Books Should Be Free
Loyal Books
Free Public Domain Audiobooks & eBook Downloads
Search by: Title, Author or Keyword

Catulli Carmina   By: (84 BC - 54 BC)

Book cover

First Page:

SCRIPTORUM CLASSICORUM

BIBLIOTHECA OXONIENSIS

[Imago (typographi signum): Dominus Illuminatio Mea]

OXONII E Typographeo Clarendoniano Londini et Noui Eboraci apud Humphredum Milford

CATVLLI CARMINA

Recognouit Breuique Adnotatione Critica Instruxit

ROBINSON ELLIS

Litterarum Latinarum Professor Publicus apud Oxonienses

Oxonii E Typographeo Clarendoniano

OXONII

Excudebat Joannes Johnson Architypographus academicus

First Published 1904 Reprinted 1910, 1919, 1923, 1928, 1937 Printed In Great Britain

PRAEFATIO

Catulli carminum, praeter unum LXII quod Epithalamion inscribitur incipitque Vesper adest, iuuenes consurgite, Vesper Olympo , seruatum est autem in Anthologia carminum Latinorum Thuanea (Bibl. Paris. 8071, saec. ix), perierat inter litteratos notitia donec ineunte demum saec. xiv inuentus est a Compatriota [1] quodam h.e. Veronensi, incertum quo anno, qua regione terrarum, codex qui fons uidetur esse eorum qui nunc extant omnium. Ex hoc codice non multo post creditur uersus aliquot intulisse in Compendium suum moralium notabilium Hieremias Iudex de Montagnone ciuis Patauinus; ex hoc is qui inter Flores Moralium Auctoritatum (quem libellum Detlefsen inuenit, scriptus est autem a. 1329 Veronae) haec habet Catulli De errore . Catullus ad Varum. Quem non in aliqua re ( uidere om.) Suffenum possis suus cuique attributus est error. Sed non uidemus mantice quod in tergo est. Etiam Mussato, poetae Patauino, innotuisse credo eum codicem, qui in Elegia qua gratias egit Academiae Patauinorum quod se laurea coronasset scripserit Carmine sub nostro, cupidi lasciua Catulli Lesbia, dulce tibi nulla susurrat auis , ut taceam alia quae in Mussati carminibus ex Catullo trahi poterant. Obiit autem Mussatus a. 1329 mense Maio[2]. Deinde duobus locis Catulli corpus carminum respexit, duobus ipsos uersus (i. 1, 2; i. 5 7) citauit in libro de Originibus Rerum , Gulielmus Pastrengicus (1295 1360) amicus Petrarcae. Iam ipse Petrarca non solum Catullum in carminibus et nominauit et paene ad uerbum imitatus est, uelut lxxvi. 23 26 sic expressit Sonnetti 1.50 ed. Mestica Non prego già, né puote aver piú loco, Che mesuratamente il mio cor arda, Ma che sua parte abbia costei del foco (Schwabe, Testimon. p. xv, ed. 1886), sed duodecim fere locos attulit ex eius carminibus siue in opusculis post impressos, siue in Vergili codice quodam enotatos quem itinerum comitem secum habebat (De Nolhac Pétrarque et l’Humanisme , p. 139), nec dubium est Catulli eum codice usum esse qui et priuus esset et semper ad manum lecturo. Huius aequalis Boccatius (†1375) de amatoriis poetis loquens sui temporis Catulli et Properti eos uolumina euoluere autumat (Schwabe, Testimon. p. xv). Ac notum iam Catulli librum fuisse ex tribus constat epistulis Coluci Salutati (†1406) scriptis anno 1374, quorum in una Beneuenutum de Imola, in duabus Casparam de Broaspinis implorat ut Catulli exemplar ad se transmittendum curet.

[Adnotatio 1: Extat epigramma siue uersus domini Beneuenuti de Campexanis de Vicencia de resurrectione Catulli poetae Veronensis

Ad patriam uenio longis de finibus exul, causa mei reditus compatriota fuit. scilicet a calamis tribuit cui Francia nomen, quique notat turbae praetereuntis iter. quo licet ingenio uestrum celebrate Catullum, cuius sub modio clausa papyrus erat.

Mortuus uidetur Beneuenutus de Campesanis anno 1323 (Schulze, Prolegg. Catulli Baehrensiani, p. viii).]

[Adnotatio 2: A. Gloria, Documenti inediti intorno a Francesco Petrana e Albertino Mussato p. 18, Carducci p. 279 libri Ecerinide a Ludouico Padrin editi Bononiae a. 1900... Continue reading book >>




eBook Downloads
ePUB eBook
• iBooks for iPhone and iPad
• Nook
• Sony Reader
Read eBook
• Load eBook in browser
Text File eBook
• Computers
• Windows
• Mac

Review this book



Popular Genres
More Genres
Languages
Paid Books