LIBER ESTHER. PARS PRIOR. NARRATIONES PROTOCANONICAE, 1:1-10:3. I. PERICULUM IUDAEORUM, 1:1-4:17. 1. REGINA VASTHI EICITUR, 1:1-22. 1:1 In diebus Assueri, qui regnavit ab India usque Aethiopiam super centum viginti septem provincias: 1:2 quando sedit in solio regni sui, Susan civitas regni eius exordium fuit. 1:3 Tertio igitur anno imperii sui fecit grande convivium cunctis principibus, et pueris suis, fortissimis Persarum, et Medorum inclytis, et praefectis provinciarum coram se, 1:4 ut ostenderet divitias gloriae regni sui, ac magnitudinem, atque iactantiam potentiae suae, multo tempore, centum videlicet et octoginta diebus. 1:5 Cumque implerentur dies convivii, invitavit omnem populum, qui inventus est in Susan, a maximo usque ad minimum: et iussit septem diebus convivium praeparari in vestibulo horti, et nemoris, quod regio cultu et manu consitum erat. 1:6 Et pendebant ex omni parte tentoria aerii coloris et carbasini ac hyacinthini, sustentata funibus byssinis, atque purpureis, qui eburneis circulis inserti erant, et columnis marmoreis fulciebantur. Lectuli quoque aurei et argentei, super pavimentum smaragdino et pario stratum lapide, dispositi erant: quod mira varietate pictura decorabat. 1:7 Bibebant autem qui invitati erant, aureis poculis, et aliis atque aliis vasis cibi inferebantur. Vinum quoque, ut magnificentia regia dignum erat, abundans, et praecipuum ponebatur. 1:8 Nec erat qui nolentes cogeret ad bibendum, sed sicut rex statuerat, praeponens mensis singulos de principibus suis ut sumeret unusquisque quod vellet. 1:9 Vasthi quoque regina fecit convivium feminarum in palatio, ubi rex Assuerus manere consueverat. 1:10 Itaque die septimo, cum rex esset hilarior, et post nimiam potationem incaluisset mero, praecepit Maumam, et Bazatha, et Harbona, et Bagatha et Abgatha, et Zethar, et Charchas, septem eunuchis, qui in conspectu eius ministrabant, 1:11 ut introducerent reginam Vasthi coram rege, posito super caput eius diademate, ut ostenderet cunctis populis et principibus pulchritudinem illius: erat enim pulchra valde. 1:12 Quae renuit, et ad regis imperium, quod per eunuchos mandaverat, venire contempsit. Unde iratus rex, et nimio furore succensus, 1:13 interrogavit sapientes, qui ex more regio semper ei aderant, et illorum faciebat cuncta consilio, scientium leges, ac iura maiorum: (1:14 erant autem primi et proximi, Charsena, et Sethar, et Admatha, et Tharsis, et Mares, et Marsana, et Mamuchan, septem duces Persarum, atque Medorum, qui videbant faciem regis, et primi post eum residere soliti erant) 1:15 cui sententiae Vasthi regina subiaceret, quae Assueri regis imperium, quod per eunuchos mandaverat, facere noluisset. 1:16 Responditque Mamuchan, audiente rege, atque principibus, Non solum regem laesit regina Vasthi, sed et omnes populos, et principes, qui sunt in cunctis provinciis regis Assueri. 1:17 Egredietur enim sermo reginae ad omnes mulieres, ut contemnant viros suos, et dicant: Rex Assuerus iussit ut regina Vasthi intraret ad eum, et illa noluit. 1:18 Atque hoc exemplo omnes principum coniuges Persarum atque Medorum, parvipendent imperia maritorum: unde regis iusta est indignatio. 1:19 Si tibi placet, egrediatur edictum a facie tua, et scribatur iuxta legem Persarum atque Medorum, quam praeteriri illicitum est, ut nequaquam ultra Vasthi ingrediatur ad regem, sed regnum illius, altera, quae melior est illa, accipiat. 1:20 Et hoc in omne (quod latissimum est) provinciarum tuarum divulgetur imperium, et cunctae uxores tam maiorum, quam minorum deferant maritis suis honorem. 1:21 placuit consilium eius regi, et principibus: fecitque rex iuxta consilium Mamuchan, 1:22 et misit epistolas ad universas provincias regni sui, ut quaeque gens audire et legere poterat, diversis linguis et litteris, esse viros principes ac maiores in domibus suis: et hoc per cunctos populos divulgari. 2. ESTHER ELIGITUR REGINA, 2:1-18. 2:1 His ita gestis, postquam regis Assueri indignatio deferbuerat, recordatus est Vasthi, et quae fecisset, vel quae passa esset: 2:2 dixeruntque pueri regis, ac ministri eius: Quaerantur regi puellae virgines ac speciosae, 2:3 et mittantur qui considerent per universas provincias puellas speciosas et virgines: et adducant eas ad civitatem Susan, et tradant eas in domum feminarum sub manu Egei eunuchi, qui est praepositus et custos mulierum regiarum: et accipiant mundum muliebrem, et cetera ad usus necessaria. 2:4 Et quaecumque inter omnes oculis regis placuerit, ipsa regnet pro Vasthi. Placuit sermo regi: et ita, ut suggesserant, iussit fieri. 2:5 Erat vir Iudaeus in Susan civitate, vocabulo Mardochaeus filius Iair, filii Semei, filii Cis, de stirpe Iemini, 2:6 (a) qui translatus fuerat de Ierusalem eo tempore, quo Iechoniam regem Iuda Nabuchodonosor rex Babylonis transtulerat, 2:7 qui fuit nutritius filiae fratris sui Edissae, quae altero nomine vocabatur Esther: et utrumque parentem amiserat: pulchra nimis, et decora facie. Mortuisque patre eius ac matre, Mardochaeus sibi eam adoptavit in filiam. 2:8 Cumque percrebruisset regis imperium, et iuxta mandatum illius multae pulchrae virgines adducerentur Susan, et Egeo traderentur Eunucho; Esther quoque inter ceteras puellas ei tradita est, ut servaretur in numero feminarum. 2:9 Quae placuit ei, et invenit gratiam in conspectu illius. Et praecepit eunucho, ut acceleraret mundum muliebrem, et traderet ei partes suas, et septem puellas speciosissimas de domo regis, et tam ipsam, quam pedissequas eius ornaret atque excoleret. 2:10 Quae noluit indicare ei populum et patriam suam: Mardochaeus enim praeceperat ei, ut de hac re omnino reticeret: 2:11 qui deambulabat quotidie ante vestibulum domus, in qua electae virgines servabantur, curam agens salutis Esther, et scire volens quid ei accideret. 2:12 Cum autem venisset tempus singularum per ordinem puellarum, ut intrarent ad regem, expletis omnibus, quae ad cultum muliebrem pertinebant, mensis duodecimus vertebatur: ita dumtaxat, ut sex mensibus oleo ungerentur myrrhino, et aliis sex quibusdam pigmentis et aromatibus uterentur. 2:13 Ingredientesque ad regem, quidquid postulassent ad ornatum pertinens, accipiebant: et ut eis placuerat, compositae de triclinio feminarum ad regis cubiculum transibant. 2:14 Et quae intraverat vespere, egrediebatur mane, atque inde in secundas aedes deducebatur, quae sub manu Susagazi eunuchi erant, qui concubinis regis praesidebat: nec habebat potestatem ad regem ultra redeundi, nisi voluisset rex, et eam venire iussisset ex nomine. 2:15 Evoluto autem tempore per ordinem, instabat dies, quo Esther filia Abihail fratris Mardochaei, quam sibi adoptaverat in filiam, deberet intrare ad regem. Quae non quaesivit muliebrem cultum, sed quaecumque voluit Egeus eunuchus custos virginum, haec ei ad ornatum dedit. Erat enim formosa valde, et incredibili pulchritudine, omnium oculis gratiosa et amabilis videbatur. 2:16 Ducta est itaque ad cubiculum regis Assueri mense decimo, qui vocatur Tebeth, septimo anno regni eius. 2:17 Et adamavit eam rex plus quam omnes mulieres, habuitque gratiam et misericordiam coram eo super omnes mulieres, et posuit diadema regni in capite eius, fecitque eam regnare in loco Vasthi. 2:18 Et iussit convivium praeparari permagnificum cunctis principibus, et servis suis pro coniunctione, et nuptiis Esther. Et dedit requiem universis provinciis, ac dona largitus est iuxta magnificentiam principalem. 3. MARDOCHAEUS CONIURATIONEM IANITORUM PATEFACIT, 2:19-23. 2:19 Cumque secundo quaererentur virgines et congregarentur, Mardochaeus manebat ad ianuam regis: 2:20 necdum prodiderat Esther patriam, et populum suum, iuxta mandatum eius. Quidquid enim ille praecipiebat, observabat Esther: et ita cuncta faciebat ut eo tempore solita erat, quo eam parvulam nutriebat. 2:21 Eo igitur tempore, quo Mardochaeus ad regis ianuam morabatur, irati sunt Bagathan, et Thares duo eunuchi regis, qui ianitores erant, et in primo palatii limine praesidebant: volueruntque insurgere in regem, et occidere eum. 2:22 Quod Mardochaeum non latuit, statimque nunciavit reginae Esther: et illa regi ex nomine Mardochaei, qui ad se rem detulerat. 2:23 Quaesitum est, et inventum: et appensus est uterque eorum in patibulo. Mandatumque est historiis, et annalibus traditum coram rege. 4. AMAN POPULUM IUDAEORUM PERDERE VULT, 3:1-15. 3:1 Post haec rex Assuerus exaltavit Aman filium Amadathi, qui erat de stirpe Agag: et posuit solium eius super omnes principes, quos habebat. 3:2 Cunctique servi regis, qui in foribus palatii versabantur, flectebant genua, et adorabant Aman: sic enim praeceperat eis imperator. solus Mardochaeus non flectebat genu, neque adorabat eum. 3:3 Cui dixerunt pueri regis, qui ad fores palatii praesidebant: Cur praeter ceteros non observas mandatum regis? 3:4 Cumque hoc crebrius dicerent, et ille nollet audire, nunciaverunt Aman, scire cupientes utrum perseveraret in sententia: dixerat enim eis se esse Iudaeum. 3:5 Quod cum audisset Aman, et experimento probasset quod Mardochaeus non flecteret sibi genu, nec se adoraret, iratus est valde, 3:6 et pro nihilo duxit in unum Mardochaeum mittere manus suas: audierat enim quod esset gentis Iudaeae. magisque voluit omnem Iudaeorum, qui erant in regno Assueri, perdere nationem. 3:7 Mense primo (cuius vocabulum est Nisan) anno duodecimo regni Assueri, missa est sors in urnam, quae Hebraice dicitur phur, coram Aman, quo die et quo mense gens Iudaeorum deberet interfici: et exivit mensis duodecimus, qui vocatur Adar. 3:8 Dixitque Aman regi Assuero: Est populus per omnes provincias regni tui dispersus, et a se mutuo separatus, novis utens legibus et ceremoniis, insuper et regis scita contemnens. Et optime nosti quod non expediat regno tuo ut insolescat per licentiam. 3:9 si tibi placet, decerne, ut pereat, et decem millia talentorum appendam arcariis gazae tuae. 3:10 Tulit ergo rex annulum, quo utebatur, de manu sua, et dedit eum Aman filio Amadathi de progenie Agag, hosti Iudaeorum, 3:11 dixitque ad eum: Argentum, quod tu polliceris, tuum sit. de populo age quod tibi placet. 3:12 Vocatique sunt scribae regis mense primo Nisan, tertiadecima die eiusdem mensis: et scriptum est, ut iusserat Aman, ad omnes satrapas regis, et iudices provinciarum, diversarumque gentium, ut quaeque gens legere poterat, et audire pro varietate linguarum ex nomine regis Assueri: et litterae signatae ipsius annulo, 3:13 missae sunt per cursores regis ad universas provincias ut occiderent atque delerent omnes Iudaeos, a puero usque ad senem, parvulos, et mulieres, uno die, hoc est tertiodecimo mensis duodecimi, qui vocatur Adar, et bona eorum diriperent. 3:14 Summa autem epistolarum haec fuit, ut omnes provinciae scirent, et pararent se ad praedictam diem. 3:15 Festinabant cursores, qui missi erant, regis imperium explere. Statimque in Susan pependit edictum, rege et Aman celebrante convivium, et cunctis Iudaeis, qui in urbe erant, flentibus. 5. MARDOCHAEUS REGINAM INVOCAT, 4:1-17. 4:1 Quae cum audisset Mardochaeus, scidit vestimenta sua, et indutus est sacco, spargens cinerem capiti: et in platea mediae civitatis voce magna clamabat, ostendens amaritudinem animi sui, 4:2 et hoc eiulatu usque ad fores palatii gradiens. Non enim erat licitum indutum sacco aulam regis intrare. 4:3 In omnibus quoque provinciis, oppidis, ac locis, ad quae crudele regis dogma pervenerat, planctus ingens erat apud Iudaeos, ieiunium, ululatus, et fletus, sacco et cinere multis pro strato utentibus. 4:4 Ingressae autem sunt puellae Esther et eunuchi, nunciaveruntque ei. Quod audiens consternata est: et vestem misit, ut ablato sacco induerent eum: quam accipere noluit. 4:5 Accitoque Athach eunucho, quem rex ministrum ei dederat, praecepit ei ut iret ad Mardochaeum, et disceret ab eo cur hoc faceret. 4:6 Egressusque Athach, ivit ad Mardochaeum stantem in platea civitatis, ante ostium palatii: 4:7 qui indicavit ei omnia, quae acciderant, quo modo Aman promisisset, ut in thesauros regis pro Iudaeorum nece inferret argentum. 4:8 exemplar quoque edicti, quod pendebat in Susan, dedit ei, ut reginae ostenderet, et moneret eam, ut intraret ad regem, et deprecaretur eum pro populo suo. 4:9 Regressus Athach, nunciavit Esther omnia, quae Mardochaeus dixerat. 4:10 Quae repondit ei, et iussit ut diceret Mardochaeo: 4:11 Omnes servi regis, et cunctae, quae sub ditione eius sunt, norunt provinciae, quod sive vir, sive mulier non vocatus, interius atrium regis intraverit, absque ulla cunctatione statim interficiatur: nisi forte rex auream virgam ad eum tetenderit pro signo clementiae, atque ita possit vivere. Ego igitur quo modo ad regem intrare potero, quae triginta iam diebus non sum vocata ad eum? 4:12 Quod cum audisset Mardochaeus, 4:13 rursum mandavit Esther, dicens: Ne putes quod animam tuam tantum liberes, quia in domo regis es prae cunctis Iudaeis: 4:14 si enim nunc silueris, per aliam occasionem liberabuntur Iudaei: et tu, et domus patris tui peribitis. Et quis novit utrum idcirco ad regnum veneris, ut in tali tempore parareris? 4:15 Rursumque Esther haec Mardochaeo verba mandavit: 4:16 Vade et congrega omnes Iudaeos, quos in Susan repereris, et orate pro me. Non comedatis, et non bibatis tribus diebus, et tribus noctibus: et ego cum ancillis meis similiter ieiunabo, et tunc ingrediar ad regem contra legem faciens, non vocata, tradensque me morti et periculo. 4:17 Ivit itaque Mardochaeus, et fecit omnia, quae ei Esther praeceperat. II. SALUS IUDAEORUM, 5:1-10:3. 1. ESTHER A XERXE BENIGNE SUSCIPITUR, 5:1-8. 5:1 Die autem tertio induta est Esther regalibus vestimentis, et stetit in atrio domus regiae, quod erat interius, contra basilicam regis: at ille sedebat super solium suum in consistorio palatii contra ostium domus. 5:2 Cumque vidisset Esther reginam stantem, placuit oculis eius, et extendit contra eam virgam auream, quam tenebat manu: Quae accedens, osculata est summitatem virgae eius: 5:3 Dixitque ad eam rex: Quid vis Esther regina? quae est petitio tua? etiam si dimidiam partem regni petieris, dabitur tibi. 5:4 At illa respondit: Si regi placet, obsecro ut venias ad me hodie, et Aman tecum ad convivium, quod paravi. 5:5 Statimque Rex, Vocate, inquit, cito Aman ut Esther obediat voluntati. Venerunt itaque rex et Aman ad convivium, quod eis regina paraverat. 5:6 Dixitque ei rex, postquam vinum biberat abundanter: Quid petis ut detur tibi? et pro qua re postulas? etiam si dimidiam partem regni mei petieris, impetrabis. 5:7 Cui respondit Esther: Petitio mea, et preces sunt istae: 5:8 Si inveni in conspectu regis gratiam, et si regi placet ut det mihi quod postulo, et meam impleat petitionem: veniat rex et Aman ad convivium quod paravi eis, et cras aperiam regi voluntatem meam. 2. AMAN PRO MARDOCHAEO PATIBULUM PARAT, 5:9-14. 5:9 Egressus est itaque illo die Aman laetus et alacer. Cumque vidisset Mardochaeum sedentem ante fores palatii, et non solum non assurrexisse sibi, sed nec motum quidem de loco sessionis suae, indignatus est valde: 5:10 et dissimulata ira, reversus in domum suam, convocavit ad se amicos suos, et Zares uxorem suam: 5:11 et exposuit illis magnitudinem divitiarum suarum, filiorumque turbam, et quanta eum gloria super omnes principes et servos suos rex elevasset. 5:12 Et post haec ait: Regina quoque Esther nullum alium vocavit ad convivium cum rege, praeter me: apud quam etiam cras cum rege pransurus sum. 5:13 Et cum haec omnia habeam, nihil me habere puto, quamdiu videro Mardochaeum Iudaeum sedentem ante fores regias. 5:14 Responderuntque ei Zales uxor eius, et ceteri amici: Iube parari excelsam trabem, habentem altitudinis quinquaginta cubitos, et dic mane regi ut appendatur super eam Mardochaeus, et sic ibis cum rege laetus ad convivium. Placuit ei consilium, et iussit excelsam parari crucem. 3. MARDOCHAEUS A REGE HONORATUR, 6:1-13. 6:1 Noctem illam duxit rex insomnem, iussitque sibi afferri historias et annales priorum temporum. Quae cum illo praesente legerentur, 6:2 ventum est ad illum locum ubi scriptum erat quo modo nunciasset Mardochaeus insidias Bagathan, et Thares eunuchorum, regem Assuerum iugulare cupientium. 6:3 Quod cum audisset rex, ait: Quid pro hac fide honoris ac praemii Mardochaeus consecutus est? Dixerunt ei servi illius ac ministri: Nihil omnino mercedis accepit. 6:4 Statimque rex, Quis est, inquit, in atrio? Aman quippe interius atrium domus regiae intraverat, ut suggereret regi, et iuberet Mardochaeum affigi patibulo, quod ei fuerat praeparatum. 6:5 Responderunt pueri: Aman stat in atrio. Dixitque rex: Ingrediatur. 6:6 Cumque esset ingressus, ait illi: Quid debet fieri viro, quem rex honorare desiderat? Cogitans autem in corde suo Aman, et reputans quod nullum alium rex, nisi se, vellet honorare, 6:7 respondit: Homo, quem rex honorare cupit, 6:8 debet indui vestibus regiis, et imponi super equum, qui de sella regis est, et accipere regium diadema super caput suum, 6:9 et primus de regiis principibus, ac tyrannis teneat equum eius, et per plateam civitatis incedens clamet, et dicat: Sic honorabitur, quemcumque voluerit rex honorare. 6:10 Dixitque ei rex: Festina, et sumpta stola et equo, fac, ut locutus es, Mardochaeo Iudaeo, qui sedet ante fores palatii. Cave ne quidquam de his, quae locutus es, praetermittas. 6:11 Tulit itaque Aman stolam et equum, indutumque Mardochaeum in platea civitatis, et impositum equo praecedebat, atque clamabat: Hoc honore condignus est, quemcumque rex voluerit honorare. 6:12 Reversusque est Mardochaeus ad ianuam palatii: et Aman festinavit ire in domum suam, lugens et operto capite: 6:13 narravitque Zares uxori suae, et amicis omnia quae evenissent sibi. Cui responderunt sapientes, quos habebat in consilio, et uxor eius: Si de semine Iudaeorum est Mardochaeus, ante quem cadere coepisti, non poteris ei resistere, sed cades in conspectu eius. 4. AMAN SUSPENDITUR ET MARDOCHAEUS PROMOVETUR, 6:14-8:2. 6:14 Adhuc illis loquentibus, venerunt eunuchi regis, et cito eum ad convivium, quod regina paraverat, pergere compulerunt. 7:1 Intravit itaque rex et Aman, ut biberent cum regina. 7:2 Dixitque ei rex etiam secunda die, postquam vino incaluerat: Quae est petitio tua Esther ut detur tibi? et quid vis fieri? etiam si dimidiam partem regni mei petieris, impetrabis. 7:3 Ad quem illa respondit: Si inveni gratiam in oculis tuis o rex, et si tibi placet, dona mihi animam meam pro qua rogo, et populum meum pro quo obsecro. 7:4 Traditi enim sumus ego et populus meus, ut conteramur, iugulemur, et pereamus. Atque utinam in servos et famulas venderemur: esset tolerabile malum, et gemens tacerem: nunc autem hostis noster est, cuius crudelitas redundat in regem. 7:5 Respondensque rex Assuerus ait: Quis est iste, et cuius potentiae, ut haec audeat facere? 7:6 Dixitque Esther: Hostis et inimicus noster pessimus iste est Aman. Quod ille audiens, illico obstupuit, vultum regis ac reginae ferre non sustinens. 7:7 Rex autem iratus surrexit, et de loco convivii intravit in hortum arboribus consitum. Aman quoque surrexit ut rogaret Esther reginam pro anima sua, intellexit enim a rege sibi paratum malum. 7:8 Qui cum reversus esset de horto nemoribus consito, et intrasset convivii locum, reperit Aman super lectulum corruisse, in quo iacebat Esther, et ait: Etiam reginam vult opprimere, me praesente, in domo mea. Necdum verbum de ore regis exierat, et statim operuerunt faciem eius. 7:9 Dixitque Harbona, unus de eunuchis, qui stabant in ministerio regis: En lignum, quod paraverat Mardochaeo, qui locutus est pro rege, stat in domo Aman, habens altitudinis quinquaginta cubitos. Cui dixit rex: Appendite eum in eo. 7:10 Suspensus est itaque Aman in patibulo quod paraverat Mardochaeo: et regis ira quievit. 8:1 Die illo dedit rex Assuerus Esther reginae domum Aman adversarii Iudaeorum, et Mardochaeus ingressus est ante faciem regis. Confessa est enim ei Esther quod esset patruus suus. 8:2 Tulitque rex annulum, quem ab Aman recipi iusserat, et tradidit Mardochaeo. Esther autem constituit Mardochaeum super domum suam. 5. EDICTUM EDICTO REPELLITUR, 8:3-17. 8:3 Nec his contenta, procidit ad pedes regis, flevitque et locuta ad eum oravit ut malitiam Aman Agagitae, et machinationes eius pessimas, quas excogitaverat contra Iudaeos, iuberet irritas fieri. 8:4 At ille ex more sceptrum aureum protendit manu, quo signum clementiae monstrabatur: illaque consurgens stetit ante eum, 8:5 et ait: Si placet regi, et si inveni gratiam in oculis eius, et deprecatio mea non ei videtur esse contraria, obsecro, ut novis epistolis, veteres Aman litterae, insidiatoris et hostis Iudaeorum, quibus eos in cunctis regis provinciis perire praeceperat, corrigantur. 8:6 Quo modo enim potero sustinere necem et interfectionem populi mei? 8:7 Responditque rex Assuerus Esther reginae, et Mardochaeo Iudaeo: Domum Aman concessi Esther, et ipsum iussi affigi cruci, quia ausus est manum mittere in Iudaeos. 8:8 Scribite ergo Iudaeis, sicut vobis placet, regis nomine, signantes litteras annulo meo. Haec enim consuetudo erat, ut epistolis, quae ex regis nomine mittebantur, et illius annulo signatae erant, nemo auderet contradicere. 8:9 Accitisque scribis et librariis regis (erat autem tempus tertii mensis, qui appellatur Siban) vigesima et tertia die illius scriptae sunt epistolae, ut Mardochaeus voluerat, ad Iudaeos, et ad principes, procuratoresque et iudices, qui centum vigintiseptem provinciis ab India usque ad Aethiopiam praesidebant: provinciae atque provinciae, populo et populo iuxta linguas et litteras suas, et Iudaeis, prout legere poterant, et audire. 8:10 Ipsaeque epistolae, quae regis nomine mittebantur, annulo ipsius obsignatae sunt, et missae per veredarios: qui per omnes provincias discurrentes, veteres litteras novis nunciis praevenirent. 8:11 Quibus imperavit rex, ut convenirent Iudaeos per singulas civitates, et in unum praeciperent congregari ut starent pro animabus suis, et omnes inimicos suos cum coniugibus ac liberis et universis domibus, interficerent atque delerent, et spolia eorum diriperent. 8:12 Et constituta est per omnes provincias una ultionis dies, id est tertiadecima mensis duodecimi Adar. 8:13 Summaque epistolae haec fuit, ut in omnibus terris ac populis, qui regis Assueri subiacebant imperio, notum fieret, paratos esse Iudaeos ad capiendam vindictam de hostibus suis. 8:14 Egressique sunt veredarii celeres nuncia perferentes, et edictum regis pependit in Susan. 8:15 Mardochaeus autem de palatio, et de conspectu regis egrediens, fulgebat vestibus regiis, hyacinthinis videlicet et aeriis, coronam auream portans in capite, et amictus serico pallio atque purpureo. Omnisque civitas exultavit, atque laetata est. 8:16 Iudaeis autem nova lux oriri visa est, gaudium, honor, et tripudium. 8:17 Apud omnes populos, urbes, atque provincias, quocumque regis iussa veniebant, mira exultatio, epulae atque convivia, et festus dies: in tantum ut plures alterius gentis et sectae eorum religioni et ceremoniis iungerentur. Grandis enim cunctos Iudaici nominis terror invaserat. 6. IUDAEI AB INIMICIS SE VINDICANT, 9:1-19. 9:1 Igitur duodecimi mensis, quem Adar vocari ante iam diximus, tertiadecima die, quando cunctis Iudaeis interfectio parabatur, et hostes eorum inhiabant sanguini, versa vice Iudaei superiores esse coeperunt, et se de adversariis vindicare. 9:2 Congregatique sunt per singulas civitates, oppida, et loca ut extenderent manum contra inimicos, et persecutores suos. Nullusque ausus est resistere, eo quod omnes populos magnitudinis eorum formido penetrarat. 9:3 Nam et provinciarum indices, et duces, et procuratores, omnisque dignitas, quae singulis locis ac operibus praeerat, extollebant Iudaeos timore Mardochaei: 9:4 quem principem esse palatii, et plurimum posse cognoverant: fama quoque nominis eius crescebat quotidie, et per cunctorum ora volitabat. 9:5 Itaque percusserunt Iudaei inimicos suos plaga magna, et occiderunt eos, reddentes eis quod sibi paraverant facere: 9:6 in tantum ut etiam in Susan quingentos viros interficerent, extra decem filios Aman Agagitae hostis Iudaeorum: quorum ista sunt nomina: 9:7 Pharsandatha, et Delphon, et Esphatha, 9:8 et Phoratha, et Adalia, et Aridatha, 9:9 et Phermesta et Arisai, et Aridai, et Iezatha. 9:10 Quos cum occidissent, praedas de substantiis eorum tangere noluerunt. 9:11 Statimque numerus eorum, qui occisi erant in Susan, ad regem relatus est. 9:12 Qui dixit reginae: In urbe Susan interfecerunt Iudaei quingentos viros, et alios decem filios Aman: quantam putas eos exercere caedem in universis provinciis? Quid ultra postulas, et quid vis ut fieri iubeam? 9:13 Cui illa respondit: Si regi placet, detur potestas Iudaeis, ut sicut fecerunt hodie in Susan, sic et cras faciant, et decem filii Aman in patibulis suspendantur. 9:14 Praecepitque rex ut ita fieret. Statimque in Susan pependit edictum, et decem filii Aman suspensi sunt. 9:15 Congregatis Iudaeis quartadecima die mensis Adar, interfecti sunt in Susan trecenti viri: nec eorum ab illis direpta substantia est. 9:16 Sed et per omnes provincias, quae ditioni regis subiacebant, pro animabus suis steterunt Iudaei, interfectis hostibus ac persecutoribus suis: in tantum ut septuagintaquinque millia occisorum implerentur, et nullus de substantiis eorum quidquam contingeret. 9:17 Dies autem tertiusdecimus mensis Adar primus apud omnes interfectionis fuit, et quartadecima die caedere desierunt. Quem constituerunt esse sollemnem, ut in eo omni tempore deinceps vacarent epulis, gaudio atque conviviis. 9:18 At hi, qui in urbe Susan caedem exercuerant, tertiodecimo et quartodecimo die eiusdem mensis in caede versati sunt: quintodecimo autem die percutere desierunt. Et idcirco eundem diem constituerunt sollemnem epularum atque laetitiae. 9:19 Hi vero Iudaei, qui in oppidis non muratis ac villis morabantur, quartumdecimum diem mensis Adar conviviorum et gaudii decreverunt, ita ut exultent in eo, et mittant sibi mutuo partes epularum et ciborum. 7. CELEBRATIO FESTI PHURIM SANCITUR, 9:20-32. 9:20 Scripsit itaque Mardochaeus omnia haec, et litteris comprehensa misit ad Iudaeos, qui in omnibus regis provinciis morabantur, tam in vicino positis, quam procul, 9:21 ut quartamdecimam et quintamdecimam diem mensis Adar pro festis susciperent, et revertente semper anno sollemni celebrarent honore: 9:22 quia in ipsis diebus se ulti sunt Iudaei de inimicis suis, et luctus atque tristitia in hilaritatem gaudiumque conversa sunt, essentque dies isti epularum atque laetitiae, et mitterent sibi invicem ciborum partes, et pauperibus munuscula largirentur. 9:23 Susceperuntque Iudaei in sollemnem ritum cuncta quae eo tempore facere coeperant, et quae Mardochaeus litteris facienda mandaverat. 9:24 Aman enim, filius Amadathi stirpis Agag, hostis et adversarius Iudaeorum, cogitavit contra eos malum, ut occideret illos, atque deleret: et misit phur, quod nostra lingua vertitur in sortem. 9:25 Et postea ingressa est Esther ad regem, obsecrans ut conatus eius, litteris regis irriti fierent: et malum, quod contra Iudaeos cogitaverat, reverteretur in caput eius. Denique et ipsum et filios eius affixerunt cruci, 9:26 atque ex illo tempore dies isti appellati sunt phurim, id est sortium: eo quod phur, id est sors, in urnam missa fuerit. Et cuncta, quae gesta sunt, epistolae, id est libri huius volumine continentur: 9:27 quaeque sustinuerunt, et quae deinceps immutata sunt, susceperunt Iudaei super se et semen suum, et super cunctos, qui religioni eorum voluerunt copulari, ut nulli liceat duos hos dies absque sollemnitate transigere: quos scriptura testatur, et certa expetunt tempora, annis sibi iugiter succedentibus. 9:28 Isti sunt dies, quos nulla umquam delebit oblivio: et per singulas generationes cunctae in toto orbe provinciae celebrabunt: nec est ulla civitas, in qua dies phurim, id est sortium, non observentur a Iudaeis, et ab eorum progenie, quae his ceremoniis obligata est. 9:29 Scripseruntque Esther regina filia Abihail, et Mardochaeus Iudaeus etiam secundam epistolam, ut omni studio dies ista sollemnis sanciretur in posterum. 9:30 et miserunt ad omnes Iudaeos, qui in centum viginti septem provinciis regis Assueri versabantur, ut haberent pacem, et susciperent veritatem, 9:31 observantes Dies sortium, et suo tempore cum gaudio celebrarent: sicut constituerant Mardochaeus et Esther, et illi observanda susceperunt a se, et a semine suo ieiunia, et clamores, et Sortium dies, 9:32 et omnia, quae libri huius, qui vocatur Esther, historia continentur. 8. SUMMA DIGNITAS MARDOCHAEI, 10:1-3. 10:1 Rex vero Assuerus omnem terram, et cunctas maris insulas fecit tributarias: 10:2 cuius fortitudo et imperium, et dignitas atque sublimitas, qua exaltavit Mardochaeum, scripta sunt in libris Medorum, atque Persarum: 10:3 et quomodo Mardochaeus Iudaici generis secundus a rege Assuero fuerit: et magnus apud Iudaeos et acceptabilis plebi fratrum suorum, quaerens bona populo suo, et loquens ea, quae ad pacem seminis sui pertinerent. PARS ALTERA. SUPPLEMENTA DEUTEROCANONICA, 10:4-16:24. 1. FINIS LIBRI, 10:4-11:1 [F:1-11]. QUAE HABENTUR IN HEBRAEO, PLENA FIDE EXPRESSI. HAEC AUTEM, QUAE SEQUUNTUR, SCRIPTA REPERI IN EDITIONE VULGATA, QUAE GRAECORUM LINGUA ET LITTERIS CONTINENTUR: ET INTERIM POST FINEM LIBRI HOC CAPITULUM FEREBATUR: QUOD IUXTA CONSUETUDINEM NOSTRAM OBELO, ID EST VERU PRAENOTAVIMUS. 10:4 Dixitque Mardochaeus: A Deo facta sunt ista. 10:5 Recordatus sum somnii, quod videram, haec eadem significantis: nec eorum quidquam irritum fuit. 10:6 Parvus fons, qui crevit in fluvium, et in lucem, solemque conversus est, et in aquas plurimas redundavit: Esther est, quam rex accepit uxorem, et voluit esse reginam. 10:7 Duo autem dracones: ego sum, et Aman. 10:8 Gentes, quae convenerant: hi sunt, qui conati sunt delere nomen Iudaeorum. 10:9 Gens autem mea: Israel est, quae clamavit ad Dominum, et salvum fecit Dominus populum suum: liberavitque nos ab omnibus malis, et fecit signa magna atque portenta inter Gentes: 10:10 et duas sortes esse praecepit, unam Populi Dei, et alteram cunctarum Gentium. 10:11 Venitque utraque sors in statutum ex illo iam tempore diem coram Deo universis gentibus: 10:12 et recordatus est Dominus populi sui, ac misertus est hereditatis suae. 10:13 Et observabuntur dies isti in mense Adar quartadecima, et quintadecima die eiusdem mensis, cum omni studio, et gaudio in unum coetum populi congregati, in cunctas deinceps generationes populi Israel. 11:1 Anno quarto regnantibus Ptolemaeo, et Cleopatra, attulerunt Dosithaeus, qui se Sacerdotem, et Levitici generis ferebat, et Ptolemaeus filius eius hanc epistolam phurim, quam dixerunt interpretatum esse Lysimachum Ptolemaei filium in Ierusalem. 2. INITIUM LIBRI, 11:2-12:6a [A:1-17]. HOC QUOQUE PRINCIPIUM ERAT IN EDITIONE VULGATA, QUOD NEC IN HEBRAEO, NEC APUD ULLUM FERTUR INTERPRETUM. 11:2 Anno secundo, regnante Artaxerxe maximo, prima die mensis Nisan, vidit somnium Mardochaeus filius Iairi, filii Semei, filii Cis, de tribu Beniamin: 11:3 homo Iudaeus, qui habitabat in urbe Susis, vir magnus, et inter primos aulae regiae. 11:4 (b) Erat autem de eo numero captivorum, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis de Ierusalem cum Ieconia rege Iuda: 11:5 et hoc eius somnium fuit: Apparuerunt voces, et tumultus, et tonitrua, et terraemotus, et conturbatio super terram: 11:6 et ecce duo dracones magni, paratique contra se in praelium. 11:7 Ad quorum clamorem cunctae concitatae sunt nationes, ut pugnarent contra gentem iustorum. 11:8 Fuitque dies illa tenebrarum et discriminis, tribulationis et angustiae, et ingens formido super terram. 11:9 Conturbataque est gens iustorum timentium mala sua, et praeparata ad mortem. 11:10 Clamaveruntque ad Deum: et illis vociferantibus, fons parvus crevit in fluvium maximum, et in aquas plurimas redundavit. 11:11 Lux et sol ortus est, et humiles exaltati sunt, et devoraverunt inclytos. 11:12 Quod cum vidisset Mardochaeus, et surrexisset de strato, cogitabat quid Deus facere vellet: et fixum habebat in animo, scire cupiens quid significaret somnium. 12:1 Morabatur (c) autem eo tempore in aula regis cum Bagatha et Thara eunuchis regis, qui ianitores erant palatii. 12:2 Cumque intellexisset cogitationes eorum, et curas diligentius pervidisset, didicit quod conarentur in regem Artaxerxem manus mittere, et nunciavit super eo regi. 12:3 Qui de utroque, habita quaestione, confessos iussit duci ad mortem. 12:4 Rex autem quod gestum erat, scripsit in commentariis: sed et Mardochaeus rei memoriam litteris tradidit. 12:5 Praecepitque ei rex, ut in aula palatii moraretur, datis ei pro delatione muneribus. 12:6a Aman vero filius Amadathi bugaeus erat gloriosissimus coram rege, et voluit nocere Mardochaeo, et populo eius pro duobus eunuchis regis, qui fuerant interfecti. HUCUSQUE PROOEMIUM. 3. AD 3:14 SUPPLEMENTUM, 12:6b-13:7 [B:1a-7]. QUAE SEQUUTUR, IN EO LOCO POSITA ERANT, UBI SCRIPTUM EST IN VOLUMINE, Et diripuerunt bona, vel substantias eorum. QUAE IN SOLA VULGATA EDITIONE REPERIMUS. 12:6b Epistolae autem hoc exemplar fuit. 13:1 Rex maximus Artaxerxes ab India usque Aethiopiam centum vigintiseptem provinciarum principibus, et ducibus, qui eius imperio subiecti sunt, salutem. 13:2 Cum plurimis gentibus imperarem, et universum orbem meae ditioni subiugassem, volui nequaquam abuti potentiae magnitudine, sed clementia et lenitate gubernare subiectos, ut absque ullo terrore vitam silentio transigentes, optata cunctis mortalibus pace fruerentur. 13:3 Quaerente autem me a consiliariis meis quomodo posset hoc impleri, unus qui sapientia et fide ceteros praecellebat, et erat post regem secundus, Aman nomine, 13:4 indicavit mihi in toto orbe terrarum populum esse dispersum, qui novis uteretur legibus, et contra omnium Gentium consuetudinem faciens, Regum iussa contemneret, et universarum concordiam nationum sua dissensione violaret. 13:5 Quod cum didicissemus, videntes unam gentem rebellem adversus omne hominum genus perversis uti legibus, nostrisque iussionibus contraire, et turbare subiectarum nobis provinciarum pacem atque concordiam, 13:6 iussimus ut quoscumque Aman, qui omnibus provinciis praepositus est, et secundus a rege, et quem patris loco colimus, monstraverit, cum coniugibus ac liberis deleantur ab inimicis suis, nullusque eorum misereatur, quartadecima die duodecimi mensis Adar anni praesentis: 13:7 ut nefarii homines uno die ad inferos descendentes, reddant imperio nostro pacem, quam turbaverant. HUCUSQUE EXEMPLAR EPISTOLAE. 4. AD 4:17 SUPPLEMENTUM, 13:8-14:19 [C:1-30]. QUAE SEQUUNTUR, POST EUM LOCUM SCRIPTA REPERI, UBI LEGITUR, Pergensque Mardochaeus, fecit omnia, quae ei mandaverat Esther. NEC TAMEN HABENTUR IN HEBRAICO ET APUD NULLUM PENITUS FERUNTUR INTERPRETUM. 13:8 Mardochaeus autem deprecatus est Dominum, memor omnium operum eius, 13:9 et dixit: Domine Domine rex omnipotens, in ditione enim tua cuncta sunt posita, et non est qui possit tuae resistere voluntati, si decreveris salvare Israel. 13:10 Tu fecisti caelum et terram, et quidquid caeli ambitu continetur. 13:11 Dominus omnium es, nec est qui resistat maiestati tuae. 13:12 Cuncta nosti, et scis quia non pro superbia et contumelia, et aliqua gloriae cupiditate fecerim hoc, ut non adorarem Aman superbissimum, 13:13 (Libenter enim pro salute Israel etiam vestigia pedum eius deosculari paratus essem,) 13:14 sed timui ne honorem Dei mei transferrem ad hominem, et ne quemquam adorarem, excepto Deo meo. 13:15 Et nunc Domine rex Deus Abraham miserere populi tui, quia volunt nos inimici nostri perdere, et hereditatem tuam delere. 13:16 Ne despicias partem tuam, quam redemisti tibi de Aegypto. 13:17 Exaudi deprecationem meam, et propitius esto sorti et funiculo tuo, et converte luctum nostrum in gaudium, ut viventes laudemus nomen tuum Domine, et ne claudas ora te canentium. 13:18 Omnis quoque Israel pari mente et obsecratione clamavit ad Dominum, eo quod eis certa mors impenderet. 14:1 Esther quoque regina confugit ad Dominum, pavens periculum, quod imminebat. 14:2 Cumque deposuisset vestes regias, fletibus et luctui apta indumenta suscepit, et pro unguentis variis, cinere et stercore implevit caput, et corpus suum humiliavit ieiuniis: omniaque loca, in quibus antea laetari consueverat, crinium laceratione complevit. 14:3 Et deprecabatur Dominum Deum Israel, dicens: Domine mi, qui rex noster es solus, adiuva me solitariam, et cuius praeter te nullus est auxiliator alius. 14:4 Periculum meum in manibus meis est. 14:5 Audivi a patre meo (d) quod tu Domine tulisses Israel de cunctis Gentibus, et patres nostros ex omnibus retro maioribus suis, ut possideres hereditatem sempiternam, fecistique eis sicut locutus es. 14:6 Peccavimus in conspectu tuo, et idcirco tradidisti nos in manus inimicorum nostrorum: 14:7 coluimus enim deos eorum. Iustus es Domine: 14:8 et nunc non eis sufficit, quod durissima nos opprimunt servitute, sed robur manuum suarum, idolorum potentiae deputantes, 14:9 volunt tua mutare promissa, et delere hereditatem tuam, et claudere ora laudantium te, atque extinguere gloriam templi et altaris tui, 14:10 ut aperiant ora Gentium, et laudent idolorum fortitudinem, et praedicent carnalem regem in sempiternum. 14:11 Ne tradas Domine sceptrum tuum his, qui non sunt, ne rideant ad ruinam nostram: sed converte consilium eorum super eos, et eum, qui in nos coepit saevire, disperde. 14:12 Memento Domine, et ostende te nobis in tempore tribulationis nostrae, et da mihi fiduciam Domine rex deorum, et universae potestatis: 14:13 tribue sermonem compositum in ore meo in conspectu leonis, et transfer cor illius in odium hostis nostri, ut et ipse pereat, et ceteri, qui ei consentiunt. 14:14 Nos autem libera manu tua, et adiuva me, nullum aliud auxilium habentem, nisi te, Domine, qui habes omnium scientiam, 14:15 et nosti quia oderim gloriam iniquorum, et detester cubile incircumcisorum, et onmis alienigenae. 14:16 Tu scis necessitatem meam, quod abominer signum superbiae et gloriae meae, quod est super caput meum in diebus ostentationis meae, et detester illud quasi pannum menstruatae, et non portem in diebus silentii mei, 14:17 et quod non comederim in mensa Aman, nec mihi placuerit convivium regis, et non biberim vinum libaminum: 14:18 et numquam laetata sit ancilla tua, ex quo huc translata sum usque in praesentem diem, nisi in te Domine Deus Abraham. 14:19 Deus fortis super omnes, exaudi vocem eorum, qui nullam aliam spem habent, et libera nos de manu iniquorum, et erue me a timore meo. 5. AD 4:8 SUPPLEMENTUM, 15:1-3 [B:7.5, B:8, & 4:9a]. HAEC QUOQUE ADDITA REPERI IN EDITIONE VULGATA. 15:1 Et mandavit ei (haud dubium quin esset Mardochaeus) ut ingrederetur ad regem, et rogaret pro populo suo et pro patria sua. 15:2 Memorare (inquit) dierum humilitatis tuae, quomodo nutrita sis in manu mea, quia Aman secundus a rege locutus est contra nos in mortem: 15:3 et tu invoca Dominum, et loquere regi pro nobis, et libera nos de morte. 6. AD 5:1 S. SUPPLEMENTUM, 15:4-19 [D:1-16]. NECNON ET ISTA QUAE SUBDITA SUNT. 15:4 Die autem tertio deposuit vestimenta ornatus sui, et circumdata est gloria sua. 15:5 Cumque regio fulgeret habitu, et invocasset omnium rectorem et salvatorem Deum, assumpsit duas famulas, 15:6 et super unam quidem innitebatur, quasi prae deliciis et nimia teneritudine corpus suum ferre non sustinens: 15:7 altera autem famularum sequebatur dominam, defluentia in humum indumenta sustentans. 15:8 Ipsa autem roseo colore vultum perfusa, et gratis ac nitentibus oculis tristem celabat animum, et nimio timore contractum. 15:9 Ingressa igitur cuncta per ordinem ostia, stetit contra regem, ubi ille residebat super solium regni sui, indutus vestibus regiis, auroque fulgens, et pretiosis lapidibus, eratque terribilis aspectu. 15:10 Cumque elevasset faciem, et ardentibus oculis furorem pectoris indicasset, regina corruit, et in pallorem colore mutato, lassum super ancillulam reclinavit caput. 15:11 Convertitque Deus spiritum regis in mansuetudinem, et festinus ac metuens exilivit de solio, et sustentans eam ulnis suis, donec rediret ad se, his verbis blandiebatur: 15:12 Quid habes Esther? Ego sum frater tuus, noli metuere. 15:13 Non morieris: non enim pro te, sed pro omnibus haec lex constituta est. 15:14 Accede igitur, et tange sceptrum. 15:15 Cumque illa reticeret, tulit auream virgam, et posuit super collum eius, et osculatus est eam, et ait: Cur mihi non loqueris? 15:16 Quae respondit: Vidi te domine quasi Angelum Dei, et conturbatum est cor meum prae timore gloriae tuae. 15:17 Valde enim mirabilis es domine, et facies tua plena est gratiarum. 15:18 Cumque loqueretur, rursus corruit, et pene exanimata est. 15:19 Rex autem turbabatur, et omnes ministri eius consolabantur eam. 7. AD 8:13 SUPPLEMENTUM, 16:1-24 [E:1-24]. EXEMPLAR EPISTOLAE REGIS ARTAXERXIS, QUAM PRO IUDAEIS AD TOTAS REGNI SUI PROVINCIAS MISIT: QUOD ET IPSUM IN HEBRAICO VOLUMINE NON HABETUR. 16:1 Rex magnus Artaxerxes (e) ab India usque Aethiopiam centum vigintiseptem provinciarum ducibus ac principibus, qui nostrae iussioni obediunt, salutem dicit. 16:2 Multi bonitate principum et honore, qui in eos collatus est, abusi sunt in superbiam: 16:3 et non solum subiectos regibus nituntur opprimere, sed datam sibi gloriam non ferentes, in ipsos, qui dederunt, moliuntur insidias. 16:4 Nec contenti sunt gratias non agere beneficiis, et humanitatis in se iura violare, sed Dei quoque cuncta cernentis arbitrantur se posse fugere sententiam. 16:5 Et in tantum vesaniae proruperunt, ut eos, qui credita sibi officia diligenter observant, et ita cuncta agunt ut omnium laude digni sint, mendaciorum cuniculis conentur subvertere, 16:6 dum aures principum simplices, et ex sua natura alios aestimantes, callida fraude decipiunt. 16:7 Quae res et ex veteribus probatur historiis, et ex his, quae geruntur quotidie, quo modo malis quorumdam suggestionibus regum studia depraventur. 16:8 Unde providendum est paci omnium provinciarum. 16:9 Nec putare debetis, si diversa iubeamus, ex animi nostri venire levitate, sed pro qualitate et necessitate temporum, ut reipublicae poscit utilitas, ferre sententiam. 16:10 Et ut manifestius quod dicimus, intelligatis, (f) Aman filius Amadathi, et animo et gente Macedo, alienusque a Persarum sanguine, et pietatem nostram sua crudelitate commaculans, peregrinus a nobis susceptus est: 16:11 et tantam in se expertus humanitatem, ut pater noster vocaretur, et adoraretur ab omnibus post regem secundus: 16:12 qui in tantum arrogantiae tumorem sublatus est, ut regno privare nos niteretur et spiritu. 16:13 Nam Mardochaeum, cuius fide et beneficiis vivimus, et consortem regni nostri Esther cum omni gente sua novis quibusdam atque inauditis machinis expetivit in mortem: 16:14 hoc cogitans ut illis interfectis, insidiaretur nostrae solitudini, et regnum Persarum transferret in Macedonas. 16:15 Nos autem a pessimo mortalium Iudaeos neci destinatos, in nulla penitus culpa reperimus, sed econtrario iustis utentes legibus, 16:16 et filios altissimi et maximi, semperque viventis Dei, cuius beneficio et patribus nostris et nobis regnum est traditum, et usque hodie custoditur. 16:17 Unde eas litteras, quas sub nomine nostro ille direxerat, sciatis esse irritas. 16:18 Pro quo scelere ante portas huius urbis, id est, Susan, et ipse qui machinatus est, et omnis cognatio eius pendet in patibulis: non nobis, sed Deo reddente ei quod meruit. 16:19 Hoc autem edictum, quod nunc mittimus, in cunctis urbibus proponatur, ut liceat Iudaeis uti legibus suis. 16:20 Quibus debetis esse adminiculo, ut eos, qui se ad necem eorum paraverant, possint interficere tertiadecima die mensis duodecimi, qui vocatur Adar. 16:21 hanc enim diem, Deus omnipotens, moeroris et luctus, eis vertit in gaudium. 16:22 Unde et vos inter ceteros festos dies, hanc habetote diem, et celebrate eam cum omni laetitia, ut et in posterum cognoscatur, 16:23 onmes, qui fideliter Persis obediunt, dignam pro fide recipere mercedem: qui autem insidiantur regno eorum, perire pro scelere. 16:24 Omnis autem provincia et civitas, quae noluerit sollemnitatis huius esse particeps, gladio et igne pereat, et sic deleatur, ut non solum hominibus, sed etiam bestiis invia sit in sempiternum, pro exemplo contemptus, et inobedientiae. PARALLELISMUS MEMBRORUM. (a) 2: 6 2Rg 24:15; Inf 11:4. (b) 11: 4 2Rg 24:15; Sup 2:6. (c) 12: 1 Sup 2:21; 6:2. (d) 14: 5 Dt 4:34. (e) 16: 1 Sup 1:1. (f) 16:10 Sup 3:1. NOTAE MARGINALES. [THESE NOTES STOOD IN THE MARGINS OF THE PRINTED VERSION OF THIS TEXT. THE VERSE NUMBERS IN BRACKETS INDICATE THEIR APPROXIMATE LOCATIONS. THEY TEND TO BE MORE SYNOPTIC IN NATURE THAN INTERPRETIVE.] [ 1: 1] Assuerus seu Xerxes convivium publicum apparat, [ 1: 9] Vasthi viris vinolentis se non monstrat, [ 1:12b] ideoque regno privatur. [ 2: 1] Pro Xerxe virgines adducuntur, [ 2: 5] Edissa seu Esther quoque [ 2: 9] pro rege paratur [ 2:15] atque regina eligitur. [ 2:19] Bagathan et Thares regem occidere volebant. [ 3: 1] A Mardochaeo non adoratus [ 3: 7] sortem mittit [ 3:12] et edictum regium constituit. [ 4: 1] Mardochaeus cum ceteris Iudaeis ululat, [ 4: 4] reginam ad regem mittit, [ 4: 9] obedire nolentem [ 4:12] graviter et severe monet, [ 4:15] pro periclitante ieiunat et orat. [ 5: 1] Invitat regem et Aman [ 5: 5b] semel atque iterum. [ 5: 9] Mardochaeus ante convivium alterum suspendendus. [ 6: 1] Mardochaeus coniurationem patefaciens [ 6: 4] iussu Xerxis [ 6:11] ab Aman circumducitur, [ 6:12] de inimico triumphaturus. [ 6:14] In convivio altero [ 7: 1] Aman ab Esther accusatur [ 7: 6b] et a Xerxe ad patibulum damnatur, [ 8: 1] Mardochaeus autem ei sufficitur. [ 8: 3] Ab Esther rogatus rex mandat, [ 8: 9] ut Iudaei hostes suos occiderent, [ 8:15] quocirca Iudaei tripudiant. [ 9: 1] Susis die 13 Adar 500 viri [ 9:11] ac die 14 Adar 300 percutiuntur, [ 9:16] in provinciis die 13 Adar 75000 occiduntur; [ 9:17] in provinciis die 14, Susis die 15 Iudaei quiescunt ac laetantur. [ 9:20] Die 14 et 15 Adar Iudaei laetentur, [ 9:29] die quodam ieiunent. [10: 1] Secundus a rege. [10: 4] Somnium Mardochaei explicatur, [11: 1] liber Esther in Aegyptum fertur. [11: 2] Somnium Mardochaei narratur, [12: 1] Mardochaeus coniurationem ianitorum patefacit. [12: 6b] Prior epistola Artaxerxis vel potius Xerxis. [13: 8] Deprecatio Mardochaei, [14: 1] obsecratio reginae Esther. [15: 1] Mardochaeus reginam monet. [15: 4] Esther ad regem ingreditur. [16: 1] Altera epistola Artaxerxis vel potius Xerxis. APPENDIX CRITICA. DISCREPANTIA LECTIONUM CLEMENTINARUM ATQUE HEBRAICARUM ET GRAECARUM AB ANGELO ROCCA NOTATA. Nulla differentia inter Vulgatam ac textum Heb. et Gr. a Rocca notatur. --- Provided by LoyalBooks.com ---