Books Should Be Free is now
Loyal Books
Free Public Domain Audiobooks & eBook Downloads
Search by: Title, Author or Keyword

Octavia Praetexta   By: (4 BC - 65)

Book cover

First Page:

KLEINE TEXTE FÜR VORLESUNGEN UND ÜBUNGEN HERAUSGEGEBEN VON HANS LIETZMANN

147 OCTAVIA PRAETEXTA CVM ELEMENTIS COMMENTARII

EDIDIT CAROLVS HOSIVS

BONN A. MARCUS UND E. WEBER'S VERLAG 1922

ω = consensus codicum ς = codicum deteriorum aut unus aut aliquot Ladek = Fr. Ladek, De Octavia praetexta (Dissertat. phil. Vindobonenses III 1 107), Vindobonae 1891 Ladek, Frage = Fr. Ladek, Zur Frage über die histor. Quellen der Octavia, Wien 1905, p. 1 58 ( = Zeitschr. für die österr. Gymn. LVI, 1905. p. 673 701, 865 883, 961 972) Ladek, Eranos = Fr. Ladek, Die römische Tragödie Octavia und die Elektra des Sophokles, Wiener Eranos 1909 p. 189 199 Nordmeyer = G. Nordmeyer, De Octaviae fabula, Diss. Bonnens. 1892 p. 1 65 ( = Fleckeis. Jahrb. Suppl. XIX, 1893, p. 253 317)

OCTAVIA Iam vaga caelo sidera fulgens Aurora fugat, surgit Titan radiante coma mundoque diem reddit clarum. age tot tantis onerata malis, 5 repete assuetos iam tibi questus atque aequoreas vince Alcyonas, vince et volucres Pandionias: gravior namque his fortuna tua est. semper genetrix deflenda mihi, 10 prima meorum causa malorum, tristes questus natae exaudi, si quis remanet sensus in umbris. utinam ante manu grandaeva sua mea rupisset stamina Clotho, 15 tua quam maerens vulnera vidi oraque foedo sparsa cruore. o lux semper funesta mihi, tempore ab illo lux es tenebris invisa magis: 20 tulimus saevae iussa novercae, hostilem animum vultusque truces. illa illa meis tristis Erinys thalamis Stygios praetulit ignes teque extinxit, miserande pater, 25 modo cui totus paruit orbis ultra Oceanum cuique Britanni terga dedere ducibus nostris ante ignoti iurisque sui. 30 coniugis, heu me, pater, insidiis oppresse iaces, servitque domus cum prole tua capta tyranno.

NVTRIX Fulgore primo captus et fragili bono fallacis aulae quisquis attonitus stupet, 35 subito latentis ecce Fortunae impetu modo praepotentem cernat eversam domum stirpemque Claudi, cuius imperio fuit subiectus orbis, paruit liber diu Oceanus et recepit invitus rates. 40 en qui Britannis primus imposuit iugum, ignota tantis classibus texit freta interque gentes barbaras tutus fuit et saeva maria, coniugis scelere occidit, mox illa gnati, cuius extinctus iacet 45 frater venenis. maeret infelix soror eademque coniunx nec graves luctus valet ira coacta tegere crudelis viri; secreta refugit semper, atque odio pari ardens maritus mutua flagrat face. 50 animum dolentis nostra solatur fides pietasque frustra: miscet immitis dolor consilia nostra, nec regi mentis potest generosus ardor, sed malis vires capit. heu quam nefandum prospicit noster timor 55 scelus, quod utinam numen avertat deum.

OCTAVIA NVTRIX

Octavia O mea nullis aequanda malis fortuna, licet repetam luctus, Electra, tuos. tibi maerenti caesum licuit 60 flere parentem, scelus ulcisci vindice fratre, tua quem pietas hosti rapuit texitque fides. me crudeli sorte parentes 65 raptos prohibet lugere timor fratrisque necem deflere vetat, in quo fuerat spes una mihi totque malorum breve solamen. nunc in luctus servata meos 70 magni resto nominis umbra.

Nutrix Vox en nostras perculit aures tristis alumnae; cesset thalamis inferre gradus tarda senectus?

Octavia Excipe nostras lacrimas, nutrix, 75 testis nostri fida doloris.

N. Quis te tantis solvet curis, miseranda, dies?

O. Qui me Stygias mittet ad umbras.

N. Omina quaeso sint ista procul. 80

O. Non vota meos tua nunc casus, sed fata regunt... Continue reading book >>




eBook Downloads
ePUB eBook
• iBooks for iPhone and iPad
• Nook
• Sony Reader
Read eBook
• Load eBook in browser
Text File eBook
• Computers
• Windows
• Mac

Review this book



Popular Genres
More Genres
Languages
Paid Books