrictus membra catena persoluit pendens e uerticibus praeruptis. inde pater diuum sancta cum coniuge natisque aduenit caelo, te solum, Phoebe, relinquens, unigenamque simul cultricem montibus Iri: 300 Pelea nam tecum pariter soror aspernata est, nec Thetidis taedas uoluit celebrare iugalis. qui postquam niueis flexerunt sedibus artus, large multiplici constructae sunt dape mensae, cum interea infirmo quatientes corpora motu 305 ueridicos Parcae coeperunt edere cantus. his corpus tremulum complectens undique uestis candida purpurea talos incinxerat ora, at roseo niueae residebant uertice uittae, aeternumque manus carpebant rite laborem. 310 laeua colum molli lana retinebat amictum, dextera tum leuiter deducens fila supinis formabat digitis, tum prono in pollice torquens libratum tereti uersabat turbine fusum, atque ita decerpens aequabat semper opus dens, 315 laneaque aridulis haerebant morsa labellis, quae prius in leui fuerant exstantia filo: ante pedes autem candentis mollia lanae uellera uirgati custodibant calathisci. haec tum clarisona pellentes uellera uoce 320 talia diuino fuderunt carmine fata, carmine, perfidiae quod post nulla arguet aetas. O decus eximium magnis uirtutibus augens, Emathiae tutamen opis, clarissime nato, accipe, quod laeta tibi pandunt luce sorores, 325 ueridicum oraclum: sed uos, quae fata secuntur, currite ducentes subtegmina, currite, fusi. adueniet tibi iam portans optata maritis Hesperus, adueniet fausto cum sidere coniunx, quae tibi flexanimo mentis perfundat amorem, 330 languidulosque paret tecum coniungere somnos, leuia substernens robusto brachia collo. currite ducentes subtegmina, currite, fusi. nulla domus tales umquam contexit amores, nullus amor tali coniunxit foedere amantes, 335 qualis adest Thetidi, qualis concordia Peleo. currite ducentes subtegmina, currite, fusi. nascetur uobis expers terroris Achilles, hostibus haud tergo, sed forti pectore notus, qui persaepe uago uictor certamine cursus 340 flammea praeuertet celeris uestigia ceruae. currite ducentes subtegmina, currite, fusi. non illi quisquam bello se conferet heros, cum Phrygii Teucro manabunt sanguine campi, Troicaque obsidens longinquo moenia bello, 345 periuri Pelopis uastabit tertius heres. currite ducentes subtegmina, currite, fusi. illius egregias uirtutes claraque facta saepe fatebuntur natorum in funere matres, cum incuruo canos soluent a uertice crines, 350 putridaque infirmis uariabunt pectora palmis. currite ducentes subtegmina, currite, fusi. namque uelut densas praecerpens cultor aristas sole sub ardenti flauentia demetit arua, . . . . . . . . Troiugenum infesto prosternens corpora ferro. 355 currite ducentes subtegmina, currite, fusi. testis erit magnis uirtutibus unda Scamandri, quae passim rapido diffunditur Hellesponto, cuius iter caesis angustans corporum aceruis alta tepefaciet permixta flumina caede. 360 currite ducentes subtegmina, currite, fusi. denique testis erit morti quoque reddita praeda, cum teres excelso coaceruatum aggere bustum excipiet niueos perculsae uirginis artus. currite ducentes subtegmina, currite, fusi. 365 nam simul ac fessis dederit fors copiam Achiuis urbis Dardaniae Neptunia soluere uincla, alta Polyxenia madefient caede sepulcra: quae, uelut ancipiti succumbens uictima ferro, proiciet truncum summisso poplite corpus. 370 currite ducentes subtegmina, currite, fusi. quare agite optatos animi coniungite amores. accipiat coniunx felici foedere diuam, dedatur cupido iam dudum nupta marito. currite ducentes subtegmina, currite, fusi. 375 non illam nutrix orienti luce reuisens hesterno collum poterit circumdare filo, currite ducentes subtegmina, currite, fusi. anxia nec mater discordis maesta puellae secubitu caros mittet sperare nepotes. 380 currite ducentes subtegmina, currite, fusi. talia praefantes quondam felicia Pelei carmina diuino cecinerunt pectore Parcae. praesentes namque ante domos inuisere castas heroum, et sese mortali ostendere coetu, 385 caelicolae nondum spreta pietate solebant. saepe pater diuum templo in fulgente reuisens, annua cum festis uenissent sacra diebus, conspexit terra centum procumbere tauros. saepe uagus Liber Parnasi uertice summo 390 Thyadas effusis euantis crinibus egit, cum Delphi tota certatim ex urbe ruentes acciperent laeti diuum fumantibus aris. saepe in letifero belli certamine Mauors aut rapidi Tritonis hera aut Ramnusia uirgo 395 armatas hominum est praesens hortata cateruas. sed postquam tellus scelere est imbuta nefando, iustitiamque omnes cupida de mente fugarunt, perfudere manus fraterno sanguine fratres, destitit extinctos natus lugere parentes, 400 optauit genitor primaeui funera nati, liber ut innuptae poteretur flore nouercae, ignaro mater substernens se impia nato impia non uerita est diuos scelerare parentes, omnia fanda nefanda malo permixta furore 405 iustificam nobis mentem auertere deorum. quare nec talis dignantur uisere coetus, nec se contingi patiuntur lumine claro. LXIV _ARGONAVTIA_ Ω: in O spatium est unius uersus, et adscriptum in marg. _narrat hic ystoriam aurei uelleris_ 1 _Peliaco_ La¹ Mar. Victorinus 182 Gaisford: _Pelliaco_ (_-to_ G) Ω 3 _fascidicos al. phasidos_ GBVen: _fasi_(_ci_ R)_dicos_ OR || _aeetaeos_] _oeticos_ GRVenAC: _ceticos_ La¹ et O qui in marg. habet _al. tetidicos_: _oeteos_ Bod. Lat. Class. e. 15 4 _pupis_ OC: _puppis_ Ω 6 _ụạḷḍạ salsa_ suprascr. _uada_ O 7 _uerentes_ OBLa¹ et G m. pr. 10 _texta_ Oh: _testa_ Ω 11 _prima_ Da: _primam_ Ω: _p’eā_ (?_p’rā_) marg. _proram_ O || _amphitritem_ GBA: _a_(_am_ Ven)_phitritem al. amphitrionem_ RVen: _aphitrite_ O unde in ed. 1 conieci _proram i. Amphitrite_: _prora i. Amphitriten_ Postgate: _illa rudi cursu proram i. Amphitrite_ Fleischer: _i. rudem c. primum i. Amphitriten_ Thomas 13 _tortaque_ ed. Trinc.: _totaque_ Ω || _incanduit_ Ω 15 _monstrum al. monstrorum_ O _ammirantes_ O 16 _illa atque haud alia_ Bergk: _illa atque alia_ Ω: _illa alia_ O: _illas atque a._ a: _illaque haud a._ Auantius: _illa si qua a._ Lachm.: _illa ut non alia_ Helm || _uidere_ Ω 17 _oculi_ Bod. Lat. Class. e. 15: _oculis_ Ω 18 _extantes_ Ω 19 _cum_ OR 20 _cum_ GOR 21 _cum_ Ω || _sensit_ Ω: _sanxit_ Itali 22 _seculorum_ GORB. _secụlorum_ R 23 _mater al. matre_ GRVen: _matre_ a || Schol. Veronens. ad Verg. Aen. v. 80 _Catullus Saluete deum gens o bona matrum Progenies saluete iter--_dein spatium quinquaginta fere litterarum || _tuum genus, o bona mater_ Badham: _o bona matrum Progenies saluete iterum_ primus huc reuocauit Franc. Orioli 1822 24 _uos_] _post_ Bergk 25 _tedis_ O: _tethis_ A: _thetis_ Ω 28 _neptunnine_ corr. D, Riccardianus 2242: _neptine_ BLa¹: _nectine al. neptine_ G: _nectine_ OAC: _nectine_ marg. _neptine al neutūne al. neptimine_ (et hoc quidem recentius) R: _Nereine_ Haupt: _Nerinarum_ Sam. Allen 29 _thetis_ Ω 31 _optato finite_ O: _optato_ (_-ta_ D m. pr.: _-tae_ a) _finito_ cett. 32 _aduenere_ ap: _ad_ (_at_ B, _al_ AC) _lenire_ Ω 34 _prae se_ cum _declarant_ iungebat Doering 35 _sciros_ AC: _schyros_ B: _sy_(_si_ O)_ros_ GORVenLa¹: _Cieros_ Meineke || _tempe_ non _Tempe_ Meineke 36 _Crannonisque_ Victorius: _Graiunonisque_ G: _Grauinonisque_ ORDAC || _moenia L._ p: _nicenis_ (_nit._ BLa¹) _alacris_(_ss_ O)_ea_ Ω 37 _Pharsalum_ Lachm. 43 _at_ C: _ad_ Ω 46 _gazza_ B 48 _aedibus_ Al. Guarinus 52 _lit(t)ora_ RBLa¹: _litora_ (suprascr. _e_)Ven || _di(y)a_ Ω 54 _adriana_ Ω 55 _sese quae uisit uisere credit_ Voss: _seseque sui tui se credit_ GOBLa¹D: _seseque sui qui_ (suprascr. _t) se credidit_ C: _seseque sui /// se credi /// ////_ R marg. _al. terni 56 tunc_ O 61 _bachantis_ GOR || _eheu_ Bergk: _heue_ Ω: _heie_ Bod. Lat. Class. e. 15: _euhoe_ Lachm. 62 Inter _et     magnis_ rasura est in G || Pro _et_ compendium est in O quo plerumque significatur _con_ 64 _contenta_ O et Phil., idemque coni. Balth. Venator || _nudatum_ Schwabe: _laniatum_ Owen: _uiolatum_ Haverfield 65 _lactentis_ Ω: _lactantis_ cod. peruetustus Cauensi. Isidori Originum XIX. 33, a quo hic u. Cinnae tribuitur || _citta_ Cauensis, h.e. _cincta_ 66 _delapsa e_ C: _delapse_ O: _delapso e_ RBVen: _delapso_ GLa¹D 67 _adl._ O: _allidebant_ Landor 68 _si neque_ Ω || _tamen_ (_tñ_) pro _tum_ bis O 69 _te_ om. O 71 _a_ Can. Lat. 33 et codices Nonii p. 108: _ah_ GRVen: _ha_ O 72 _ferens_ a, Bod. Lat. Class. e. 15 et Nonii codices 73 _feroxque et tempore_ Ω: _illa ex t. ferox quo tempore_ Baehrens 75 _inusi_ ed. Trinc.: _inuisi_ Heinsius || _tecta_ Ricc. 2242, Ritschl: _tempta_ GORVenBLa¹: _tenta_ AD: _templa_ ap, Scaliger: fort. _septa_ 77 _cum androgeanee_ (_-genee_ B: _-geane_ O) Ω || _exsol._ BO: _exol._ GRVen 80 _menia_ CRVen: _inoenia_ G: _incenia_ O || _uersarentur_ (suprascr. _x_) B: _uersarentur_ La 82 _proicere_ C Paris. 7989: _prohic._ OBLa¹: _proiic._ GRVenAa 83 _nec funera_ Ω: _ne funera_ edd. ante Lachm. 87 _expirans_ Ω 88 _cōpressu_ Ven 89 _Eurot(a)e_ Bod. Lat. Class. e. 15 et ed. antiquissima saec. xv: _europe_ Ω || _pergignunt_ Ω || _mirtos_ OB: _mirtus al. mirtos_ R 94 _inmiti_ uel _in miti_ Ω: _corda furore_ Ramler 96 _quaeque_ hp: _quod neque_ O: _quique_ Ω || _Golgos_ Hermolaus Barbarus, alii Bembo uel Auantio imputant: _c_(_ch_ O)_olc_(_ch_ RVen)_os_ Ω 100 _fuluore_ Ritschl, quod uocabulum de auro usurpatum est a Tiberiano poeta saec. iv (Baehrens PLM III. p. 266): _lurore_ Bochart 102 _mõtem_ R || _appeteret_ O sicut maluerat Marcilius: _oppeteret_ Ω: _opet._ D 104 _suspendit_ ed. antiquissima saec. xv: _succepit_ Statius 106 _cornigeram_ Ω || _fundanti_ Oh, G m. pr. ut Bonneto uisum est: _nutanti_ Mitscherlich 107 _indomitum_ D || _turbo_ Ω: _turben_ Spengel, ut referretur ad _indomitum_, cum Seruius ad Aen. vii. 378 scripserit _Catullus hoc turben dicit ut hoc carmen_ 108 _radicibus_ BLa¹ha 109 _late quaeuis cumque_ conieci in Philologo anni 1890 p. 170 et Class. Review eiusdem anni p. 311, post me anno 1895 Vahlen: _lateque cum_ (_tum_ G: _tumi_ D: _eum_ B) _eius_ Ω: _lateque et cominus_ p, uulgo: _late qua est impetus_ Lachm.: _lateque comeis obit_ Munro || Distracta uidentur fuisse _quae uis cum que_, dein locum mutasse _quae cum que uis_, mox in _quae cum//e uis_ abiisse _obuia_ OBLa¹h: _omnia al. obuia_ GRVen: _omnia_ ACDa 111 _ne quidquam nauis_ O 114 _laberintheis_ GCD: _laberiẹntheis_ R: _laberinthis_ O 116 _a primo_ a: _cum primo_ Ω: _in primo_ h et Carpentoractensis fortasse recte || _degressus_ Baehrens 119 _ingnata_ GO: _ignata_ RVenBLa¹ACD || _lamentata est_ Conington (_-tur_ Buecheler): _l(a)eta_ Ω: _laetabatur_ Lachm.: _luctabatur_ Rossbach: _lentabatur_ h.e. _morabatur_ ego: _miseram gnatam d. lamentatast_ Fleischer 120 _praeoptarit_ Statius: _portaret_ Ω: _praeoptaret_ marg. Santeniani 121 _ut_ om. O || _necta_ GO 122 _deuincta_ Ω, etiam R antequam mutatus erat: _deuicta_ Santenianus et p: fort. _deuincta tenentem_ uel _tenet dum_; cf. Cul. 188. Supplerunt _placito_ uel _dulci_ uel _tristi_ Itali, _molli_ Baehrens, _leni_ Palmer. In cod. Carpentoractensi _deuicta     lumina somno_ sic scriptum inueni 123 _in memori al. nemori_ G 125 _e_ Ω: _ex_ O 126 _actum_ RO et nunc G: quid prius fuerit non dispexi || _tristem_ ap: _tristes_ (_-is_ A) Ω 127 _in_ om. Ω: add. a || _pret._ GOD, non RVen 130 _querellis_ a: _querelis_ GORVen 132 et 134 _siccine_ Ω || _auertam al. auectam_ Ven: _auertam_ O, Laur. 33.12, marg. R: num _auersam_ h.e. _abreptam_? || _aris_ Ω: _oris_ hp, Lachm. 133 _in_ om. O 134 _discendens_ G 135 _immemor_ ORVen: _inm._ G || _a_ Luc. Mueller: _ah_ GD et R corr.: _ha_ O: _ab_ BLa¹AC: _aḍ al. ab_ Ven 136 _nullane_ Dah: _nullaue_ Ω || _crudeles_ Oh || _mentes_ Oh 138 _miserescere_ Calp. 1481: _mirescere_ O: _mit_(_tt_ C)_esc_(_isc_ BLa¹)_ere_ Ω: _mostri u. mitescere p._ Scal. 139 _nobis_] _blanda_ Oh 140 _uoce mihi nec hec_ (_hoc_ BLa¹A) _misere_ (ultima _e_ dubia R, _-ser_ A, _-serere_ La¹) _sperare iubebas_ (_iud._ C, _uid._ La¹A) Ω || _non_ ed. pr. || _miserae_ uindicauit Vahlen: _miseram_ ed. pr. || _exspectare_ Froehlich 141 _conub._ BACh: _connub._ GOVen 142 _discerpunt_ C: _disserpunt_ GRVen: _desserpunt_ O 143-148 _nulla uiro... curant_ extant apud Hieremiam Iudicem de Montagnone p. iiii, 5.2 143 _tum iam_ Ω: _nunc iam_ B. Guarinus: _hinc iam_ Froehlich 144 _fidelis_ O 145 _quis_ (suprascr. _pro quibus_) G || _pregestit apisci_ G, sed rasura est sub litteris _re_, et spatium ante _apisci_: _p’gestit adipisci_ O: _apisci_ RVenBLa¹ACDh 148 _meminere_ Czalina 151 _falaci_ G m. pr., post addita est minutius scripta _{I_} || _d/essem_ Ven: _dassem_ (suprascr. _e_) p: _deessem_ Ω 153 _p’ea (? preea_) O || _intacta_ Ω || _cumulabor_ D m. pr. 155 _expuit_ Ω 156 _scilla_ O: _silla_ GRVenLa¹ 158 _conub_ BAC: _connub._ GORVen 160 _nostras_ O 163 sequitur 160 _in_ O 164 _sed_] _si_ O || _nec quicquam_ GORBC || _conquerar_ Ω: _conqueror_ p || _aureis_ Baehrens: _aures_ O: _auris_ G ex _aures_: _auris_ Ω 165 _extern._ Oh: _exten{r}uata_ D: _extenuata_ Ω || _aucte al. to_ G 171 _utinam non_ Macrob. vi. 1.42 174 _in creta_ OD: _in certam_ h et (suprascr. _re_) C: _in cretam_ cett. 175 _haec_ O 176 _consilia in_ ed. Parm. 1473: _cons_(_-sci_ R)_ilium_ Ω || _nostris_ om. O || _requiesset_ ed. Parm.: _requisisset_ (suprascr. _r_) G: _requisisset_ Ω 177 _nitar_ ap 178 _Idomeneosne_ Conr. de Allio: _y_(_i_ Ven)_doneos ne al. idmoneos_ GRVen: _idoneos ne_ OBLa¹: _Idomeneusne_ Lachm. ex Il. xiii. 424 _Ιδομενεῦς δ᾽ οὐ λῆγε μένος μέγα_: _Idaeos_ Vahlen tamquam _Ideos_ (suprascr. _mons_) in archetypo fuerit || _a_ Ω: _at_ Muretus: fort. _an_ 179 _ponti_ O: _pontum_ Ω || _ubi diuidit_ Ω Lachm. 180 _impatris_ O: _an patris_ cett. sed in G fuerat _in_, ut Bonneto uisum est || _quem ne_ GORVen: _quem ue_ BLa¹AC 182 _consoles me manet_ O 183 _qui ne_ O: _qui me_ Ah: _quiue_ GRVenBLa¹D || _lentos_ Oh Carp.: _uentos_ cett.: num _uentoso_? 184 _litus_] _colitur_ Palmer 185 _patet_ GOD: _pater_ RVenBLa¹AC 186 fort. _nullast_ 190 _multam_ L. Mueller: _muletam_ O: _mulctam_ Ω 191 _comprecer_ ap: _comprecor_ Ω 193 _anguino_ Ω 194 _exp._ Ω 195 post _aduentate_ rasura est duarum litterarum in G || fueratne _pias_? || _querellas_ OBAa: _querelas_ GRVen 196 _miserae_ D: _misera_ Ω, Bentley 198 _uere_ GOVen 200 _qualis sola_ Ω: corr. ap 201 _fimestet_ G m. pr. ut uidetur 204 _inuicto_ B, Auantius: _inuito_ Ω: _in uoto_ D 205 _quõ tunc_ OR: _qnõ tunc_ G ut uisum est Claudio D. Cobham: _quo tunc_ BLa¹: _quomodo tunc_ ACVen: _quo motu_ Heyse: _quo moto_ Fleischer: _quo nutu et_ Fea || _contrumuere_ D: _contremuere_ Rossbach 207 _mente_ Ω: num _mentis_? 211 _sospitem erectum_ (_err._ B nondum correctus) B, Laurentiani, Carp.: _s. ereptum_ cett.: _Erectheum_ Voss 212 _classi_ codices praeter A et Santenianum: _classem_ A Sant. || _moenico_ Ω 213 _gnatum_ Ω || _concred._ Auantius: _cum cred._ Ω || _egens_ GO 214 _complexo_ AD Sant. 215 _gnat._ Ω || _ioc._ Ω 216 _gnat._ Ω 218 _ac_] fort. _haec_ 219 _cui_ R super rasuram: _quem al. cui_ G 220 _gnat._ Ω 223 _querellas_ ORBa 224 _infulso_ O: _infuḷso_ R || _fedẹns_ (suprascr. _a_) R 227 _obscurata_ GODh, et sic R sed _-ṭạ_ punctis notata: _obscura_ AC Laurentiani, ap || _dicet_ Ω: _duget_ D: _obscurata decet_ Lachm.: _obscura signet_ Conington 228 _Itoni_ Al. Guarinus: _ythomi_ uel _ithomi_ Ω 229 _has_ Ω, Statius: _ac_ ap uulg. || _Erechthi_ Buecheler: _freti_ Ω 230 _annuit_ etiam R, sed _i_ super rasuram 231 _tum_ O: _tu_ Ω 232 _oblif/eret_ (_obliferet_ Ven) _al. obliteret_ GVen 233 _ac_ ap: _hec_ Ω 234 _antenne //_ (sic) G: _antēnene ne_ O 235 _sus_(_subs_ G)_tolant_ O, prius G, post addita est _l_ Post 235 Faernus inserebat ex Nonio p. 546 uersum _Lucida qua splendent [summi] carchesia mali_ Vide ad Fragm. V 237 _(a)etas_ Ω: _aera_ D: _sors_ Al. Guarinus: _fors_ ed. Trinc.: _freta_ Froehlich: _aestas_ Palmer || _sistet_ O et plerique: _sistens̶t_ (sic) G: _sistạ̄t_ (suprascripta _{e_}) R: _sistent_ DVen 239 _seu_ Oah et fortasse G m. pr. Post 240 spatium unius uersus est in RBVen, non item in G, qui tamen primam litteram uersus 241 sic habet scriptam _√At_. In AC Laur. 33.12, et Santeniano _Fletus Egei_ 247 _Minoidi_ corr. R: _Minoi_(_y_ BLa¹D)_da_ Ω: fort. _in Minoida_ 249 _quem̸_ G || _tamen p̸r̸aspectans_ (_prosp._ O: _prosp. al. asp._ RVen) GORVen: _tum prospectans_ h 251 _parte_ AC: _pater_ Ω 252 _cum_] _tum_ O 253 _te_ G, sed fuerat _et_: _et_ O || _adriana_ Ω 254 _quae tum_ Bergk, cui post 253 uersus excidisse uisus est 255 _euhoe... euhoe_ BLa¹: _euche... euche_ GOVenACD sed in G _euche_ in _euohe_ transiit 256 _harum_ Ω: _horum_ a uulgo 258 om. in textu, habet in marg. D 261 _ali(a)e_ Ω: _aliei_ Lachm. 262 _tenais_ O: _tenụis_ R || _tintinitus_ R m. pr.: _tint̶i̶nitus_ (sic) G: _tinṭịṇnitus_ Ven 263 _multis_ ed. Trinc.: _multi_ Ω || _efflabant_ ah: _efflebant_ Ω 270 _procliuiṭ_ (suprascr. _s_) O h.e. _procliuit_ in _procliuis_ mutatum, ut H. O. Coxe iudicabat; sed nisi punctum accederet (_ṭ_) suprascr. _{s_} potius _procliuiter_ poterat esse: _procliuas_ Ω 271 _sublimina_ ah: _sublimia_ Ω: _sub lumina_ uulgo 273 _leni et resonant_ scripsi: _leuiter sonant_ Ω nisi quod O habet _leuiterque sonant_: _lenique sonant_ Lennep: _leni resonant_ Lachm. || _clangore_ AC || Excerpta ex ueteribus glossis Pithoeana p. 71 Gothofr. _Placor tranquillitas. At Catullus plangor_ 274 _increbrescunt_ hap 275 _ab_ GORVenACah: _a_ D || _refulgent_ ap: _refulgens_ Ω 276 _tum_ hap, Lachm.: _tn̅_ (_tamen_) O: _tamen al. tibi_ GR, sed in R _n_ super rasuram est: _tibi_ ACDVen: _sic ibi_ Haupt: _sic tum ibi_ Rossbach 277 _at se_ Ω: _a se_ Da 278 _abitum_ ODa: _habitum_ Ω 280 _quodcumque_ Ω sed _quidc._ C: _quotc._ Riccardianus 2242 Lachm. || _campi_ Dp: _campis_ Ω 281 _quod_ D 282 _aurea_ OR || _parit_ Laur. 33.12, corr. G, hap: _perit_ uel _p̲it_ cett.: _aperit_ Housman sed cf. Ov. A. A. iii. 185 _Quot noua terra parit flores, cum uere tepenti Vitis agit gemmas_ 283 _interstinctis_ Heinsius || _curulis al. corollis_ (_-rollos_ (suprascr. _i_) B) GRBVen: _corulis_ O 284 _quo_ D: _quod_ Oa: _quot_ Ω || _ioc._ Ω: _iucundum_ adnotato? ed. Muret. Bodleianae (2 R. 6.30) 285 _penios_ Laur. 33.12, Lachm.: _penies al. os_ (_-ies_ suprascr. _o_ RB) GRBVen: _penies_ OACLa¹ || _adest ut_ Ω: _ut_ om. Dah 287 _Minos_(_ss_ C)_im_ Ω: _Minosium_ (suprascr. _im_) Caesenas: _Minosmi_ Carp.: _Amosim_ D: _Mnemonisin_ uel _Aemonisin_ Heinsius: _Naiasin_ Haupt: _Meliasin_ Peiper, Madvig || _doris_ Ω: _cloris_ marg. Caesenatis. Emendarunt _claris_ Itali: _doctis_ Statius: _hilaris_ Unger: _floris_ Peiper. Fort. _Aemonisin l. Chlori c. choreis._ Steph. Byz. _Αἱμονία ἡ Θετταλία, ἀπὸ Αἵμονος· Αἵμων δὲ υἱὸς μὲν Χλώρου τοῦ Πελασγοῦ, πατὴρ δὲ Θεσσαλοῦ, ὡς Ῥιανὸς καὶ ἄλλοι +Haimonia hê Thettalia, apo Haimonos· Haimôn de huios men Chlôrou tou Pelasgou, patêr de Thessalou, hôs Rhianos kai alloi+_ 288 _non acuos al. nonacrias_ (_os_ Ven) GRVen: _non ac_(_acc_ O)_uos_ ACO: _non uacuus_ Bapt. Guarinus 290 _nutanti_ RCVen: _mutanti_ O, prius G || _fletaque_ Scaliger || _sororum_ Ω: corr. a 291 _flamati_ O: _flam_(_mm_ Ven)_anti_ Ω 293 _uellatum_ pr. G, OLa¹a: _uallatum_ Baehrens 296 _quam_ Da: _qua_ Ω 298 _diuum_ Ven pr. m., Da: _diui_ GORBC et corr. Ven: _diu_ A _natisque_ Da: _gnatisque al. gratis_ G: _gnatisque_ ORLa¹ACh 299 _aduenit, caelo_ Muretus 300 _Iri_ scripsi, quae fuit urbs Maliensium apud quos Apollo et Diana praecipuo honore colebantur: _ydri_ (_idri_ AC) Ω 301 _Pelea_ G: _Palea_ Ω: _Pallada_ Da 307 _his al. hic_ G: _hic_ Ven et Laur. 33.12 m. pr. || _uestis_ Parthenius: _questus_ Ω: _cestus_ Orelli 308 _talos_ ed. Iuntina 1503 || _tuos_ Ω || _incinxerat_ GD: _inexcinxerat_ Bod. Lat. Class. e. 15: _intinxerat_ Ω 309 _at roseo niue(a)e_ (_uinee_ O) Ω: _at roseae niueo_ Al. Guarinus: _ambrosio_ Vulpius 311 _collum_ pr. G, Oa 319 _custodibant_ ODa: _custodiebant Ω calath_(_t_ Aa)_isti_ Ω 320 _h(a)ec_ Ω, quod reuocauit Usener: _hae_ uulgo || _pendentes_ (suprascr. _ll_) Canon. Lat. 33: _pectentes_ Statius: _plectentes_ Hertzberg: _pauientes_ Owen 322 _arguit_ malebat Lachm. Post 322 unius uersus spatium est in RVenBLa¹Aah, quo scriptum est _Epit(h)alamium_ (_-iom_ B, _-ion_ La¹, _-um_ RVenAC) _thetidis_ (_tethidis_ Ba) _et pelei_ (_pellei_ a) || In GO spatium abest, sed rubris litteris adscriptum est in marg. G _Epythalamium thetidis et pelei_ 324 _tutum_ marg. _tu tamen_ GRBVen: _tutum_ OLa¹: _tu tamen_ ACh || _opus_ GORVen, sed GRVen in marg. habent _opis clarissime_ Dap: _carissime_ Ω 326 _oraclum_ Dap et Laurentianus 33.12: _oraculum_ Ω 327 Macrob. S. vi. 1. 41 Catullus: Currite ducenti sub tegmine currite fusi || _subtegmina_ (_a_ ex _e_) O 330 om. O: _flexo animo mentis p. amorem_ Ω: _flexanimum mentis p. amorem_ Al. Guarinus: _flexanimo mentem p. amore_ Muretus: _quae te flexanimo mentis p amore_ Lachm. 331 _sonos_ Ω 334-337 om. BLa¹Dap Phil. Eos Lachm. in paginarum ordine non numerauit, Haupt in marg. adscriptos putauit, esse tamen Catulli 334 _umquam tales contexit_ Ω: corr. Ald. I: _conexit_ Lachm. 339 delebat Landor 341 _preuertet_ p: _preuertit_ GRAC Laurentiani: _peruertet_ (_-tit_ BVen) OahBVen 344 post _sanguine_ nihil habent Da || _teuen_ O: _tenen_ GAC: _tenen al. teuen_ RVen || _campi_ corr. D, marg. Santeniani, uulg.: _cliuei_ Haupt || _Phrygiae T. m. s. Thebae_ uel _Phrygiei T. maculabunt s. Theben_ Froehlich || Mihi _tenen_ superesse uidetur ex eo quod fuerat _tenentem_, quod omissum in loco suo uersus 122 et in marg. adscriptum postea huc migrauit 347 _sub tegmine_ R 349 _gnatorum_ Ω 350 _cum in_ (om. A) _ciuium_ Ω: _cum in curium_ Ambros. H. 46, nisi fallor. Scriba O quid uoluerit, dubito: post _cum_ primae quinque litterae _inciu_, sexta ō cui prefixum est {s}, septima ṣ, h.e. me quidem iudice _inciueronṣ_; aliis sexta uisa est _o_ in _v_ mutata: _cum in cinerem_ Dah: _soleunt... crimen_ O: _soluent... crines_ Ω: _cum incultum... crinem_ Baehrens: _cum incuruo_ conieci in ed. 1, _cum in Ciero_ ed. 2 352 _subtegmine_ Laur. 33.12 et R pr. m. 353-356 om. R (non Ven), in ima pagina add. manus recentior 353 _praecerpens_ Statius: _precern_(_-terri_ G m. pr., _-tern_ O)_ens_ Ω: _presternens_ Phil. || _cultor Ω;_ id ex glossemate _cultro_ ortum ratus est Morgenstern: _messor_ Oh et marg. Santeniani Post 354 uersum excidisse credidit Voss 355 _prosternens_ Ω, etiam G sed hic ex _prosternet_: _prosternet_ Ohp 357, 8 om. in textu, add. in marg. Ven 357 _quamandri_ Carp.: _Camandri_ Peiper 359 _cessis_ O: num _caecis_? cf. Ov. M. i. 24. languet certe _caede_ post _caesis_ 360 _lumina_ marg. _al. flumine_ G: _flumine al. lumina uel flumina_ Ven 361 _sub tegmine_ (suprascr. _a_) R 362, 3 om. D, sed habet adscriptos in marg. 362 _dedita_ Muretus 364 _percussae_ Lachm. 365 _sub tegmine_ (suprascr. _a_) R 366 _simulac_ a: _simulạḥac_ D: _simul hanc_ uel _hāc_ Ω 368 _madefient_ marg. D: _madescent_ Ω: _mitescent_ Da Lachm. 370 _proiciet_ OBVen: _proiiciet_ GR 371 _sub tegmine_ (suprascr. _a_) R 372 _agit{e_} R 375 _sub tegmine_ (suprascr. _a._) R 377 _esterno_ O: _externo_ GRVenBLa¹A 378 spurium habuit Bergk, uncis inclusit L. Mueller 379-381 om. O 380 _se cubitu_ BRVena || _mutet_ uel _mictet_ prius R 381 _sub tegmina_ R 383 _cecinerunt_ Dahp: _cecinere_ Ω: _cernere_ O: _cecinere e pectore_ Baehrens 384 _domu̇_ B: num _domus_? 385 _heroum et_ Io. Bapt. Sigicellus Bononiensis (1492-1560): _Nereus_ Ω: _Merens_ Bod. Lat. Class. e. 15 || _Post 386 sequitur in codd. _lxvii. 21 languidior tenera cui_ (_com_ Da) _pendens_ (_pedens_ GOC) _sicula beta 388 _cum_ h: _dum_ Ω || _uenissent_ Dhp: _uenisset_ Ω 389 _prospexit_ Da || _procumbere_ GORVenACDa: _procurrere_ La¹hp: _prorumpere_ Wakefield || _tauros_ Ald. I: _currus_ Ω Lachm. 391 _Thyadas_ G m. pr., RBLa¹: _Thiadas_ OACVen et corr. G || _esit_ O: _hesit_ marg. _egit_ h 392 _certatum_ GORVenCh || _ruentes_ ap: _tuentes_ Ω 393 _acciperent_ Par. 7989: _acciperet_ Ω || _lacti_ Oh Phil., G m. pr.: _lacti_ (suprascr. _leti_) R: _lacti d. spumantibus aris_ Voss 395 _ran_(_rān._ G)_usia_ Ω: _ramunsia_ O: _Amarunsia_ Baehrens, Peiper 399 _fratres_] _mạṇụṣ fratres_ R 400 _natos_ GBVen Laurentiani h 402 _uti nuptae_ Maehly || _poteretur_ ed. Trinc.: _potiretur_ Ω 404 _p̶e̶n̶a̶t̶e̶s̶ parentes_ (sic) Can. Lat. 33: _penates_ Al. Guarinus LXV Etsi me assiduo confectum cura dolore seuocat a doctis, Ortale, uirginibus, nec potis est dulcis Musarum expromere fetus mens animi, tantis fluctuat ipsa malis: namque mei nuper Lethaeo in gurgite fratris 5 pallidulum manans alluit unda pedem, Troia Rhoeteo quem subter litore tellus ereptum nostris obterit ex oculis. alloquar, audiero numquam       loquentem, numquam ego te, uita frater amabilior, 10 aspiciam posthac? at certe semper amabo, semper maesta tua carmina morte tegam, qualia sub densis ramorum concinit umbris Daulias, absumptei fata gemens Itylei. sed tamen in tantis maeroribus, Ortale, mitto 15 haec expressa tibi carmina Battiadae, ne tua dicta uagis nequiquam credita uentis effluxisse meo forte putes animo. ut missum sponsi furtiuo munere malum procurrit casto uirginis e gremio, 20 quod miserae oblitae molli sub ueste locatum, dum aduentu matris prosilit, excutitur: atque illud prono praeceps agitur decursu, huic manat tristi conscius ore rubor. LXV Vnius uersus spatium in O _AD ORTALEM_ GRVenC Laur. 33.12: _AD ORIENTALVM_ a 1 _defectu_ O: _confec_(_t_ R)_tum al. defectum_ RVen 2 _seuocat_ Dap: _sed uacat_ Ω 3 _dulcis musarum_ D: _dulcissimus har_(_u_ O)_um_ Ω 5 _Lethaeo in_ scripsi: _loethi_ O: _lethei_ Ω 7 _Troya_ B Laurentiani: _Tidia_ O: _Tydia al. troya_ (_-ia_ G) VenG: _Lydia al. troia_ R: _Ilia_ Palmer 9 _deficit_ marg. RVen: uersum om. sine interstitio GORVenBCh Laurentiani, habent ADa Bodl. Lat. Class. e. 15, spurium rati sunt Statius Scaliger L. Mueller Baehrens Munro Schmidt Palmer, receperunt tamquam Catulli Lachmann Haupt Owen Schulze, uncis incluserunt Schwabe Postgate. Ex eo retinuerunt _Numquam ego te_ Munro Palmer, ceteris mutatis || _tua     loquentem_ D || _uerba_ supplent Aa Bod. Lat. Class. e. 15, _fata_ Ambros. D 24, _facta_ Voss, Lachm. _te uoce loquentem_ Owen. Mihi ex Plin. Epist. II.1 _Virginium saudio adloquor teneo_ scribendum uidetur _teneamue_ 11 _at_ Da Bod. Lat. Class. e. 15: _aut_ Ω 12 _carmina_ Dah Bod. Lat. Class. e. 15: _carmine_ Ω || _tegam_ Ω: _canam_ D: num _seram_? 14 _Dauilas_ B Laurentiani: _Bauila_ mox _-las_ G: _Bauilla_ O: _Baiula al. Dauilas_ R || _absumptei_ scripsi: _assumpta_ O: _assumpti_ Ω || _ithilei_ uel _ythilei Ω_ in marg. defecit RVen 16 _bactiade_ BLa¹: _act_(_c_ G)_iade_ GORVenAC sed in R addita est super _ac_ minutius exarata _b_ 17 _ne quicquam_ Ω 19-24 a praegressis seiungebat Rossbach LXVI Omnia qui magni dispexit lumina mundi, qui stellarum ortus comperit atque obitus, flammeus ut rapidi solis nitor obscuretur, ut cedant certis sidera temporibus, ut Triuiam furtim sub Latmia saxa relegans 5 dulcis amor giro deuocet aereo: idem me ille Conon caelesti numine uidit e Beroniceo uertice caesariem fulgentem clare, quam multis illa dearum leuia protendens brachia pollicita est, 10 qua rex tempestate nouo auctus hymenaeo uastatum finis iuerat Assyrios, dulcia nocturnae portans uestigia rixae, quam de uirgineis gesserat exuuiis. estne nouis nuptis odio Venus? idque parentum 15 frustratur falsis gaudia lacrimulis, ubertim thalami quas intra limina fundunt? non, ita me diui, uera gemunt, iuerint. id mea me multis docuit regina querellis inuisente nouo proelia torua uiro. 20 et tu non orbum luxti deserta cubile, sed fratris cari flebile discidium? cum penitus maestas exedit cura medullas! ut tibi tunc toto pectore sollicitae sensibus ereptis mens excidit! at te ego certe 25 cognoram a parua uirgine magnanimam. anne bonum oblita es facinus, quo regium adepta es coniugium, quod non fortior ausit alis? sed tum maesta uirum mittens quae uerba locuta es! Iuppiter, ut tristi lumina saepe manu! 30 quis te mutauit tantus deus? an quod amantes non longe a caro corpore abesse uolunt? atque ibi me cunctis pro dulci coniuge diuis non sine taurino sanguine pollicita es, si reditum tetulisset. is haut in tempore longo 35 captam Asiam Aegypti finibus addiderat. quis ego pro factis caelesti reddita coetu pristina uota nouo munere dissoluo. inuita, o regina, tuo de uertice cessi, inuita: adiuro teque tuumque caput, 40 digna ferat quod siquis inaniter adiurarit: sed qui se ferro postulet esse parem? ille quoque euersus mons est, quem maximum in oris progenies Thiae clara superuehitur, cum Medi peperere nouum mare, cumque iuuentus 45 per medium classi barbara nauit Athon. quid facient crines, cum ferro talia cedant? Iuppiter, ut Chalybon omne genus pereat, et qui principio sub terra quaerere uenas institit ac ferri stringere duritiem! 50 abiunctae paulo ante comae mea fata sorores lugebant, cum se Memnonis Aethiopis unigena impellens nutantibus aera pennis obtulit Arsinoes Locridos ales equos, isque per aetherias me tollens abuolat umbras 55 et Veneris casto collocat in gremio. ipsa suum Zephyritis eo famulum legarat, Graia Canopieis incola litoribus. hic iuueni Ismario ne solum in limine caeli ex Ariadneis aurea temporibus 60 fixa corona foret, sed nos quoque fulgeremus deuotae flaui uerticis exuuiae, uuidulum a fluctu cedentem ad templa deum me sidus in antiquis diua nouum posuit. Virginis et saeui contingens namque Leonis 65 lumina, Callisto iuxta Lycaoniam, uertor in occasum, tardum dux ante Booten, qui uix sero alto mergitur Oceano. sed quamquam me nocte premunt uestigia diuum, lux autem canae Tethyi restituit, 70 (pace tua fari hic liceat, Ramnusia uirgo, namque ego non ullo uera timore tegam, nec si me infestis discerpent sidera dictis, condita quin ueri pectoris euoluam): non his tam laetor rebus, quam me afore semper, 75 afore me a dominae uertice discrucior, quicum ego, dum uirgo quondam fuit, omnibus expers unguentis, una milia multa bibi. nunc uos, optato quas iunxit lumine taeda, non post unanimis corpora coniugibus 80 tradite nudantes reiecta ueste papillas, quin iucunda mihi munera libet onyx, uester onyx, casto petitis quae iura cubili. sed quae se impuro dedit adulterio, illius a mala dona leuis bibat irrita puluis: 85 namque ego ab indignis praemia nulla peto. sed magis, o nuptae, semper concordia uestras semper amor sedes incolat assiduus. tu uero, regina, tuens cum sidera diuam placabis festis luminibus Venerem, 90 sanguinis expertem non †uestris† esse tuum me, sed potius largis affice muneribus. sidera corruerint utinam! coma regia fiam, proximus Hydrochoi fulgeret Oarion! LXVI Inter LXV, LXVI interstitium non est in codicibus 1 _dispexit_ Calp. 1481: _despexit_ codd. 2 _obitus_ Da || Apul. de deo Socratis 120 _qui signorum ortus et obitus comperit_: _bitus_ B m. pr.: _habitus_ Ω 5 _sub Latmia_ Calp. 1481: _sublamia_ Bh et Paris. 7989: _sublamina_ O: _sublimia al. sublamia al. sublimina_ (suprascr. _a_) RVen: _sublimia_ G et plerique || _religans_ Ω 6 _giro_ ed. antiquissima saec. xv: _guioclero_ GORAC: _guiodero_ Ven: spatium uacuum in D _cliuo_ h fortasse _guro_: _circo_ Froehlich 7 _sqq._ Schol. Arati Phaen. 146 _Κόνων δ᾽ ὁ μαθηματικὸς Πτολεμαίῳ χαριζόμενος Βερονίκης πλόκαμον ἐξ αὐτοῦ κατηστέρισε‧ τοῦτο γὰρ Καλλίμαχός που φησὶν Ἠδὲ (f. _Τῇδε_) _Κόνων μ᾽ ἔβλεψεν ἐν ἠέρι τὸν Βερονίκης Βόστρυχον ὅν τ᾽ ἄρα κείνη πᾶσιν ἔθηκε θεοῖσιν_ 7 _caelesti numine_ Ω: _lumine_ Canter: _in lumine_ Voss: _in culmine_ Maehly 8 _ebore niceo_ Ω || _cesariem_ GOBLa¹Ven 11 _quare ex_ Ω: corr. ed. Parm. 1473 12 sic Da: _uastum finis ierat Assirios_ Ω: _deficit_ marg. RVen 15, 16 extant apud Hieremiam Iudicem de Montagnone Part iiii. 6. 3 ed. Ven. 1505 15 _atque parentum Frustrantur falsis_ codd. et Montagnone || _anne_ p, uulgo Emendarunt _an quod auentum_ Munro, _an quod amantum_ Owen, _atque maritum_ Schmidt, Postgate, Palmer 16 _frustratur_ cod. unus (Bodl. Misc. 186) Hieremiae Iudicis de Montagnone, unde scripsi _idque parentum frustratur_ || _salsis_ Heyse 17 _limina_ Da Lachm.: _lumina_ Ω 18 _diui_ Dah: _diu_ Ω || _iuerint_ ed. antiquissima saec. xv: _iuuerint_ Ω 19 _querellis_ Aa: _querelis_ GORVen 21 _et al. at_ GRVen: _et_ OBLa¹h 22 _discid._ O: _dissid._ Ω 23 _cum_] _quam_ Bentley: _tum_ Lachm. 24 _ut ibi_ G || _tunc_ OC Laur. 33.12: _nunc al. tunc_ GRVen || _sol(l)icitet_ Ω 25 _at te ego_ ed. Trinc.: _at ego_ GORVenACDa: _atque ego_ BLa¹h 26 _magnanimam_ Da: _-ma_ Ω || _Hygin._ P. A. ii. 24 _Alii dicunt hoc amplius, Ptolemaeum Beronices patrem multitudine hostium perterritum, fuga salutem petiisse, filiam autem saepe consuetam insiliisse in equum et reliquam exercitus copiam constituisse et complures hostium interfecisse: pro quo etiam Callimachus eam magnanimam dixit_ 27 _atne_ BLa¹ || _quo_ Muretus: _quam_ Ω: _quom_ Faernus || _adepta es_ Lachm. ed. 1: _adeptos_ O: _adeptus_ Ω: _adepta’s_ Lachm. ed. 2 28 _quod non fortior aut sit alis_ Ω: _quo_ Dah Muretus || _fortius_ Muretus || _ausit_ P. Nicetti Lucensis aequalis Politiani, quod mihi demonstrauit Bywater: _assit_ uidetur legisse scriptor Achillis tragoediae in sapphicis p. 30 ed. Pignorianae Mussati operum _Nemo tam fortis ualet esse quo non fortior assit_ 31 _tantum_ a, Schrader 32 _adesse_ G: num _abisse_? adnotator Seruii Bodleiani saec. xv ad Aen. ix. 427 _Segregari a me noluit dum abipso abirem. Vnde est illud Catulli. Amantes non longe a caro corpore ab esse uolunt_ (F. Madan) 33 _me_ nescio quis Italorum saec. xv, Bentley || _pro_ codd.: fort. _prae_, quod habet ed. Trinc. 34 _taurino_ om. O 35 _si_] _sed_ O: _sed al. si_ GRBVen || _te tulisset_ Ω || _haut_ Conrad. de Allio: _aut_ Ω || _in_] _ita_ Froehlich 40 Etym. Magn. s. u. Θηλαμών· Εἴρηται γὰρ καὶ θηλυκῶς κάρη ὡς παρὰ Καλλιμάχῳ, Σήν (codd. _ἥν) τε κάρην ὤμοσα σόν τε βίον_ 41 _adiurarit_ h: _adiuraret_ Ω 43 _quem_] _quae_ Oap || _maxima_ Ω: _maximum_ Guarino tribuitur || _horis_ Ven, non R: _in auris_ Weber 44 _Thiae_ Voss, Bentley: _Phitie_ (_Phyt._ GRVena Laur. 33.12)Ω: _Thyiae_ Conr. de Allio: _Phthiae_ Ald. I 45 _tum_ O et G m. pr. ut uidetur || _peperere_ (uel _rupere_) Itali: _propere_ Ω nisi quod in C est _propṭẹṛ_ (suprascr. _ere_): _prupere_ ed. ant. saec. xv: _pepulere_ Statius || _cumque_ ODah: _atque al. cumque_ BRVen: _atque_ GLa¹AC 48 _Schol. Ap. Rhod. ii. 373 μέμνηται αὐτῶν καὶ Καλλίμαχος· Χαλύβων ὡς ἀπόλοιτο γένος Γειόθεν ἀντέλλοντα, κακὸν φυτόν, οἵ μιν ἔφηναν._ Idem ad I. 1323 || _Chalybon_ Politianus: _c_(_sc_ h)_elerum_ Oh: _celitum al. celorum_ R et sic sed addito _al. celtum_ Ven: _celitum_ GLa¹ACD 50 _ferri stringere_ Heyse: _ferris frin_(_fin._ O)_gere_ Ω: _ferri frangere_ Dap et Paris. 7989 52 _mēnonis_ O: _menonis_ Ω 54 _arsinoes_ OLa¹ Par. 7989: _asineos al. arsinoes_ GRVen || _Locridos_ Bentley: _elocridi_(_ḍị_ G)_cos_ Ω: _da_(_cla_ a)_ridos_ Da: _gloridos_ (suprascr. _c_) Caesenas: _Chloridos_ Auantius: _Locricos_ Statius, Nigra: _ales equos_ (_equis_ Caes.) D et Caesenas: _alis equos_ Ω: _alisecus_ Statius, Nigra 55 _abuolat_ scripsi: _auolat_ O: _aduolat_ Ω 56 _collocat_ OD: _aduolat al. collocat_ GRVen: _aduolat_ BLa¹AC 57 _z_(_c_ O)_yphiritis_ Ω: _zeph._ Da 58 _Graia_ Lachm. || _Canopieis_ Auantius: _gratia ca_(_co_ O)_nopicis_ Ω 59 _hic iuueni (h)ismario_ scripsi: _hi_ (_hii_ CA Laurentiani) _dii uen ibi_ (_id_ C) _uario_ Ω: _hi dii     ibi_ Dp, Ambros. H. 46, Bonon. 2744: _arduei ibi_ Haupt: _inde sibi_ Pleitner: _numen ibi_ Ritschl: _aduena ibi_ Conington: _hic lumen_ Mowat: _inuida enim_ Vahlen: _inuida ibi_ Nigra: _inde Venus_ Postgate, quod et ipse olim conieceram: _hic Veneri_ Owen: _hic autem_ Kakridis: _limine_ p: _numine_ Ω, nisi quod _mumine_ habet R: _culmine_ Peiper 60 _adrianeis_ Ω 62 Huc refero Suid. s. u. _Φόβη κόμη, θρίξ. [Βόστρυχον] ὅστε (_ὅστις_ codd.) _φόβῃς ξανθοτάταις ἐκόμα_ 63 _uuidulum_ Paris. 8233: _uiridulum_ GVenACD: _uindulum_ ORBh Laurentiani: fort. _umidulum_ uel, quod malebat Woelfflin, _umidulam fḷạ̄ma_ marg. _templa_ R: num _fana_? || _deum me_ Da: _decumm(a)e_ Ω 66 _calixto_ GORVen: _Lycaoniam_ Rossbach: _li(y)caonia_ Ω: _Lycaonida_ Scal.: _iuncta Lycaoniae_ Parthenius: _iuncta Lycaonia_ Simpson 70 marg. _deficit_ RVen || _autem_ Dp: _aut_ Ω || _Tethyi_ Ald. I || _restituit_ Lachm.: _theti restituem_ Ω: fort. _lux aufert c. Tethyi restituens_ 71 _parce_ GO || _hic_ omittebat Palmer 72 _ullo_ Oah: _nullo_ Ω 73 _si me_ p: _sine_ Ω || _discerpent_ D: _diserpent_ Ω || _dictis_] _doctis_ O: _dextris_ Bentley 74 _quin_ ACDa Laur. 33.12: _qui al. quin_ RVen: _qui_ GOBLa¹h || _ueri_ D: _uere_ Ω nisi quod _uere_ ex _uero_ mutatum est in C || _euoluam_ ed. Parm. 1473: _euolue_ Ω || _Condita qui uere pectoris euoluo_ Conr. de Allio 75, 6 _afore_ Statius: _affore_ Ω: _abfore_ Dap 77 _exspersa_ Heinsius, Conington: _expressa_ Statius || _omnibus ex pars Vnguentis_ Munro (1867) 78 _unguentis_ Ω: _unguenti_ Canon. Lat. 33: _unguenti si_ Lachm. apodosin in u. 79 _nunc uos_ faciens || _una_ Ω: _uini_ D || _surii_ Auratus || fort. _omnibus una Exspersa unguentis_ h.e. una ante alias exspersa omnigenus unguentis 79 _quas_ Calp. 1481: _quem_ Ω: _quem al. quam_ RVen: _quae_ p Scal.: _quom_ Haupt: _quis_ Harberton, Selections from Greek Anthology, p. 512 80 _non post_ cum _unanimis_ iungebat Harberton, tamquam de maritis dictum qui uxores amare desierunt et sic iam Scal.: _non prius_ Palladius: _uno animus_ Ω: _uno animos_ Da 81 _reiecta_ p: _ret_(_rect._ B)_ecta_ Ω: _detecta_ Dh 82 _quin_ Lachm.: _quam_ Ω: _qua_ Bod. Lat. Class. e. 15: _quae_ Harberton. Huc refero quod est in Achillis Tatii Isagoge ad Arati Phaenom. 14 _ὁ Καλλίμαχος πρὶν ἀστέρι τῷ Βερενίκης ἐπὶ τοῦ πλοκάμου φησιν ὃς ἐξ ἑπτὰ καταφανῶν σύγκειται_ 83 _colitis_ GOh, marg. Santeniani: _petitis_ Da, Nettleship: _queritis_ RVen CB Laurentiani || _iure_ h et Brix. || _colitis quae iure cubile_ Bosscha 84 _seque se_ D: _sed quae si_ h Brix. || num _sed si quae i. se det adulterio_? 85 sic Statius: _illius amala leuis bibat dona i. p._ codd. 86 _indignis_ La¹Dah: _indignatis_ O: _indigetis_ GAC Laur. 33.12: _indigetis al. indignis al. indignatis._ RVen 87 _uestras_ p: _nostras_ Ω 91 _sanguinis_ Ω: _unguinis_ Bentley || _non uestris esse tuum me_ Ω: _uestri non esse_ Bod. Lat. Class. e. 15: fort. _unguinis expertem uestri noli esse tuum me_ || _non siris_ Lachm. (_siueris_ Scal.): _non iusseris_ ego in ed. maiore || _tuam me_ Auantius: _tuei me_ Fleischer 92 _largẹ is_ Ven: fort. _largeis_ || _affice_ p, Scal.: _effice_ Ω 93 _corruerint_ Lachm.: _cur iterent_ Ω: _cur uerent_ cod. Landauianus Nigrae: _corruerent_ ego in editione maiore: _cur retinent? iterum_ Markland: _sidera cur haerent? utinam_ Nigra 94 _Hydrochoi_ ed. Pr.: _idrochoi_ uel _id rochoi_ Ω || _fulgoret_ Baehrens LXVII CATVLLVS O dulci iucunda uiro, iucunda parenti, salue, teque bona Iuppiter auctet ope, ianua, quam Balbo dicunt seruisse benigne olim, cum sedes ipse senex tenuit, quamque ferunt rursus uoto seruisse maligno, 5 postquam es porrecto facta marita sene. dic age dum nobis, quare mutata feraris in dominum ueterem deseruisse fidem. IANVA Non (ita Caecilio placeam, cui tradita nunc sum) culpa mea est, quamquam dicitur esse mea, 10 nec peccatum a me quisquam pote dicere quicquam: †uerum istius populi ianua qui te facit†, qui, quacumque aliquid reperitur non bene factum, ad me omnes clamant: ianua, culpa tua est. CATVLLVS Non istuc satis est uno te dicere uerbo, 15 sed facere ut quiuis sentiat et uideat. IANVA Qui possum? nemo quaerit nec scire laborat. CATVLLVS Nos uolumus: nobis dicere ne dubita. IANVA Primum igitur, uirgo quod fertur tradita nobis, falsum est. non illam uir prior attigerit, 20 languidior tenera cui pendens sicula beta numquam se mediam sustulit ad tunicam: sed pater illius nati uiolasse cubile dicitur, et miseram conscelerasse domum, siue quod impia mens caeco flagrabat amore, 25 seu quod iners sterili semine natus erat, ut quaerendum unde unde foret neruosius illud, quod posset zonam soluere uirgineam. CATVLLVS Egregium narras mira pietate parentem, qui ipse sui nati minxerit in gremium. 30 IANVA Atqui non solum hoc se dicit cognitum habere Brixia Chinea supposita specula, flauus quam molli percurrit flumine Mella, Brixia Veronae mater amata meae, sed de Postumio et Corneli narrat amore, 35 cum quibus illa malum fecit adulterium. dixerit hic aliquis: quid? tu istaec, ianua, nosti? cui numquam domini limine abesse licet, nec populum auscultare, sed hic suffixa tigillo tantum operire soles aut aperire domum? 40 saepe illam audiui furtiua uoce loquentem solam cum ancillis haec sua flagitia, nomine dicentem quos diximus, ut pote quae mi speraret nec linguam esse nec auriculam. praeterea addebat quendam, quem dicere nolo 45 nomine, ne tollat rubra supercilia. longus homo est, magnas cui lites intulit olim falsum mendaci uentre puerperium. LXVII Inter LXVI, LXVII interstitium non est in codicibus 1 _ioc._ Ω 5 _maligne_ Oh, Munro: _nato s. maligne_ Froehlich 6 _es_ Ald. I: _est_ Ω || _marita_ Da: _marite_ Ω 7 _agedum nobis_ Calp. 1481: _age de nobis_ Ω: _age da_ Balthazar Venator 8 _ueterem_ Oh Santenianus: _uenerem_ Ω 9 _plateam_ BRVen 11 _quidq._ O 12 _istius_ GORVen (sed _-ụṣ_ RVen) Bod. Lat. Class. e. 15: _isti_ BCAh Laurentiani: _istis_ Da || _qui te_ Ω: _qui re_ Bod. Lat. Class. e. 15 || _isti populo ianua quidque facit_ Doering (_quidque_ iam Statius et nuper Vahlen): _qui te_ Scal. mutabat in _Quinte_, quod recepit Lachm. || _uerumst ius populi_ Munro: _uerum est os populi ‘ianua,’ Quinte, ‘facit,’_ ego in ed. maiore, cf. Herond. iii. 47, 8 _ἓν γὰρ στόμ᾽ ἐστὶ τῆς συνοικίης πάσης τοῦ Μητροτίμης ἔργα Κοττάλου ταῦτα_ 17 _quid possum_ Ω: _possim_ Da 18 _nobis_ Muretus: _uobis_ Ω 20 _attigerat_ h 21 om. O || Vide ad LXIV. 386 22 _ad_ Calpurnius || _hanc_ Ω: fort. _numquam se in mediam sustulerat tunicam_ 23 _gnate_ Da 27 sic Bergk et ante eum Statius, nisi quod hic _et_ pro _ut_ maluit || _et qu(a)erendus unde_ Ω: _et qu(a)erendus_ (_-dum_ Bod.) _ut unde_ Da Bod. Lat. Class. e. 15: _et quaerendus is unde_ Lachm. 31-48 in codicibus continuantur sine omni nota distributionis: eos uarie dispertiunt Froehlich, Rossbach, Schwabe, L. Mueller, Baehrens 30 _minxerat_ BLa¹Da Phil. 31 sic Da: _se dicit_ om. _hoc_ G: _hoc dicit se_ Oh: _se dicit hoc_ BCA Laurentiani || Verus ordo elucet ex Bod. Lat. Class. e. 15 _non solum hosce dicit hoc_: nam _hoc se_ corrupto in _hosce_, alterum _hoc_ inlatum est 32 _Chinea suppositum specula_ Ω: _Cycnea_ Zanchius de Orig. Orobiorum Lib. II. p. 47{b}: _cyaneae s. speculae_ Cranstoun || _supposita_ Capriolius Chron. de rebus Brixianorum fol. iiii{a} 33, 34 interpolatos credidit Scipio Maffei, a Brixiano confictos Palmer 33 _praecurrit_ ed. Trinc. et sic Cluuerius || _Mella_] _melo_ O: _mello_ cett. 34 _meae_] _uice_ a 35 _posth._ GORVen 37 _hiṣ_ (suprascr. _c_) R _quid_ (_quod_ La¹) _tu istec_ (_iste_ GO) Ω: _qui_ Ald. I 39 _hic_ Dap: _hec_ Ω: _hoc_ h et Laur. 33.12 41 _audiui_ GOD: _audiuit_ RVenACB Laurentiani 42 _sola cum_ (om. Da) _conciliis_ (_concillis_ O) codd.: _sola cum aliis al. conciliis_ Ven: _cum ancillis_ Robortellus ut mihi indicauit Bywater 44 _speraret_ Calpurnius: _sperent_ Oh: _spereṇt_ GR: _speret_ CDVen 45 _addebant_ O 46 _ne_] _te_ GORVenA Laur. 33.12 47 _est_ om. a et D m. pr. || _cui_] _qui_ codd. 48 _mendaci_ Da: _mendacii_ (_-tii_ BRh) _Ω_ LXVIII Quod mihi fortuna casuque oppressus acerbo conscriptum hoc lacrimis mittis epistolium, naufragum ut eiectum spumantibus aequoris undis subleuem et a mortis limine restituam, quem neque sancta Venus molli requiescere somno 5 desertum in lecto caelibe perpetitur, nec ueterum dulci scriptorum carmine Musae oblectant, cum mens anxia peruigilat: id gratum est mihi, me quoniam tibi dicis amicum, muneraque et Musarum hinc petis et Veneris: 10 sed tibi ne mea sint ignota incommoda, Malli, neu me odisse putes hospitis officium, accipe, quis merser fortunae fluctibus ipse, ne amplius a misero dona beata petas. tempore quo primum uestis mihi tradita pura est, 15 iucundum cum aetas florida uer ageret, multa satis lusi: non est dea nescia nostri, quae dulcem curis miscet amaritiem: sed totum hoc studium luctu fraterna mihi mors abstulit. o misero frater adempte mihi, 20 tu mea tu moriens fregisti commoda, frater, tecum una tota est nostra sepulta domus, omnia tecum una perierunt gaudia nostra, quae tuus in uita dulcis alebat amor. cuius ego interitu tota de mente fugaui 25 haec studia atque omnis delicias animi. quare, quod scribis Veronae turpe Catullo esse, quod hic quisquis de meliore nota frigida deserto tepefacsit membra cubili, id, Malli, non est turpe, magis miserum est. 30 ignosces igitur, si, quae mihi luctus ademit, haec tibi non tribuo munera, cum nequeo. nam, quod scriptorum non magna est copia apud me, hoc fit, quod Romae uiuimus: illa domus, illa mihi sedes, illic mea carpitur aetas: 35 huc una ex multis capsula me sequitur. quod cum ita sit, nolim statuas nos mente maligna id facere aut animo non satis ingenuo, quod tibi non utriusque petenti copia posta est: ultro ego deferrem, copia siqua foret. 40 * Non possum reticere, deae, qua me Allius in re iuuerit aut quantis iuuerit officiis, ne fugiens saeclis obliuiscentibus aetas illius hoc caeca nocte tegat studium: sed dicam uobis, uos porro dicite multis 45 milibus et facite haec carta loquatur anus. . . . . . . . . notescatque magis mortuus atque magis, nec tenuem texens sublimis aranea telam in deserto Alli nomine opus faciat. 50 nam, mihi quam dederit duplex Amathusia curam, scitis, et in quo me corruerit genere, cum tantum arderem quantum Trinacria rupes lymphaque in Oetaeis Malia Thermopylis, maesta neque assiduo tabescere pupula fletu 55 cessaret tristique imbre madere genae. qualis in aerei perlucens uertice montis riuus muscoso prosilit e lapide, qui cum de prona praeceps est ualle uolutus, per medium densi transit iter populi, 60 dulce uiatori lasso in sudore leuamen, cum grauis exustos aestus hiulcat agros: hic, uelut in nigro iactatis turbine nautis lenius aspirans aura secunda uenit iam prece Pollucis, iam Castoris implorata, 65 tale fuit nobis Allius auxilium. is clausum lato patefecit limite campum, isque domum nobis isque dedit dominam, ad quam communes exerceremus amores. quo mea se molli candida diua pede 70 intulit et trito fulgentem in limine plantam innixsa arguta constituit solea. coniugis ut quondam flagrans aduenit amore Protesilaeam Laudamia domum inceptam frustra, nondum cum sanguine sacro 75 hostia caelestis pacificasset heros. nil mihi tam ualde placeat, Ramnusia uirgo, quod temere inuitis suscipiatur heris. quam ieiuna pium desideret ara cruorem, docta est amisso Laudamia uiro, 80 coniugis ante coacta noui dimittere collum, quam ueniens una atque altera rursus hiems noctibus in longis auidum saturasset amorem, posset ut abrupto uiuere coniugio, quod scibant Parcae non longo tempore abisse, 85 si miles muros isset ad Iliacos. nam tum Helenae raptu primores Argiuorum coeperat ad sese Troia ciere uiros, Troia (nefas) commune sepulcrum Asiae Europaeque, Troia uirum et uirtutum omnium acerba cinis, 90 qualiter et nostro letum miserabile fratri attulit. ei misero frater adempte mihi, ei misero fratri iucundum lumen ademptum, tecum una tota est nostra sepulta domus, omnia tecum una perierunt gaudia nostra, 95 quae tuus in uita dulcis alebat amor. quem nunc tam longe non inter nota sepulcra nec prope cognatos compositum cineris, sed Troia obscena, Troia infelice sepultum detinet extremo terra aliena solo. 100 ad quam tum properans fertur simul undique pubes Graeca penetralis deseruisse focos, ne Paris abducta gauisus libera moecha otia pacato degeret in thalamo. quo tibi tum casu, pulcerrima Laudamia, 105 ereptum est uita dulcius atque anima coniugium: tanto te absorbens uertice amoris aestus in abruptum detulerat barathrum, quale ferunt Grai Pheneum prope Cylleneum siccare emulsa pingue palude solum, 110 quod quondam caesis montis fodisse medullis audit falsiparens Amphitryoniades, tempore quo certa Stymphalia monstra sagitta perculit imperio deterioris heri, pluribus ut caeli tereretur ianua diuis, 115 Hebe nec longa uirginitate foret. sed tuus altus amor barathro fuit altior illo, qui actutum domitum ferre iugum docuit. nam neque tam carum confecto aetate parenti una caput seri nata nepotis alit, 120 qui cum diuitiis uix tandem inuentus auitis nomen testatas intulit in tabulas, impia derisi gentilis gaudia tollens, suscitat a cano uolturium capiti: nec tantum niueo gauisa est ulla columbo 125 compar, quae multo dicitur improbius oscula mordenti semper decerpere rostro, quam cum praecipue multiuola est mulier. sed tu horum magnos uicisti sola furores, ut semel es flauo conciliata uiro. 130 aut nihil aut paulo cui tum concedere digna lux mea se nostrum contulit in gremium, quam circumcursans hinc illinc saepe Cupido fulgebat crocina candidus in tunica. quae tamen etsi uno non est contenta Catullo, 135 rara uerecundae furta feremus herae, ne nimium simus stultorum more molesti. saepe etiam Iuno, maxima caelicolum, coniugis in culpa flagrantem contudit iram, noscens omniuoli plurima facta Iouis. 140 at, quia nec diuis homines componier aequum est, . . . . . . . . . . . . . . . . ingratum tremuli tolle parentis onus. nec tamen illa mihi dexstra deducta paterna fraglantem Assyrio uenit odore domum, sed furtiua dedit mira munuscula nocte, 145 ipsius ex ipso dempta uiri gremio. quare illud satis est, si nobis is datur unis quem lapide illa diem candidiore notat. hoc tibi, quod potui, confectum carmine munus pro multis, Alli, redditur officiis, 150 ne uestrum scabra tangat rubigine nomen haec atque illa dies atque alia atque alia. huc addent diui quam plurima, quae Themis olim antiquis solita est munera ferre piis. seitis felices et tu simul et tua uita, 155 et domus in qua olim lusimus et domina, et qui principio nobis †terram dedit aufert†, a quo sunt primo omnia nata bona, et longe ante omnes mihi quae me carior ipso est, lux mea, qua uiua uiuere dulce mihi est. 160 LXVIII De hoc carmine disserui in ed. maiore pp. 168, 9, idemque nunc etiam sentio de ea re quae praecipue uenit in controuersiam, num unum carmen omnes uersus efficiant, an 1-40 alterum, alterum 41-160. Videntur 1-40 non posse sic disiungi a ceteris ut per se integrum carmen faciant: sunt potius quasi prooemium quoddam quod et arte cohaereat cum 41-160 et iniuria ab his diuellatur. Inter LXVII, LXVIII unius uersus uacuum spatium est in O, in ceteris inscriptum est _Ad Mallium_ (_Malium_ a). 2 _hec_ OBLa¹: _huc_ Halbertsma || _mittis_ ODah: _mittit_ Ω 3 _naufragum_ Da: _naufragium_ Ω 6 _disertum_ G 10 _petit_ G 11 _incommoda_ Dap: _com(m)oda_ Ω || _malli_ BA: _mali_ GOCLa¹a: _mali al. mauli_ RVen: _Mani_ Lachm. 12 _seu_ G 16 om. O 23 _uuna_ Paris. 7989: an _urna_? 27-30 delebat Landor 27 _Catullo_ (_-ulo_ a) Da: _Catulle_ Ω, quod reuocabat Munro 28 _quiuis_ Lachm. 29 _tepefaxit_ Lachm. _tepefacit_ Ω: _tepefacit al. -factat_ RVen 30 _mali_ Ω, nisi quod B habet _māli_: _manli_ hp: _Mani_ Lachm. 32 _tum_ O 37 _nolim_ codices praeter O: _noli_ O 38 _ingenuo_ Ahap et B nondum mutatus: _ingenio_ GORVen et plerique 39 _petiti_ Parthenius || _posta_ Ω: _facta_ Dp: _praesto_ Froehlich: _parta_ Schwabe 40 _differem_ Ga: _differrem_ Ω 41 _qua me Allius_ Scaliger: _quam fal(l)ius_ Ω 42 _inuenit... uiuerit_ O: _fouerit_ potest uideri legisse Agius in Epicedio Hathumodae 73, 4 (Poet. Lat. aeui Carolini iii. p. 373 Traube) _Vos melius nostis quanto me semper amore, Quantis incolumis fouerit officiis_ 43 _ne_ Calp. 1481: _nec_ codd. praeter Bp: _hec_ Bp || _sedis_ Ω 44 _teget_ Marcilius 46 _carta_ Laur. 33.12: _certa al. carta_ RVen: _cerata_ O: _certa_ GBLa¹CADp: _cera_ Statius || _Post 46 spatium est unius uersus in GRVenBLa¹ChPhil. cui spatio adscriptum est in marg. GBVen _deficit. In O et Laur. 33.12 post 46 sequitur sine interuallo _notescatque magis mortuus atque magis_, in ADa _omnibus et triuiis uulgetur fabula passim_, uersus sine dubio interpolatus et spurius 48 _notescamque_ G || _Post 49 sequitur in codd. _Io_(_Iu-_ D)_cundum cometas_ (_cum aetas_ a) _florida ut_ (_aut_ BPhil., _uer_ a) _ageret_ (_LXVIII. 16) 50 _alli_ O, sicut Scaliger coniecerat: _alii_ Ven, Paris. 7989: _ali_ GRCA Phil. Laurentiani 51 _nam_] _non_ G || _anatunsia_ D 52 _torruerit_ Turnebus: _corpuerit_ Markland 54 _eetheis_ G: _oethis_ BLa¹RVen: _cetheis_ O || _malia_ a: _maulia_ GORVen: _manlia_ Dp 55 _pupula_ scripsi, cf. Calui fr. 11, Lachm. _Cum grauis urgenti coniuere pupula somno_: _num(m)ula_ Ω: _lumina_ p, uulgo 56 _cessaret_ Da: _cessare ne_ (_ue_ C) Ω 58 _rius_ Bod. Lat. Class. e. 15 59 _quị_ R || _ualde_ Ω: _Alpe_ Rossbach 60 _densi_ Ω: _dens_ Bod. Lat. Class. e. 15: _sensim_ Haupt: _ludens_ Palmer 61 _duce_ Ω || _uiatorum_ O Laur. 33.12: _uiatori al. rum_ RVen || _basso... leuamus_ Ω: corr. ed. Parm. 1473: _crasso_ uel _salso_ Baehrens 63 _hec_ O et Paris. 7989 || _ueluti_ Reeck 64 _lenius_ hap: _leuius_ Ω 65 _implorata_ hp: _implorate_ Ω: _impl_(_ph_ Bod.)_orante_ a et Bod. Lat. Class. e. 15: _imploratu_ Lachm.: _implorati_ Heyse: fort. _iam uice Pollucis iam Castoris implorata_ 66 _allius_ (marg. _uel manllius_) O: _malius_ La¹: _manlius_ Ω: _Manius_ Lachm. 67 _clausum_ O et Paris. 7989: _clasum_ C: _classum_ GRVenAB Laurentiani: _clussum_ Schwabe 68 _dominae_ Froehlich 69 _ad quam_ Ω: _ut clam_ Schoell 72 _inixsa_ La¹: _innixṩa_ B: _inixa_ O Paris. 7989 || _in solea_ D: _constitit in s._ Ald. I. edd. ante Lachm. 73 _amorem_ Ω: _amoreṃ_ R: corr. Da 74 _Prothes_(_tes-_ O)_ileam laudomia_ Ω: _laod._ ap 75 _inceptam_ Turnebus: _incepta_ Ω 76 _conciliasset_ Da 77 _rāmusia_ O: _ranusia_ Ω 78 _eris_ D 79 _desideret_ p: _deficeret_ Ω 80 _laudomia_ Ω: _laod._ ap || _uirgo_ G (marg. _uiro_) ORVen (sed hi duo deleta _g_) h 81 _noui_ ed. Trinc.: _nouit_ GOAVen: _uouit_ B Laurentiani: _uẹṇịt nouit_ R, super _nouit_ alia manu scriptum _al. uo_: _nouum_ Dap 84 _abrẹpto_ (suprascr. _u_) Paris. 7989: _abinnupto_ Oh 85 _scirant_ L. Mueller: _scibat_ Lachm. _abesse_ ap Munro: _adesse_ Santen: _obisse_ Baehrens 86 _esset_ D solus 87 _cum_ O 90 Nonius 198 Cinis feminino apud Caesarem et Catullum et Caluum lectum est, quorum uacillat auctoritas 91 _qualiter et_ scripsi (_et_ Cornish): _que uetet_ (_uectet_ La¹ et B, sed hic altera _t_ producta in speciem _r) id_ Ω: _quae ueter id_ ed. Parm. 1473: _quae ueterum id_ Heyse: _quae uelut_ (_id_ Con., _his_ Palm.) Conington, Eduinus Palmer: _quaene etiam_ Heinsius, G. Hermann: _quae uel idem_ Macnaghten || _frater_ GOLa¹h: _frater al. fratri_ BRVen 92 _ei_ OD: _hei_ cett. praeter a: _heu_ a || _frat̲e̲ter_ G, quod et in R fuerat 93-6 tamquam iniuria repetitos ablegarunt Froehlich, Hoerschelmann, Birt 93 _ei_ D, non O || _adeptum_ GORVen 98 _cineris_ Ω 99 _troya... troya_ BLa¹D 101 _fertur undique_ Ω || _simul_ additum est in ed. antiq. saec. xv || _circum_ malebat Peiper || _lecta_ Eldik, Skutsch 102 _deos_ Da 103 _ne_ GD: _nec_ Ω 105 _quo_ D: _quod_ Ω || _tum_] _cum_ G || _laudomia_ Ω: _laodamia_ a 109 _fuerunt_ C: _fu̲erunt_ G || _pheneum_ Auantius: _peneum_ Ω 110 _siccare_ Schrader: _siccari_ Ω 112 _audit_ Palmerius: _aldit_ D: _aut_ a: _audet_ Ω: _gaudet_ Weise _amphit_(_yt_ GR Laur. 33.12)_rioniadis_ Ω 114 _perculit_ ahp: _pertul_(_ll_ G)_it_ Ω 115 _tr̲e̲rretur_ G: _terẹretur_ R: _terreretur_ OLa¹ 116 _Heb’r_ O quod interpretari uereor: _Hebe et ne_ Fleischer 118 _actutum domitum_ scripsi: _tuum domitum_ Ω: _diuum domitum_ Da: _tantum indomitam_ Statius: _tunc indomitam_ Conr. de Allio: _durum domitam_ Lachm.: _tamen indomitam_ Heyse, Munro: _tum te indomitam_ Riese: _tandem indomitum_ Owen 119 _neque_ Laur. 33.12, a: _nec_ Ω || _tam_ ODhap marg. R || _causa_ Ω 124 _scuscitata cano uoltarium_ (_uolunt._ B) _capiti_ Ω || _suscitat et_ Da 126 _qui_ Phil. et Canon. Lat. 33 128 _quam cum_ scripsi: _quamquam_ Ω: _quamcumque_ Carpentoractensis: _quam quae_ ed. Trinc., Voss, uulg. 129 _tuorum_ Ω nisi quod _tuo_ est in A et fuerat in Santeniano: _horum_ om. _tu_ D 130 _es_ (_est_ D) _flauo_ Da: _efflauo_ O: _eflauo_ Ω 131 _tum_ Muretus: _tu_ Ω 133 _huc illuc_ Da 137 extat in Compendio Moralium Notabilium Hieremiae Iudicis de Montagnone Part. II. Lib. 1, Rubric. 5 ed. Ven. 1505 139 _contudit iram_ Hertzberg: _cot_(_quot._ GR, _cott._ La¹)_idiana_ Ω: _continet iram_ Santen: _concoquit i._ Lachm.: _condidit i._ Pohl Post 139 duos uersus excidisse censebat Statius 140 _facta_ Ω: _furta_ Da Lachm. Munr. 141 _at quia_ CAD: _atque_ GORVenBh Laurentiani: _atqui_ p || _componier_ Calp. 1481: _componere_ codd. Post 141 Marcilius censebat non pauca excidisse, idemque Lachm. iudicauit: refragatus est Munro p. 191. In codicibus nullum interstitium est. 142 _tremuli tolle_ codd.: _tremulist illa_ Lachm. 143 _dexstra_ Schwabe: _deastra_ Ω: _de astra_ (suprascr. _dex_) a 144 _fraglantem_ scripsi: _fla_(_flan._ B)_grantem_ Ω: _fragrantem_ D 145 _rara_ Haupt 147 _is_ D: _his_ G, Laur. 33.12, RVen sed hic puncto addito (_ḥis_): _hiis_ O || _unis_ Ω: _unus_ Dap || fort. _si nobis is datur unus Quo lapide illa dies c. notat_, h.e. _is unus lapis quo candidiore illa notat dies_ 148 _diem_ ed. Parm. 1473: _dies_ codd. 149 cf. Carm. Epigraph. Buecheler 270.2 _et tibi, quod potui_; 1040.5 _quo possum munere paruo_ || _quo potui_ Muretus || _confectum_ codd. fort. _confictum_ 150 _Alli_ Scaliger: _aliis_ codd. 151 _nostrum_ Dah Ven 155 _seitis_ Baehrens: _sitis_ Da: _satis_ Ω 156 _et domus in qua lusimus_ Ω || _ipsa_ post _domus_ add. Da || _fort. _olim 157 sic Ω quod defenderunt Vahlen scripto _dum qui_, Schmidt _et qui quam primo_, Owen _et q. p. n. quae tradidit aufert_ || _terram dedit_] _te transdedit_ Scaliger: _rem condidit_ ego ed. 1: _dextram dedit hospes_ ed. 2: _taedam dedit_ Baehrens || _aufert_] _auspex_ Lipsius: _Anser_ Heyse: _Afer_ Munro 158 _nota_ D: _nota_ (suprascr. _a_) R || _bona_ ap: _bono_ Ω: _semina nata boni_ Peiper 160 _mihi dulce est_ Ω: _dulce mihi_ om. _est_ D LXIX Noli admirari, quare tibi femina nulla, Rufe, uelit tenerum supposuisse femur, non si illam rarae labefactes munere uestis aut perluciduli deliciis lapidis. laedit te quaedam mala fabula, qua tibi fertur 5 ualle sub alarum trux habitare caper. hunc metuunt omnes: neque mirum: nam mala ualde est bestia, nec quicum bella puella cubet. quare aut crudelem nasorum interfice pestem, aut admirari desine cur fugiunt. 10 LXIX _IN RVF(F)VM_ Ω: spatium unius uersus in O: totum carmen om. D 2 _rufe_ Ven: _ruffe_ GORCAha 3 _nos illa mare_ Ω: corr. Ald. I || _Orientius Common. I. 557, 8 ed. Bellanger _Quo tibi perlucens habitus qui tegmine raro Offerat ignotis membra tegenda oculis?_ 4 _pro luciduli_ (_-oli_ Laur. 33.12) RVenB Laurentiani 5 _qua_ ADG: _quae_ uel _que_ ORVenCha 8 _nec qui cum_ Ba: _nec cui cum_ GORVen h: _nec cum qua_ (_qua_ om. C) AC et Santenianus 10 _fugiant_ a LXX Nulli se dicit mulier mea nubere malle quam mihi, non si se Iuppiter ipse petat. dicit: sed mulier cupido quod dicit amanti, in uento et rapida scribere oportet aqua. LXX cum LXIX continuatur in codicibus, nullo spatio relicto 1 _male_ OLa¹ 2 _iuppiter_ R: _iupiter_ GOVenCAha 4 _in uino_ Blaydes LXXI Si quoi, Virro, bono sacer introsum obstitit hircus, aut si quam merito tarda podagra secat, aemulus iste tuus, qui uestrum exercet amorem, mirifice est a te nactus utrumque malum. nam quotiens futuit, totiens ulciscitur ambos: 5 illam affligit odore, ipse perit podagra. LXXI cum LXX continuant codices, nullo spatio relicto 1 _Si qua_ (_quo_ Laur. 33.12, _qua al. quo_ R) _uiro bono sacrorum_ (_sacratorum_ O) _obstitit_ (_obstit_ D ei R m. pr.) _hircus_ codd.: _si quoi Virro_ Parthenius: _si quoi iure_ Palladius || _sacer introsum_ scripsi: _sacer alarum_ Calp. 1481 || _Si quoi iure Bonae sacratorum o. h._ Froehlich: _Si quoi, Vare, bonae sectatorum o. h._ Palmer 2 _quam_ Ω: _quem_ p, uulgo: _qua_ Munro || _secat_ (_serat_ a) Dap: _secunt_ O: _secum_ Ω 4 _a te_] _fato_ Hermann LXXII Dicebas quondam solum te nosse Catullum, Lesbia, nec prae me uelle tenere Iouem. dilexi tum te non tantum ut uulgus amicam, sed pater ut natos diligit et generos. nunc te cognoui: quare etsi impensius uror, 5 multo mei tamen es uilior et leuior. qui potis est? inquis. Quod amantem iniuria talis cogit amare magis, sed bene uelle minus. LXXII _AD LESBIAM_ Ω: spatium unius uersus in OD 2 _prime_ O: _per me_ G 3 _tunc_ D 6 _multo” me “ita nec_ C unde scripsi _multo mei_ (datiuus est) _tamen es_ || _m. ita me nec_ Ω 7 _quod_ D et Santenianus: _quam_ Ω 8 Donatus ad Andr. iv. 3. 3 _item Catullus ‘cogit... minus.’_ LXXIII Desine de quoquam quisquam bene uelle mereri, aut aliquem fieri posse putare pium. omnia sunt ingrata, nihil fecisse benigne prodest, immo etiam taedet obestque magis; ut mihi, quem nemo grauius nec acerbius urget, 5 quam modo qui me unum atque unicum amicum habuit. LXXIII cum LXXII continuant Ω, nullo spatio relicto 1 _quisquam_ Ω: _quicquam_ Da 3 Post _benigne_ additum fuerat _est_ ante Lachm. qui ad Lucret. v. 533 docuit _est_ pro _licet_ usurpatum uerae et germanae latinitatis non esse 4 _immo etiam tedet obestque_ (sic GOh, _ọḅstetque_ R, _stetque_ cett.) _magisque magis_ codd. || _prodest_ ed. Trinc. Guiet Buecheler; cf. quae de figura etymologica scripsit Reid ad Cic. Sull. 12 || _immo etiam taedet, si fit, obestque magis_ Lachm.: _Caelei, taedet_ Schwabe: _immo taedet obestque et magis atque magis_ Postgate 5 _quem_ a: _quae_ uel _que_ Ω 6 sic O || _amicum habet_ GACD: _a. habet_ marg. _habuit_ RVen LXXIV Gellius audierat patruum obiurgare solere, siquis delicias diceret aut faceret. hoc ne ipsi accideret, patrui perdepsuit ipsam uxorem et patruum reddidit Harpocratem. quod uoluit fecit: nam, quamuis irrumet ipsum 5 nunc patruum, uerbum non faciet patruus. LXXIV cum LXXIII continuant Ω, nullo spatio relicto 1 _Gellius_ (_Gelius_ h) Laur. 33.12 hp: _Lelius al. Gellius_ RVen: _Selius_ (suprascr. _l_) O sed Madano _Ge(l)lius_ potius uisum est: _Lelius_ GCDB Laurentiani || _solere_ Parthenius: _flere_ Ω 3 _perdepsuit_ Scal.: _perdespuit_ Ω LXXV Huc est mens deducta tua, mea Lesbia, culpa, atque ita se officio perdidit ipsa suo, ut iam nec bene uelle queat tibi, si optima fias, nec desistere amare, omnia si facias. LXXV cum LXXIV continuant Ω, nullo spatio relicto 1 _Huc_ Ω: _hunc_ Phil.: _nunc_ p unde Scal. hoc tetrastichon a c. LXXXVII per errorem abscissum et cum eo coniungendum putauit hoc modo: _Nulla potest mulier tantum se dicere amatam Vere, quantum a me Lesbia amata mea es. Nulla fides nullo fuit umquam foedere tanta, Quanta in amore meo ex parte reperta mea est. Nunc est mens adducta_ || _tua, mea Lesbia, culpa, Atque ita se officio perdidit ipsa suo, Vt iam nec bene uelle queam tibi, si optima fias, Nec desistere amare, omnia si facias._ Scaligerum plerique secuti sunt et Lachm., qui errorem ad transpositas paginas archetypi referebat || _deducta_ Ω: _diducta_ Lachm.: _adducta_ p 3 _uelle queat tibi_ Lachm.: _uelleque tot tibi_ Ω: _uelle queam tibi_ p ex corr. Itali ignoti LXXVI Siqua recordanti benefacta priora uoluptas est homini, cum se cogitat esse pium, nec sanctam uiolasse fidem, nec foedere in ullo diuum ad fallendos numine abusum homines, multa parata manent in longa aetate, Catulle, 5 ex hoc ingrato gaudia amore tibi. nam quaecumque homines bene cuiquam aut dicere possunt aut facere, haec a te dictaque factaque sunt. omnia quae ingratae perierunt credita menti. quare iam te cur amplius excrucies? 10 quin tu animo offirmas atque istinc te ipse reducis, et dis inuitis desinis esse miser? difficile est longum subito deponere amorem. difficile est, uerum hoc qua lubet efficias: una salus haec est, hoc est tibi peruincendum, 15 hoc facias, siue id non pote siue pote. o di, si uestrum est misereri, aut si quibus umquam extremam iam ipsa in morte tulistis opem, me miserum aspicite et, si uitam puriter egi, eripite hanc pestem perniciemque mihi, 20 sei mihi surrepens imos ut torpor in artus expulit ex omni pectore laetitias. non iam illud quaero, contra ut me diligat illa, aut, quod non potis est, esse pudica uelit: ipse ualere opto et taetram hunc deponere morbum. 25 o di, reddite mi hoc pro pietate mea. LXXVI cum LXXV continuant Ω, nullo spatio relicto 3 _in ullo_ p: _nullo_ Ω 4 _numine_ Ω: fort. _nomine_ || _Cic. Font. xiv. 30 _Iuppiter cuius nomine maiores nostri uinctam testimoniorum fidem esse uoluerunt 5 _manent_ Laur. 33.12 Dap: _manenti_ Ω: _manentum_ O: _manent tum_ Schulze 9 _omniaque_ Ω 10 _iam te cur_ Da: _cur te iam_ Ω: _cur curis te amplius_ Busche: _cur te iam pluribus e._ Peiper: _cur iam tete a. e._ Housman 11 _qui tu_ (_tui_ GO, _tuị_ R) _animo affirmas_ (_offirmas_ GO) _atque instinctoque_ (_-teque_ O) _reducis_ Ω: _quin_ Laur. 33.12, ap: _atque istinc teque_ Heinsius: _itaque_ (Scal.) _istinc teque r._ Lachm.: _tuaque istinc teque r._ Froehlich: _teque istinc tute r._ Heyse: _atque istinc te ipse r._ scripsi, Ov. Trist. v. 7. 65, Met. ix. 746 12 _des_ Ω: _deis_ h Lachm. 13 Extat in Compend. Moral. Notab. Hieremiae Iudicis de Montagnone P. iiii. 5. 11 || _amic̣ụṃ_ (suprascr. _orem_) R, non Ven 14 _hec_ O: om. B || _quam lubet_ Ω || _officias_ Oh 15 _hec est hec_ GO 16 _hec_ G || _fac_(_t_ R)_ies_ RVenBCAap 18 _extrema_ (_extremo_ GO, prius R, _extreme̸a_ Ven) _iam ipsam_ Ω: _extremam_ Dp: _extremo_ uindicauit Schmidt ex Nep. Hamilc. ii. 3 || _ipsa in_ Ald. I 21 _sei_ scripsi: _seu_ Ω: _se_ Bod. Lat. Class. e. 15: _quae_ Calp. 1481 || _torpor_ ed. 1473: _corpore_ Ω 22 _ḍeḷiṭiạs letitias_ R 23 _contra ut me_ Da: _contra me ut me_ Ω: _contra me ut_ Heyse 26 _dei_ GO: _dii_ RVen || _mi_] _mi(c)hi_ GO, prius R || _pro pietate_ Ven: _proprietate_ Ω || _Carm. Epigraph. Buecheler 1141.24 _hunc titulum scripsit pro pietate sua LXXVII Rufe mihi frustra ac nequiquam credite amice (frustra? immo magno cum pretio atque malo), sicine subrepsti mei, atque intestina perurens ei misero eripuisti omnia nostra bona? eripuisti, heu heu nostrae crudele uenenum 5 uitae, heu heu nostrae pestis amicitiae. sed nunc id doleo, quod purae pura puellae suauia comminxit spurca saliua tua. uerum id non impune feres: nam te omnia saecla noscent, et qui sis fama loquetur anus. 10 LXXVII _AD RVF(F)VM_ Ω: spatium unius uersus in OD 1 _Ruffe_ Ω || _nequiquam_ Ven m. pr.: _ne quicquam_ GOR et plerique _amice_ Oh: _amico_ Ω Lachm. 3 _siccine subrec_(_rep_ OVen Laur. 33.12)_ti mei_ Ω: _subrepsti_ Calpurnius || _mei_ datiuum reuocauit Lachm. 4 _ei_ Lachm.: _si_ GOCAh: _sic_ Da: _si al. mi_ RVen: _mi_ B Laurentiani 5 _heripuisti_ GA 5, 6 _heu heu_ CDaVen: _he heu_ G: _heu {heu}_ R: _heu_ OBLa¹h 6 _nostre_ Oh: _nostro_ Ω || _pestis_ Ald. I.: _pectus_ Ω || _heu non uerae pectus a._ Palmer 7-10 qui in codicibus post LXXVIII.6 leguntur huc reuocauit Scaliger, post XCI.10 ponebant Conr. de Allio et Bergk 8 _conminxit_ Scal.: _connuxit_ O: _coniunxit_ Ω nisi quod _conuinxit_ est in La¹ 9 _uerum id non_ Oh: _uerum non id_ G: _id uerum non_ cett. 10 _quis_ GRCA Laurentiani || _fama loquetur anus_ Calp. 1481: _famuloque tanus_ (_tanus al. tenus_ RVen, _canus_ G, _tenus_ B) codd. LXXVIII Gallus habet fratres, quorum est lepidissima coniunx alterius, lepidus filius alterius. Gallus homo est bellus: nam dulces iungit amores, cum puero ut bello bella puella cubet. Gallus homo est stultus, nec se uidet esse maritum, 5 qui patruus patrui monstret adulterium. LXXVIII cum LXXVII continuant Ω, nullo spatio relicto 6 _patruum_ a Post 6 secuntur in codicibus _LXXVII.7-10 sed nunc... loquetur anus_, dein LXXIX nullo spatio LXXIX Lesbius est pulcer. quid ni? quem Lesbia malit quam te cum tota gente, Catulle, tua. sed tamen hic pulcer uendat cum gente Catullum, si tria natorum suauia reppererit. 1 _quid ni quem_ h et marg. Santeniani: _quid inquam Ω mallit_ GRVen a 2 _Catule_ R 4 _notorum_ O: _not._ (suprascr. _a_) Brixianus: _amatorum_ Heinsius: _aratorum_ Peiper: _nostrorum_ Schoell || _reppererit_ O: _repererit_ GRAC Laurentiani LXXX Quid dicam, Gelli, quare rosea ista labella hiberna fiant candidiora niue, mane domo cum exis et cum te octaua quiete e molli longo suscitat hora die? nescio quid certe est: an uere fama susurrat 5 grandia te medii tenta uorare uiri? sic certe est: clamant Victoris rupta miselli ilia, et emulso labra notata sero. LXXX _AD GELLIVM_ Ω: spatium unius uersus in O 3 _domum_ Dh || _cum exisset cum_ Ω: corr. Da 4 _e_] _te_ D: num _de_? 6 _tenta_ Dh Laur. 33.12 Paris. 7989: _tanta al. tenta_ R Ven: _tanta_ Ω 7 _Victoris]_ num _fictoris_? cf. Non. 308 8 _ilia_ Palladius: _ilia et emulso_ Pierius Valerianus et Gabriel Faernus, teste Statio: _ille_ (_illạ_ (suprascr. _e_) Ven) _te mulso_ Ω LXXXI Nemone in tanto potuit populo esse, Iuuenti, bellus homo, quem tu diligere inciperes, praeterquam iste tuus moribunda ab sede Pisauri hospes inaurata pallidior statua, qui tibi nunc cordi est, quem tu praeponere nobis 5 audes, et nescis quod facinus facias? LXXXI cum LXXX continuant Ω, nullo spatio relicto 1 _iuuenti_ La¹: _uiuenti_ Ω: _diuuenti_ uisus sum legere in Paris. 7989 3 _ab_ GOhap: _a_ VenCD 5 _qui_ Calp. 1481: _quid_ Ω 6 _quod_ p: _quid_ Ω || _Num _Quid tibi nunc cordi est? quem tu praeponere nobis audes, et nescis quod facinus facias? LXXXII Quinti, si tibi uis oculos debere Catullum aut aliud si quid carius est oculis, eripere ei noli, multo quod carius illi est oculis seu quid carius est oculis. LXXXII cum LXXXI continuant Ω, nullo spatio relicto 3, 4 om. BLa¹a LXXXIII Lesbia mi praesente uiro mala plurima dicit: haec illi fatuo maxima laetitia est. mule, nihil sentis: si nostri oblita taceret, sana esset: nunc quod gannit et obloquitur, non solum meminit, sed, quae multo acrior est res, 5 irata est: hoc est, uritur et loquitur. LXXXIII cum LXXXII continuant Ω, nullo spatio relicto 2 _h(a)ec_ GOR Laur. 33.12 D m. pr.: _hoc_ (suprascr. _e_) Ven: _hoc_ BLa¹C Bodl. Lat. Class. e. 15 3 _mule_ O: _mulle_ Ω Hoc uindicabat Vmpfenbach ex prouerbio _Μυλλος παντ᾽ ἀκούει ἐπὶ τῶν κωφοτητα προσποιουμενων καὶ παντα ἀκουόντων._ Cf. etiam quae in libello _Quaestiones de nominibus quae Graecis in prouerbio fuerunt_ scripsit Wiesenthal p. 42 4 _sanna_ O: _samia al. sana_ RVen: _samia_ GACB: _salua_ Palmer || _quod]_ num _quom_? 5 _quae_] _quam_ C: num _qua m. a. e. re_ h.e. quae res multo maiorem stimulum ei admouet? 6 _hec_ ORVen a || _coquitur_ Dousa filius, Lipsius, Heinsius LXXXIV Chommoda dicebat, si quando commoda uellet dicere, et insidias Arrius hinsidias, et tum mirifice sperabat se esse locutum, cum quantum poterat dixerat hinsidias. credo, sic mater, sic Liber auunculus eius, 5 sic maternus auus dixerat atque auia. hoc misso in Syriam requierant omnibus aures: audibant eadem haec leniter et leuiter, nec sibi postilla metuebant talia uerba, cum subito affertur nuntius horribilis, 10 Ionios fluctus, postquam illuc Arrius isset, iam non Ionios esse, sed Hionios. LXXXIV cum LXXXIII continuant Ω, nullo spatio relicto Quintil. Inst. Orat. I. 5. 20 _H litterae ratio mutata cum temporibus est saepius. Parcissime ea ueteres usi etiam in uocalibus, cum oedos ircosque dicebant, diu deinde seruatum ne consonantibus aspirarent, ut in Graccis et in triumpis: erupit breui tempore nimius usus ut choronae chenturiones praechones adhuc quibusdam inscriptionibus maneant, qua de re Catulli nobile epigramma est_ 1 _Chommoda_ Calp. 1481: _Com(m)oda_ Ω 2 _arrius_ O Laur. 33.12 idemque credo significasse scribam RB: _acrius_ p || _insidias he_ (_hee_ O) GOR, sed R ita ut _he_ post deletum sit: _hinsidias_ Politianus || an potius _hinsidias... insidias_? || _Arrius]_ fort. _Atrius_, cf. Caes. B. G. v. 9 3, 4 post 10 habent Ω, huc reuocauit Politianus 4 _insidias_ Ω 5 _eius_ p: _eius est_ Ω: _ei est_ Da || fort. _Liber_ (_auonculus ēīst_) sicut apud Lucretium; uide Cartault La Flexion dans Lucrèce p. 63 7 _hoc_ Dah: _hic_ uel _hec_ Ω || _Syriam_ Parthenius: _Syria_ (_Siria_ OBLa¹) Ω, nisi quod in G super _Syria_ linea est solito tenuior 8 _audiebant Ω:_ corr. Dp || _leniter_] _leuiter_ Bod. Lat. Class. e. 15 || fort. _lēuiter et lĕuiter_ quod ante me coni. Santen 11 _artius_ GRVen a Laur. 33.12: _arcius_ O: _arctius_ BLa¹ACDh et Bod. Lat. Class. e. 15 12 _hionios_ p Politianus: _ionios... ionios_ Ω LXXXV Odi et amo: quare id faciam, fortasse requiris. nescio, sed fieri sentio et excrucior. LXXXV cum LXXXIV continuant Ω, nullo spatio relicto 1 _amạ_ (suprascr. _o_) RVen 2 _sed_] _si_ Oh LXXXVI Quintia formosa est multis, mihi candida, longa, recta est: haec ego sic singula confiteor. totum illud formosa nego: nam nulla uenustas, nulla in tam magno est corpore mica salis. Lesbia formosa est, quae cum pulcerrima tota est, 5 tum omnibus una omnis surripuit Veneres. LXXXVI cum LXXXV continuant Ω, nullo spatio relicto 2 _haec ego, si singula, confiteor_ Markland || _si_ Carpentoractensis omisso _ego_ 6 _omnis_ O: _omnes_ G et plerique || _subrip._ ODh _Quintil. Inst. Orat. VI. 3. 18 Nam et Cicero omne quod salsum sit ait esse Atticorum, non quia sunt maxime ad risum compositi, et Catullus cum dicit ‘Nulla est in corpore mica salis’ non hoc dicit nihil in corpore eius esse ridiculum_ LXXXVII Nulla potest mulier tantum se dicere amatam uere, quantum a me Lesbia amata mea es. nulla fides nullo fuit umquam in foedere tanta, quanta in amore tuo ex parte reperta mea est. LXXXVII cum LXXXVI continuant Ω, nullo spatio relicto 1 _potest_] _pone_ G 2 _es_ Scaliger: _est_ Ω 3 _nulla_] _nullo_ (suprascr. _a_) R || _nullo]_ D Lachm.: _ullo_ Ω || _in_ add. Doering: om. Ω || _tanta_ Da: _tanto_ Ω Post 4 Scal. ponebat LXXV _nunc est mens... omnia si facias_: quem plerique secuti sunt LXXXVIII Quid facit is, Gelli, qui cum matre atque sorore prurit et abiectis peruigilat tunicis? quid facit is, patruum qui non sinit esse maritum? ecquid scis quantum suscipiat sceleris? suscipit, o Gelli, quantum non ultima Tethys 5 nec genitor Nympharum abluit Oceanus: nam nihil est quicquam sceleris, quo prodeat ultra, non si demisso se ipse uoret capite. LXXXVIII cum LXXXVII continuant Ω, nullo spatio relicto 1 _faciṣ_ (suprascr. _t_) R || _furore_ in _sorore_ correctum R 2 _prorurit_ O: _prorui t_ C: _proruit_ cett.: num _prourit_? 3 _facis_ O et D m. pr 4 _et qui_ Da: _ecqui_ Lachm. || _quantum_ GO et corr. R: _tantum_ Ven R m. pr., AB Laurentiani et Bod. Lat. Class. e. 15 5 _tethis_ La¹Ven: _thetis_ GORC 6 _lympharum_ L. Mueller || _occ._ Ω LXXXIX Gellius est tenuis: quid ni? cui tam bona mater tamque ualens uiuat tamque uenusta soror tamque bonus patruus tamque omnia plena puellis cognatis, quare is desinat esse macer? qui ut nihil attingat, nisi quod fas tangere non est, 5 quantumuis quare sit macer inuenies. LXXXIX _IN GELLIVM_ Ω: spatium unius uersus in O 1 _Tellius_ O: _Bellius_ D: _Mellius_ Laur. 33.12 4 _macer_ ACVen Paris. 7989: _mater_ GO, R nondum mutatus, D, Laur. 33.12, Bod. Lat. Class. e. 15 6 _fit_ GORVenC Bod. Lat. Class. e. 15 XC Nascatur Magus ex Gelli matrisque nefando coniugio et discat Persicum aruspicium: nam magus ex matre et nato gignatur oportet, si uera est Persarum impia religio, natus ut accepto ueneretur carmine diuos 5 omentum in flamma pingue liquefaciens. XC cum LXXXIX continuant Ω, nullo spatio relicto 1, 3 _magus_ Dap: _magnus_ Ω 1, 2 _nascetur... discet_ Richards 3 _gnato_ Ω 4 _religio_ Ω 5 _gnatus_ Ω: _gratus_ L. Mueller 6 _omentum_ D Phil.: _quintum_ O: _omne tum_ Ω: num _fomentum_? XCI Non ideo, Gelli, sperabam te mihi fidum in misero hoc nostro, hoc perdito amore fore, quod te cognossem bene constantemue putarem aut posse a turpi mentem inhibere probro; sed neque quod matrem nec germanam esse uidebam 5 hanc tibi, cuius me magnus edebat amor. et quamuis tecum multo coniungerer usu, non satis id causae credideram esse tibi. tu satis id duxti: tantum tibi gaudium in omni culpa est, in quacumque est aliquid sceleris. 10 XCI cum XC continuant Ω, nullo spatio relicto 3 _constantemue_ GOh: _constanterue_ RVenC Laur. 33.12: _constanterque_ BLa¹Da Phil. 4 _aut posse aut_ Ω: _haud posse a_ Dap || _mentem_ Da: _mente_ Ω 9 _id duxti_ Ald. I: _induxti_ GORVen XCII Lesbia mi dicit semper male nec tacet umquam de me: Lesbia me dispeream nisi amat. quo signo? quia sunt totidem mea: deprecor illam assidue, uerum dispeream nisi amo. XCII Huic carmini _IN C(A)ESAREM_, qui titulus ex loco suo ante XCIII per errorem huc tralatus est, praefigunt Ω: spatium nec in G nec O, sed in O omissa est prima littera uocabuli _Lesbia_ 1 _Esbia_ O _mala_ B 2 _amat_ OD Laur. 33.12 et codices Gellii: _amo al. amat_ BRVen: _amo_ GACLa¹h 3, 4 habent Oh Ambrosianus I. 67, Carpentoractensis et codices Gellii: om. Ω et Bod. Lat. Class. e. 15 || Lachm. eos ab Italis ex Gellio additos fuisse ratus est: alii fuisse in archetypo, sed in plerisque apographis uitio praetermissos, cum archetypon describentis oculi ab _amat_ in u. 2 ad _amo_ in 4 errassent, cuius rei testimonium esse _amo_ in GACLa¹h scriptum. Impressi sunt in ed. 1473 hoc modo _cui ego quasi eadem totidem mox deprecor illi κ.τ.λ._ 3 _quia sunt totidem ea_ Oh Ambros. I. 67 Carp.: _quia sin totidem ea_ cod. Vaticanus 3452 Gellii: _quas in totidem ea_ plerique codices Gellii: _quia sentio idem: nam deprecor illam_ Froehlich: _quia sunt itidem mea_ Schmidt 4 _uero_ O Carp. || De hoc epigrammate disseruit Gellius N. A. VII. 16 _cum esset uerbum deprecor doctiuscule positum in Catulli carmine κ.τ.λ._ XCIII Nil nimium studeo, Caesar, tibi uelle placere, nec scire utrum sis albus an ater homo. XCIII cum XCII continuant Ω, nullo spatio relicto 2 _nec si ore utrum si saluus an alter homo_ Ω: _Ne_ (om. a) _nisi orem_ Da || fort. _ne scierim_. Quintil. Instit. Orat. XI. I. 38 _Negat se magni facere aliquis poetarum utrum Caesar ater an albus homo sit, insania; uerte ut idem Caesar de illo dixerit, arrogantia est._ Hinc, et quod Phaedrus III. 15. 10 posuit _niger an albus_, licet suspicari Quintilianum Catulli uerba inuerso ordine _ater an albus_ legisse XCIV Mentula moechatur. moechatur mentula certe. hoc est quod dicunt, ipsa olera olla legit. XCIV cum XCIII continuant Ω, nullo spatio relicto 1 _metula_ O: _M. m., m. mentula? certe_ Postgate. Plenam interpunctionem ante et post _certe_ statuerunt Scal. Lachm. Haupt 2 _olera ola_ Carp. XCV Zmyrna mei Cinnae nonam post denique messem quam coepta est nonamque edita post hiemem, milia cum interea quingenta Hortensius uno . . . . . . . . Zmyrna cauas Satrachi penitus mittetur ad undas, 5 Zmyrnam cana diu saecula peruoluent. at Volusi annales Paduam morientur ad ipsam et laxas scombris saepe dabunt tunicas. parua mei mihi sint cordi monimenta..., at populus tumido gaudeat Antimacho. 10 XCV cum XCIV continuant Ω, nullo spatio relicto 1 _Quintil. Inst. Orat. X. 4. 4 Cinnae Zmyrnam nouem annis accepimus scriptam Zmirna_ RVenAC: _Zinirna_ GOB Laurentiani 2 _cepta_ Ω || _est_ post _hiemem_ add. Owen 3 _Hortensius_ codd.: _Hatrianus in_ Munro 4 _anno_ suppleuit Munro, _mense_ Heyse, _stans pede_ Owen Inter 3 et 5 spatium est in Dp non in Ω 5, 6 _Zinirn._ GOR m. pr., B Laurentiani: _Zmirn._ ACVen || _canas_ Ω: corr. ha 6 _peruoluit_ Ω 7 _Padoam_ Rob. Titius, Froehlich: num _Patinam_? cf. Schol. Veron. ad Aen. I. 247 9 _monimenta_ scripsi: _monum._ Ω: post _monumenta_ in marg. RVen _deest_ || _laboris_ Dap: _sodalis_ Ald. I: _poetae_ Bapt. Guarinus: _Philetae_ Bergk: _Phanoclis_ Rossbach: _Phalaeci_ Munro: _Catonis_ Leo 10 _populus ul’ tu timido_ O: _timido_ a: _eut_ (GORVen) uel _ent(h)ima c(h)o_ Ω XCVI Si quicquam mutis gratum acceptumue sepulcris accidere a nostro, Calue, dolore potest, quo desiderio ueteres renouamus amores atque olim missas flemus amicitias, certe non tanto mors immatura dolorei’st 5 Quintiliae, quantum gaudet amore tuo. XCVI cum XCV continuant Ω, nullo spatio relicto 1 _et gratum Ω_ unde _muteis_ scribebat Schwabe: _et_ om. Da 3 _que_ O: _quom_ H. A. Koch, Munro: _quei_ Baehrens: _quod_ Gul. Meyer || _renouamur_ O si recte interpretor _renouam̃_: _reuocamus_ Busche 4 _orco mersas_ Haupt 5 _imm._ OVen || _doloreist_ scripsi: _dolor est_ GORVenB Laurentiani: _dolore est_ ACa: _dolori est_ Dh 6 _Quintile_ O: _Quintil{{l}e_ G XCVII Non (ita me di ament) quicquam referre putaui, utrumne os an culum olfacerem Aemilio. nilo mundius hoc, niloque immundius illud, uerum etiam culus mundior et melior: nam sine dentibus hic: dentis os sesquipedalis, 5 gingiuas uero ploxeni habet ueteris, praeterea rictum qualem diffissus in aestu meientis mulae cunnus habere solet. hic futuit multas et se facit esse uenustum, et non pistrino traditur atque asino? 10 quem siqua attingit, non illam posse putemus aegroti culum lingere carnificis? XCVII cum XCVI continuant Ω, nullo spatio relicto 1 _quicquam_ Dap Laur. 33.12: _quicquid al. quicquam_ BRVen: _quicquid_ GOACh 2 _utrumne_ ed. Trinc.: num _utrum os an culumne_? 3 _nilommundius_ G: _nihil omundius_ O || _nobisque inmundius illud_ Ω, nisi quod pro _nobisque_ a habet _nihloque_, D _nihilo_, O compendium scripturae quod aut _nihiloque_ aut _nobisque_ significare potuit, praeterea _inmundior illo_ est in D. Scripseram in ed. 1 _nilo mundius hoc, niloque inmundius illud_, h.e. os nihilo mundior res est culo, culus nihilo inmundior res est ore: post intellexi Gul. S. Walker idem occupasse in Corpore Poet. Latinorum. 5 sic Rossbach: _nam sine dentibus est hic_ (_hin̤_ suprascr. _c_ R) _dentis seseque dedalis_ Ω: _nam sine dentibus est hic dentis hos_ (_os_ a) _sexquipedalis_ (_esque p._ a) Da: _est. hic_ Lachm.: _Est. os_ Froehlich 6 _ploxint_ Festus p. 290 Ponor: _ploxnio_ O: _ploxonio_ GRAC Laur. 33.12: _ploximo_ Bod. Lat. Class. e. 15 || _Quintil. I. 5. 8 _Catullus ploxenum circa Padum inuenit 7 _diffissus_ Statius: _def(f)essus in (a)estum_ Ω || _aestu_ a 8 _meientis_ R: _megentis_ GO 9 _facit_ O Dah: _fecit_ Ω 10 _pristrino_ O 11 _si quae_ O XCVIII In te, si in quemquam, dici pote, putide Victi, id quod uerbosis dicitur et fatuis. ista cum lingua, si usus ueniat tibi, possis culos et crepidas lingere carpatinas. si nos omnino uis omnes perdere, Victi, 5 hiscas: omnino quod cupis efficies. XCVIII cum XCVII continuant Ω, nullo spatio relicto 1 _inquam quam_ Ω || _pote_ om. O || _Vetti_ Statius: _Vitti_ Haupt 2-5 om. D 4 _carpatians_ (_pant_ O) GO: _carpatians al. carpatinas_ RB 6 _hiscas_ Voss: _discas_ Ω: _dicas_ p: _deiscas_ pro _dehiscas_ Hendrickson XCIX Surripui tibi, dum ludis, mellite Iuuenti, suauiolum dulci dulcius ambrosia. uerum id non impune tuli: namque amplius horam suffixum in summa me memini esse cruce, dum tibi me purgo nec possum fletibus ullis 5 tantillum uestrae demere saeuitiae. nam simul id factum est, multis diluta labella guttis abstersisti omnibus articulis, ne quicquam nostro contractum ex ore maneret, tamquam commictae spurca saliua lupae. 10 praeterea infestum misero me tradere amori non cessasti omnique excruciare modo, ut mi ex ambrosia mutatum iam foret illud suauiolum tristi tristius elleboro. quam quoniam poenam misero proponis amori, 15 numquam iam posthac basia surripiam. XCIX cum XCVIII continuant Ω, nullo spatio relicto: in Da spatium, in quo _AD IVVENTIVM_ 1 _Surripui_ Da: _Surmpuit_ O fortasse pro _surrupuit_: _Surripuit_ Ω || _iuuenti_ R: _uiuenti_ Paris. 7989 m. pr. || In GOCVen uix dinoscas _iu-_ an _ui-_ exaratum sit 2 _suauiolum_ GORVen et plerique || _amb_(_am_ G)_rosio_ Ω, quod defensum ibat Näke ad Diras p. 238 7 _ad_ pro _id_ G: num _ac_? 8 _abstersisti_ ed. Trinc., Schmidt: _astersiṣ_ B: _abstersti_ O, Auantius: _a(b)stersi_ Ω 9 _ne_ Dh: _nec_ Ω 10 _cõmicte_ G: _conmincte_ RVen 11 _infestum misero_ B Phil. Carp.: _infesto miserum_ Ω: num _infausto_? 13 _mihi ex ambros_(_x_ R)_io_ Ω: corr. Da 14 _suau._ Da: _sau._ Ω 15, 16 del. Landor 15 _amoris_ Postgate C Caelius Aufilenum et Quintius Aufilenam flos Veronensum depereunt iuuenum, hic fratrem, ille sororem. hoc est, quod dicitur, illud fraternum uere dulce sodalicium. qui faueam potius? Caeli, tibi: nam tua nobis 5 perfecta †exigitur† unica amicitia, cum uesana meas torreret flamma medullas. sis felix, Caeli, sis in amore potens. C _IN CELIVM ET QVINTIVM_ marg. G, Ω: spatium unius uersus in D, non item in O, ubi tamen prima littera uocabuli _Celius_ omissa est 1 _Ellius_ O || _Melius_ D: _E elius_ C 2 _ueron._ GVenDa: _treron. al. ueron._ RB: _treron._ OCLa¹ || _depereunt_ ed. Parm. 1473: _depereret_ GOACLa¹: _depereret al. ant_ RBVen 5 _qui_ a: _cui_ Ω 6 _perspecta_ a || _†exigitur†_] _est exigitur est_ G: _est_ (_ē_ R) _igitur est_ ORVenA Laur. 33.12: _est igitur_ CLa¹a || _per facta exhibita est_ Lachm.: _perspecta est signis_ Froehlich: _perspecta eximie est_ H. A. Koch: _perspecta egregie est_ Baehrens: _perspecta est igni tum_ Palmer CI Multas per gentes et multa per aequora uectus aduenio has miseras, frater, ad inferias, ut te postremo donarem munere mortis et mutam nequiquam alloquerer cinerem. quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum, 5 heu miser indigne frater adempte mihi, nunc tamen interea haec prisco quae more parentum tradita sunt tristi munere ad inferias, accipe fraterno multum manantia fletu. atque in perpetuum, frater, aue atque uale. 10 CI _FLETVS DE MORTE_ (_AMORE_ D) _FRATRIS_ marg. G, RVenADB Laurentiani: spatium in O non est, sed prima littera uocabuli _Multas_ omissa est 1 _Vltas_ O 2 _seras_ Markland 4 _mutam_ Ω: _mutum_ D || _ne quicquam_ Ω 7 _hec_ Oh: _hoc_ Ω || _priscoque_ Ω 8 _tristi_ Ω: om. D spatio relicto || _munere_ Ω: _munera_ Dh: _tristis munera_ Lachm. CII Si quicquam tacito commissum est fido ab amico, cuius sit penitus nota fides animi, meque esse inuenies illorum iure sacratum, Corneli, et factum me esse puta Harpocratem. CII cum CI continuant Ω: spatium in D, non item in O, ubi tamen prima littera uocabuli _Si_ omissa est 1 _I_ O || _taciti_ Heinsius: _tacite_ Munro || _ab antiquo_ GO, non R 3 Post _illorum_ distinguebat Munro 4 _arpocratem_ Ω CIII Aut sodes mihi redde decem sestertia, Silo, deinde esto quamuis saeuus et indomitus: aut, si te numi delectant, desine quaeso leno esse atque idem saeuus et indomitus. CIII cum CII continuant Ω, nullo spatio relicto 1 _sext._ Ω 2 _est o_ Ω: _est_ O: _es o_ D 3 _numi al. mimi_ B: _mimi al. numi_ RVen: _mīmi_ O CIV Credis me potuisse meae maledicere uitae, ambobus mihi quae carior est oculis? non potui, nec, si possem, tam perdite amarem: sed tu cum Tappone omnia monstra facis. CIV cum CIII continuant Ω, nullo spatio relicto 1 _uitae_] _Victi_ uel _Vetti_ Starkie 3 _non_] _nec_ Doering || _si_ om. O || _perdita_ O || _amare_ Ω: corr. Da 4 _caupone_ Bodl. Lat. Class. e. 15 || _mostra_ Ven, D nondum correctus || _sed tua, Coponi, crimina nostra facis_ Wilkes secutus Vossium CV Mentula conatur Pipleium scandere montem: Musae furcillis praecipitem eiciunt. CV cum CIV continuant Ω, nullo spatio relicto 1 _pipleium_ RC Laurentiani: _pipileium_ GO || _scandere_ Da: _scindere_ Ω 2 _furcilis_ GOBLa¹ CVI Cum puero bello praeconem qui uidet isse, quid credat, nisi se uendere discupere? CVI cum CV continuant Ω, nullo spatio relicto 1 _bello_ Ald. I: _obel(l)io_ Ω: fort. _Obelli_ || _isse_ Balth. Venator: _esse_ GOh Lachm.: _ipse_ RVen et plerique: _ire_ Schwabe || _qui uidet, esse quid credat_ Thomas CVII Si quoi quid cupido optantique optigit umquam insperanti, hoc est gratum animo proprie. quare hoc est gratum †nobis quoque† carius auro quod te restituis, Lesbia, mi cupido. restituis cupido atque insperanti, ipsa refers te 5 nobis. o lucem candidiore nota! quis me uno uiuit felicior, aut magis ab dis optandum in uita dicere quis poterit? CVII cum CVI continuant Ω, nullo spatio relicto: spatium in Da, quod corr. D sic suppleuit _AD LESBIAM_ 1 _quoi quid_ Ribbeck: _quic_(_d_ O)_-quid_ Ω: _vquicquam_ Dah 2 _insperati_ Heinsius 3 _nobis quoque_ codd. quod ita retinebat Blaydes ut post _quoque_ interpungendum censeret, non post _gratum_: _nobisque hoc_ Statius: _nobisque est_ Haupt: _Lido quoque_ ego ed. 1: _quouis quoque_ Baehrens || _carior auro_ Gul. S. Walker, quod cum sequentibus coniungebat 5 _inspiranti_ O: _inspirati_ Bod. Lat. Class. e. 15: num _inopinanti_? 6 _o luce_ codd. nisi quod _aluce_ est in Bod. Lat. Class. e. 15 7 _quis me uiuit uno uno felicior_ D || post _magis_ spatium in D || _ab dis_] _me est_ Ω: _hac est_ Oh 8 _optandus uita dicere_ codd.: _magis hac quid Optandum uita_ Al. Guarinus: _m. hac res Optandas uita_ Lachm.: _magis hac rem Optandam in uita_ Postgate: num _istac Optandam uita_? CVIII Si, Comini, arbitrio populi tua cana senectus spurcata impuris moribus intereat, non equidem dubito quin primum inimica bonorum lingua excerpta auido sit data uulturio, effossos oculos uoret atro gutture coruus, 5 intestina canes, cetera membra lupi. CVIII cum CVII continuant Ω, nullo spatio relicto: spatium in Da, quod corrector D sic suppleuit _IN QVENDAM_ 1 sic Al. Guarinus: _Sic homini populari arbitrio tua cana_ Ω: _Sic homini arbitrio_ || _tua cana_ D: _Sic homini arbitrio populari cana s._ ed. antiq. saec. xv: _Si, Comini, populi arbitrio tua c._ Statius 4 _excerpta_ scripsi: _exercta_ O: _exerta_ Ω: _excepta_ D: _execta_ a, Lachm. CIX Iucundum, mea uita, mihi proponis amorem hunc nostrum inter nos perpetuumque fore. di magni, facite ut uere promittere possit, atque id sincere dicat et ex animo, ut liceat nobis tota perducere uita 5 aeternum hoc sanctae foedus amicitiae. CIX cum CVIII continuant Ω, nullo spatio relicto: spatium in Da, quod corr. D sic suppleuit _AD LESBIAM_ 1 _amorem_ D: _amore_ Ω 5 _perducere_ codd.: _producere_ ed. Trinc. 6 _eterne_ O: _aternum_ D m pr. _alternum_ Bod. Lat. Class. e. 15, Turnebus, cf. Carm. Epigr. 1296, Buecheler CX Aufilena, bonae semper laudantur amicae: accipiunt pretium, quae facere instituunt. tu, quod promisti, mihi quod mentita inimica es, quod nec das nec fers, saepe facis facinus. aut facere ingenuae est, aut non promisse pudicae, 5 Aufilena, fuit: sed data corripere fraudando effectis, plus quam meretricis auarae, quae sese toto corpore prostituit. CX cum CIX continuant Ω, nullo spatio relicto: spatium in Da, quod corr. D sic suppleuit _AD AVFILFNAM_ 1 et 6 _Auffilena_ GORVen: _aut fillena_ O 3 _promisti_ Bod. Lat. Class. e. 15: _promisisti_ Ω || _tu, promisisti mihi quod mentita, inimica es_ Munro 4 _nec fers_ codd.: _et fers_ B. Guarinus, Munro. Post _saepe_ distinguebat Munro 5 _promisse_ Parthenius: _promissa_ codd. 7 _effectis_ scripsi: _efficit_ Ω: _effecit_ C, Paris. 7989, Carpentoractensis et Bodl. Lat. Class. e. 15: _officiis_ Bergk 8 _toto_ Da: _tota_ Ω: _totam_ Westphal CXI Aufilena, uiro contentam uiuere solo, nuptarum laus ex laudibus eximiis: sed cuiuis quamuis potius succumbere par est, quam matrem fratres ex patruo... CXI cum CX continuant Ω, nullo spatio relicto: spatium in D, quod corr. D sic suppleuit _AD AVFILENAM_ 1 _Auffilenam_ GVen Laurentiani: _Aut fillenam_ O || _contentas_ Scal., Lachm. 2 sic Passeratius: _laus est laudibus eximiis_ codd.: _laus est laudibus ex nimiis_ Baehrens 3 _par_ Dap: _pars_ Ω 4 _parere_ add. Doering et Schmidt (cf. Carm. Epigr. 980.6). || _Post _fratres_ Bod. Lat. Class. e. 15 et ed. Pr. supplerunt _efficere_, Heyse _suscipere_, Rossbach _concipere CXII Multus homo es, Naso, neque tecum multus homo qui descendit: Naso, multus es et pathicus. CXII cum CXI continuant Ω, nullo spatio relicto 1 _es_ Ald. I: _est_ codd. || _neque_ Ω: _nec_ D: _nam_ p Scal. || _homõ qui_ scripsi, cf. LXXXI.2: _homoque_ RVenAC Laurentiani: _homo_ GO: _homo sed_ D Bod. Lat. Class. e. 15: _homo est qui_ Scal.: _homost quin_ Schwabe: _est cum_ Palmer || fort. _homost cui Descendis_ 2 _descendit_ Ω: _descendat_ a: _te scindit_ Haupt: _descendis_ Parthenius || _es_] _est_ G || Munro scribebat _Mutus homo es, Naso, neque tecum mutus homost qui descendit; Naso, mutus es et pathicus_, E. B. Birks _mulus_, Baehrens _mundus_, ego _nullus_ CXIII Consule Pompeio primum duo, Cinna, solebant Maeciliam: facto consule nunc iterum manserunt duo, sed creuerunt milia in unum singula. fecundum semen adulterio. CXIII cum CXII continuant Ω, nullo spatio relicto: spatium in D, quod corr. sic suppleuit _AD CINNAM_ 1 _cina_ a || _molebant_ Maehly 2 _Meciliam_ G: _Mecilia_ Ω: _Mucillam_ Pleitner, Schwabe 3 _milia_ GO _in imum_ Carpentoractensis, fortasse recte, ut sit idem quod _ad minimum_ 4 _singula_ ed. antiquissima saec. xv, uulgo: _singulum_ Ω CXIV Firmanus saltu non falso Mentula diues fertur, qui tot res in se habet egregias, aucupium omne genus, piscis prata arua ferasque. nequiquam: fructus sumptibus exsuperat. quare concedo sit diues, dum omnia desint. 5 saltum laudemus, dum †modo† ipse egeat. CXIV cum CXIII continuant Ω, nullo spatio relicto: spatium in Da, quod corr. D sic suppleuit _DE SALIO_ 1 _Formianus_ Scal.: _Firmano_ Munro || _saltu_ Palladius, Lachm.: _saluis_ GOha Laurentiani: _salius_ CABD: _salius_ an _saluis_ sit in R non dispexi: _saltus_ Auantius, quo scripto _Mentula_ uocatiuus erit || _mensula_ Ω: corr. hp 2 _qui quot_ BLa¹p 3 _aucupium_ Woelfflin: _aucupiam_ Ω: _an cupiam_ Oh: _aucupia_ p, Munro 4 _ne_ (_nec_ O) _quicquam_ Ω || _exsuperat_ C: _exuperat_ Ω 5 _quare, concedo, sit diues_ Morgenstern || _domnia_ Baehrens 6 _saltum_ O: _saltem_ Ω, quod retinebat Pleitner || _modo_ codd. quod Munro ablatiuum faciebat: _domo_ Lachm.: _bono_ Riese: _modulo_ Schmidt || _saltus l. commoda, dum ipse egeat_ Postgate || _fort. _dum domi ipse egeat CXV Mentula habet instar triginta iugera prati, quadraginta arui: cetera sunt maria. cur non diuitiis Croesum superare potis sit, uno qui in saltu totmoda possideat, prata arua ingentes siluas saltusque paludesque 5 usque ad Hyperboreos et mare ad Oceanum? omnia magna haec sunt, tamen ipsest maximus ultro, non homo, sed uero mentula magna minax. CXV cum CXIV continuant Ω, nullo spatio relicto: spatium in Da, sed sine titulo 1 _habes_ Lachm. || _instar_ (_istar_ O) Ω: _noster_ Muretus: _iusti_ Statius: _iusta_ h.e. _iuxta_ Scaliger: _bostar_ i. e. boum stationem siue _βοοστασιν_ (Callim. Del. 102) ego 3 _potis sit_ Da: _potuisset_ Ω 4 _tot moda_ (_monda_ A) Ω: _tot modi al. da_ Ven: _tot bona_ Auantius 5 _iugentis_ O || _saltusque_ (_saltus_ AC) _paludesque_ (_plaudesque_ O) Ω: _altasque paludes_ D: _latasque p._ Rossbach: _salsasque p._ Bergk 7 _ipsest_ Froehlich: _ipse si_ Ω: _ipse est_ a || _ultro_ ed. 1473: _ultor_ Ω: _lustro_ Scaliger: _multo_ Bruner: _mutto_ ego CXVI Saepe tibi studioso animo uenante requirens carmina uti possem mittere Battiadae, qui te lenirem nobis, neu conarere telis infestum mittere in usque caput, hunc uideo mihi nunc frustra sumptum esse laborem, 5 Gelli, nec nostras hic ualuisse preces. contra nos tela ista tua euitamus amictei: at fixus nostris tu dabi supplicium. CXVI cum CXV continuant Ω, nullo spatio relicto: spatium in Da, quod corr. D sic suppleuit _AD GELIVM_ 1 _studiose_ a (m. pr.) || _requires_ codd. || _ueniam ante requirens_ Hermes 2 batriade Ω 3 _leniret al. rem_ Ven: _leniret_ a 4 sic Lachm.: _telis_ (_celis_ O) _infesta mitteremusque_ Ω || _infestum_ D: _inusque_ Parmensis 716 || _telis infestans icere mi usque caput_ Birt: num _telis infestatum icere in usque c._? 6 _hic_ Dap Lachm.: _hinc_ Ω: _huc_ Muretus || _inualuisse_ Birt 7 _euitamus_ Dh: _euitabimus_ Ω || _amicta_ Ω, nisi quod O habet _amitha_: _amictu_ hp Lachm.: Scripsi _amictei_, cf. _basiei_ VII.9 || Olim conieceram _at hic iam_ uel _ἀθικτοι_ uel _ἀμικτι_ 8 _affixus_ Ω: _afflixus_ Ven || _noḅịṣstris_ Ven || _dabis_ Ω _Finito libro referamus gracia Christo Amen_ O: _Explicit Catulli Veronensis libellus_ G: _Deo gratias amen_ RVen: _Catulli Veronensis liber finit_ (_explicit_ La¹) BLa¹ FRAGMENTA I At non effugies meos iambos Porphyrion et Comm. Cruquii ad Hor. C. i. 16.24 II Hunc lucum tibi dedico consecroque, Priape, qua domus tua Lampsaci est quaque       Priape. nam te praecipue in suis urbibus colit ora Hellespontia, ceteris ostriosior oris. Terentianus Maurus 2755-2758, Atil. Fortunatianus p. 317 Gaisf. et p. 349, Marius Victorinus p. 163 Gaisf. et p. 207, Censorinus p. 97 Iahn. 1 _locum_ quattuor codices Censorini 2 _silua_ suppleuerunt Itali: fort. _cella_ III de meo ligurrire libido est Non. 134 || _de mero_ L. Mueller IV Animula miserula properiter abiit. Non. 517, Diomedes 496 G., 513 Keil _abit_ codices Nonii: _obiit_ codices Diomedis: _abiit_ Lachm. V Lucida qua splendent carchesia mali. Non. 546, a quo uersus tamquam Catulli Veronensis allatus est. Cinnae ascribunt Isidorus Orig. xix. 2. 10 et Schol. Lucani v. 418, quorum ille scribit _Lucida confulgent alti carchesia mali_, hic _L. cum fulgent summi c. m._ VI _Schol. Veronensia in Verg. Aen. viii. 34 in Hageni Appendice Seruiana p. 439 _Carbasus et masculino et feminino genere dictus est. Catullus cannubiae------carbasus-- | ros VII Seruius ad Verg. G. ii. 95 _Hanc uuam (Rhaeticam) Cato praecipue laudat in libris quos scripsit ad filium: contra Catullus eam uituperat et dicit nulli rei esse aptam miraturque cur eam laudauerit Cato._ Cf. Mart. xiv. 100 et E. Ω. B. Nicholson, Keltic Researches, p. 152. VIII Plinius Hist. Nat. xxviii. 19 _Hinc Theocriti apud Graecos, Catulli apud nos proximeque Vergili incantamentorum amatoria imitatio._ IX Seruius ad Verg. Aen. iv. 409 _Sic etiam Horatius ‘Vade, uale; caue ne titubes mandataque frangas,’ nam caue ue longa est, nec uocalis sequitur ut in bucolico ‘uale, uale, inquit, Iolla.’ Sed dicimus a tertia esse coniugatione imperatiuum, ut ‘cauo, cauis.’ Hinc etiam Catullus cauere dixit._ Cf. Cat. L. 18, 19, LXI. 152. X Seruius ad Verg. Aen. v. 610 _Notandum sane etiam de Iride arcum genere masculino dicere Vergilium: Catullus et alii genere feminino ponunt, referentes ad originem, sicut haec Attis et haec Gallus legimus._ _haec Cattis_ plerique codices Seruii, unde Sittl scribendum credidit _cattis_, Thilo et Hagen _cattus_ ediderunt. Lachm. _Attis_ dedit, quem sequor. et sic scriptum est in codice Seruiano F et a correctore codicis L. Vide Catull. LXIII. XI Seruius ad Verg. Aen. vii. 378 _Catullus hoc turben dicit ut hoc carmen._ Ad LXIV. 107 referebat Spengel. _Tibullus_ pro _Catullo_ scribebant Nansius, Nicolaus Loensis, R. Vnger. XII Varro de L. L. vii. 50 _Vesperugo stella quae uespere oritur, a quo eam Opilius scribit Vesperum; itaque dicitur †alterum† ‘Vesper adest,’ quem dicunt Graeci διεσπεριον._ _alternum_ Riese h.e. _ἀμοιβαῖον_, fortasse _alternatim_. Ad Catull. LXII.1 primus referebat Vulpius, dein Baehrens et Riese. XIII Varro de L. L. vi. 6 _Nox quod, ut Catulus_ (_Catullus_ aliquot codices) _ait, omnia nisi interueniat sol pruina obriguerint, quod nocet, nox._ Hunc locum Varronis primus Baehrens ad Catullum, sed in opere deperdito neque inter carmina reuocabat: ego ad Catulli LXII. 32 sqq. ubi uersus nonnulli exciderunt. XIV [et Lario imminens Comum] _Codex Vibii Sequestris Mus. Brit. Add. 16986 post _In athamatia lacus lune tenuia ligna accendit ex quo bibens aut insanit aut sopitur_ haec habet minoribus litteris tanquam perscripta pagina addita _Lacus comi Catullus et Lario iminens Comum. Fragmentum dubium et fortasse ad Petrarcham referendum, qui in Itinere Syriaco p. 559 ed. Basil. haec habet _Nam hoc Mediolano proximum, Latio_ (_l. Lario_) _imminens, Alpibus adiacens, Comum est, non Cume._ Fuit inter libros quos legit Petrarcha Vibius Sequester, teste de Nolhac, _Pétrarque et l’Humanisme pp. 133, 302_. INDEX NOMINVM Achilles LXIV 338. Achiui LXIV 366. Acme XLV. Adoneus XXIX 8. Aeetaeus LXIV 3. Aegeus LXIV 213. Aegyptus LXVI 36. Aemilius XCVII 2. Aethiops LXVI 52. Africus LXI 199. Aganippe LXI 30. Alfenus XXX 1. Allius LXVIII 41, 50, 150. Alpes XI 9. Amadryades LXI 23. Amastris IV 13. Amathus XXXVI 14. Amathusia LXVIII 51. Ameana XLI 1. Amphitrite LXIV 11. Amphitryoniades LXVIII 112. Ancon XXXVI 13. Androgeoneus LXIV 77. Antimachus XCV 10. Antius XLIV 11. Aonius LXI 28. Apheliotes XXVI 3. Aquinus XIV 18. Arabes XI 5. Argiuus LXIV 4. Argiui LXVIII 87. Ariadna LXIV 54, 253. Ariadneus LXVI 60. Arrius LXXXIV 2, 11. Arsinoe LXVI 54. Asius LXI 22. Asia XLVI 6. LXVI 36. LXVIII 89. Assyrius LXVI 12. LXVIII 144. Athenae LXIV 81. Athos LXVI 46. Attis LXIII. Aufilena C, CX, CXI. Aufilenus C. Aurora LXIV 271. Aurunculeia LXI 82. Auster XXVI 1. Balbus LXVII 3. Battus VII 6. Battiades LXV 16. CXVI 2. Beroniceus LXVI 8. Bithynia X 7. Bithynus XXXI 5. Bootes LXVI 67. Britannia XXIX 4, 20. XLV 22. Britanni XI 11. Brixia LXVII 34. Caecilius XXXV 2, 18. LXVII 9. Caelius C 1. Caesar XI 10. LVII 2. XCIII 1. Caesius XIV 18. Callisto LXVI 66. Caluus XIV 2. LIII 3. XCVI 2. Camerius LV. Campus minor LV 3. Canopius LXVI 58. Carybdis LXIV 156. Castor IV 26. LXVIII 65. Cato LVI 1. Cecropia LXIV 79, 83, 172. Celtiber XXXIX 17. Celtiberia XXXVII 18. XXXIX 17. Ceres LXIII 36. Chalybes LXVI 48. Chineus LXVII 32. Chiron LXIV 279. Cinna X 30. XCV 1. CXIII 1. Circus LV 4. Cnidus XXXVI 13. Colonia XVII 1. Cominius CVIII 1. Comum XXXV 4. Fragm. XIV. Conon LXVI 7. Cornelius I 3. LXVII 35. CII 4. Cornificius XXXVIII 1. Crannon LXIV 36. Creta LXIV 82, 174. Cretes LV 15. Croesus CXV 3. Cupidines III 1. XIII 12. Cupido XXXVI 3. Cybele LXIII. Cybelle LXIII. Cyclades IV 7. Cylleneus LXVIII 109. Cyrenae VII 4. Cytorius IV 11. Cytorus IV 13. Dardanius LXIV 367. Delius XXXIV 7. Delphi LXIV 392. Dia LXIV 52, 121. Diana XXXIV 3. Dindymene LXIII 13. Dindymus XXXV 14. LXIII 91. Dione LVI 6. Dorus LXIV 287. Durrachium XXXVI 15. Emathia LXIV 324. Erechtheus LXIV 229. Erechthēus LXIV 211. Erycina LXIV 72. Eumenides LXIV 193. Europa LXVIII 89. Eurotas LXIV 89. Fabullus XII, XIII, XXVIII, XLVII. Falernum XXVII 1. Fauonius XXVI 2. LXIV 282. Firmanus CXIV 1. Formianus XLI 4. XLIII 5. LVII 4. Fufficius LIV 5. Furius XI, XVI, XXIII, XXVI. Gaius X 30. Gallia XXIX 3, 20. Gallicanus XLII 9. Gallicus XI 11. Gallus LXXVIII. Gellius LXXIV, LXXXVIII, LXXXIX, XC, XCI, CXVI. Gnosius LXIV 172. Golgi XXXVI 14. LXIV 96. Gortynius LXIV 75. Graecus LXVIII 102. Grai LXVIII 109. Graius LXVI 58. Harpocrates LXXIV 4. Hebe LXVIII 116. Helena LXVIII 87. Heliconius LXI 1. Hellespontius Fr. II 4. Hellespontus LXIV 358. Hesperus LXII 20, 32. LXIV 329. Hiberus XII 14. XXIX 19. XXXVII 20. LXIV 227. Hymenaeus LXI, LXII, LXVI 11. Hyrcani XI 5. Iacchus LXIV 251. Ida LXIII 30. Idalium XXXVI 12. LXIV 96. Idomeneus LXIV 178. Iliacus LXVIII 86. Ionius LXXXIV 11, 12. Ipsithilla XXXII 1. Irus LXIV 300. Ismarius LXVI 59. Italus I 5. Itonus LXIV 228. Itylus LXV 14. Iuuentius XXIV 1. XLVIII 1. LXXXI 1. XCIX 1. Labyrintheus LXIV 114. Lampsacus Fragm. II 2. Lanuinus XXXIX 12. Larius Fragm. XIV. Larius (adiect.) XXXV 4. Latmius LXVI 5. Latonius XXXIV 5. Laudamia LXVIII 74, 80, 105. Leo LXVI 65. Lesbia _passim_. Lesbius LXXIX 1. Lethaeus LXV 5. Liber LXIV 390, 402. LXXXIV 5. Libo LIV 3. Libya XLV 6. Libyssa VII 3. Libystinus LX 1. Licinius L 1, 8. Ligur XVII 19. Locris LXVI 54. Lucina XXXIV 13. Luna XXXIV 16. Lycaonius LXVI 66. Lydius XXXI 13. Maecilia CXIII 2. Maenades LXIII 23. Maenas LXIII 69. Magus XC 1, 3. Malius (adiect.) LXVIII 54. Mallius LXI 16, 215. LXVIII 11, 30, 66. Mamurra XXIX 3. LVII 2. Marcus XLIX 2. Mauors LXIV 394. Medi LXVI 45. Memmius XXVIII 9. Memnon LXVI 52. Menenius LIX 2. Mentula XCIV 1. CV 1. CXIV 1. CXV 1, 8. Midas XXIV 4. Minois LXIV 60, 247. Minos LXIV 85. Minotaurus LXIV 79. Musae LXV 3. LXVIII 7, 10. CV 2. Naso CXII. Neptunine LXIV 28. Neptunius LXIV 367. Neptunus XXXI 3. LXIV 2, 367. Nicaea XLVI 5. Noctifer LXII 7. Nonius LII 2. Nympha LXI 29. Nymphae LXIV 17. Oarion LXVI 94. Occidens XXIX 12. Oceanus LXI 85. LXIV 30. LXXXVIII 6. Oceanus (adiect.) CXV 6. Oetaeus LXII 7. LXVIII 54. Olympus LXII 1. Orcus III 14. Ortalus LXV 2, 15. Otho LIV 1. Padua XCV 7. Paris LXVIII 103. Parnasus LXIV 390. Parthi XI 6. Pasithea LXIII 43. Pegaseus LV 16. Peleus LXIV 19, 21, 26, 301, 336, 382. Peliacus LXIV 1. Pelops LXIV 346. Penates IX 3. Penelopeus LXI 223. Perseus LV 17. Persicus XC 2. Phaethon LXIV 291. Pharsalia LXIV 37. Pharsalius LXIV 37. Phasis LXIV 3. Pheneus LXVIII 109. Phoebus LXIV 299. Phrygia LXIII 71. Phrygius XLVI 4. LXI 18. LXIII 2, 20. Phryx LXIII 22. Phthioticus LXIV 35. Pipleius CV 1. Piraeus LXIV 74. Pisaurum LXXXI 3. Piso XXVIII 1. XLVII 2. Pollio XII 6. Pollux LXVIII 65. Polyxenius LXIV 368. Pompeius CXIII 1. Ponticus IV 13. XXIX 18. Porcius XLVII 1. Postumia XXVII 3. Postumius LXVII 35. Priapus Fragm. II 1, 2. Prometheus LXIV 294. Propontis IV 9. Protesilaeus LXVIII 74. Prouincia XLIII 6. Quintia LXXXVI 1. Quintilia XCVI 6. Quintius LXXXII 1. C 1. Ramnusius LXIV 395. LXVI 71. LXVIII 77. Rauidus XL 1. Remus XXVIII 15. LVIII 5. Rhenus XI 11. Rhesus LV 18. Rhodus IV 8. Rhoeteus LXV 7. Romulus XXVIII, 15. XXIX 5, 9. XXXIV 22. XLIX 1. Rufa LIX 1. Rufulus LIX 1. Rufus LXIX 2. Sabinus XLIV 1, 4, 5. Salisubsalus XVII 6. Sapphicus XXXV 16. Sarapis X 26. Satrachus XCV 5. Saturnalia XIV 15. Satyri LXIV 252. Scamander LXIV 357. Scylla LX 2. LXIV 156. Scyros LXIV 35. Septimillus XLV 13. Septimios XLV 1, 21, 23. Sestianus XLIV 10. Sestius XLIV 19, 20. Sileni LXIV 252. Silo CIII 1. Simonideus XXXVIII 8. Sirmio XXXI 1, 12. Socration XLVII 1. Stymphalius LXVIII 113. Suffenus XIV 19. XXII 1, 10, 19. Sulla XIV 9. Syria XLV 22. LXXXIV 7. Syrius VI 8. Syrtis LXIV 156. Tagus XXIX 19. Talasius LXI 127. Taurus LXIV 105. Telemachus LXI 222. Tempe LXIV 35, 285, 286. Tethys LXIV 29. LXVI 70. LXXXVIII 5. Teucrus LXIV 344. Thallus XXV 1, 4. Themis LXVIII 153. Thermopylae LXVIII 54. Theseus LXIV 53, 81, 102, 110, 120, 133, 200, 207, 245, 247. Thessalia LXIV 26, 33. Thessalus LXIV 267, 280. Thetis LXIV 19, 20, 21, 28, 302, 336. Thia LXVI 44. Thracia IV 8. Thyades LXIV 391. Thyni XXV 7. Thynia XXXI 5. Thyonianus XXVII 7. Tiburs XXXIX 10. XLIV 1, 2, 5. Torquatus LXI 209. Trinacrius LXVIII 53. Trito LXIV 395. Triuia XXXIV 15. LXVI 5. Troia LXVIII 88, 89, 90, 99. Troicus LXIV 345. Troiugenae LXIV 355. Troius LXV 7. Tyrius LXI 165. Varus X 1. XXV 1. Vatinianus XIV 3. LIII 2. Vatinius LII 3. Veneres III 1. XIII 12. Veraniolus XII 17. XLVIII 3. Veranius IX 1. XII 16. XXVIII 3. Verona XXXV 3. LXVII 34. LXVIII 27. Veronensis C 2. Vesper LXII 1. Victius XCVIII 1, 5. Virro LXXI 1. Vmber XXXIX 11. Volusius XXXVI 1, 20. XCV 7. Vrania LXI 2. Vrii XXXVI 12. Zephyritis LXVI 57. Zephyrus XLVI 3. LXIV 270. Zmyrna XC 1, 4, 6. * * * * * * * * * * * * * * Errata _Raris locis littera “v” pro “u” scripta tacite mutata est. Nota {sic} significat littera suprascripta._ Sigla _B_ = Bononiensis ... anni 141½ [_sic scriptum_: _lege 1411/2_] Carmina XVIII, XIX, XX absunt IV.4, 5: siue R [_vide_ Addenda in Adnot. Crit.] XI.6: siue sagas (-x CGORa) Ω [(-x) CGORa)] XIV.17: luserit (suprascr. al. x) G XV.2: [*] pudentem p[*]eto_ G [inserendum? _Vide_ Praefatio] XXXII.1: ... ipsicilla RVen [“i” tertius haud legitur] XL.5: ... in ora uulgi uidetur imitatus Henricus [“n” non uidetur] XLVIII.3: basia (suprascr. e3) R [e3: symbolum “-m”?] LV.1a-10a: ... Birt fragmentum putat carminis alterius ... [“c” de “carminis” non uidetur] LXI.34: hục (suprascr. a) [) deest] LXI.226: fort. _bene mutuo ex_ [_uide_ Addenda in Adnot. Crit.] LXIII.15: execute GO: execute R [_sic_: alter “exsecute”?] LXVI.15: Emendarunt an quod auentum Munro, an quod amantum Owen, atque maritum Schmidt, Postgate, Palmer [paragraphum post u. 16 adnotationem positum] Index Fabullus XII, XIII, XXVIII, XLVII. [XXVIII 47] Fufficius LIV 5 [Sufficius LIV 11: _uide_ carmen LIV] --- Provided by LoyalBooks.com ---